Trismegistus Mediceus, siue Leo 10. P.O.M. tribus orationibus in anniuersario triennij funere laudatus ab Iacobo Albano Ghibbesio, med. doct. atquè in Romana Sapientia eloq. prof

발행: 1661년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tra annos honestandum, alter altero mi nificentius, ita pronis studijs conuenirent. Ludovicus quidem, Rex Galliae huius nominis Undecimus, eum vix decennem insigni Sacrorum Antistitis praefectura, Opiamoque censu donauit . Innocentius veriboctauus, Pontis. Mari tribus post annis longe ampliori religionis loco ac munere non donauit solum, in Collegium eundem Purpuratorum suorum cooptans, sed L gationis insuper Hetruriae totius praeroga' titia , deincepsque Patrimonis D. Petri , Perusiae, atque Bononiae administratione

cumulauit. Primum vitae actum, quod humanar tyrociniit aetatis recte quis vocaverit, euoluimus ; iam ad illa, quae perfecit adultior suapte sponte, proprioque arbitrio, relictus sibi, nam Laurentius pater hacte fnus vixerat, fidus comes, & perpetui affixus custos ad illa, inquam, homini pro pe dicam negata, aeternis fastis & ann

lium monumentis transmittenda, o Ve

bo Pontificatu maturius, quam per legeminueteratae consuetudinis liceret, adipiascead' facta dignissima,procedamus. Ete-

32쪽

nim triplicem Tiaram , o miraculum i triginta & octo annos natus iustis comitijs , α plerisque suffragiis conspirantibus, acclamatus Pontifex suscepit. Eo interim spacio satis explicari nequit , quot indicia, fortis & excellentis animi vel utriusque a sertunae telis eodem semper vultu perfemrendis , vel aggerandis & disse minandis beneficijs, ediderit . Ac Petro, germano fratre quidem , qua vi Caroli VIII. Francorum regis, in Italiam hostiliter ingressi, qua ciuili dis sensione populorum , a Rei p. gubernaculis summoto,& Florentia pulso, atque cum omni Medicea familia relegato, vulneri locum alicui grauiori adeo non concessit, ut ne leuissimae quidem stricturae vestigium ullo tempore appareret. Ictum certe prudenti quadam declinatione,&,vς aiunt, corpore effugit. IS quippe , ut se uiret tempori, abscedere item tantisper,& per exteras gentes peregrinari construtuit, quod Romae cum dignitate manereis non potera cum Alexander Pontifex Fl rentinis itim foedere iunctus esset. Redsit ipse haud ita multo post, Alexandro mor-xuo , licet Medicet patria , & auita domi

33쪽

LAUDATIDI.

natione exacti totos decem & octo annos exulassent. Iulium II. reuersus habuit sibi, ac domui suae commodiorem: cuius ope& gratia Legatus iterum creatus, quam pacem cum Ludovico XII. compone non valebat , ad rem priuatam contulit. Nec exitu id sane infelici Expugnato natΠ-que Pontificijs copsis Prato, ut intelligatur militari etiam gloria praestitisse ) cum Florentiam victor tenderet, prius am ab aduersalijs praesidia parari opportuna potuissentia benevolis&propinquis introductus, totam subito familiam reuocauit.Ibi Soderino perpetuam Dictatura abdicante, Remp. ad arbitrium constituit, fratre Iuliano natu minore, quod Petrus iampri- 'i dem in Campania ad Luris ostium fluctibus obrutus interijsset, principe relicto . Nonne ista vobis opera videntur admiranda , incredibilia, ac tantum non diuiana P Sexcenta licet eiusmodi proferre alia, quae consulto praetermitto, velis cquisques properans ad aetatem auream eius felicissit simi dominatus .

Hic, Auditores, hic eloquenti esse lucet, non modo diserto,vel infantissimo ba-balio-

34쪽

36 LEONIS X. P. M.

halioni: hῖe enimuer' metuendum non . erit , ne non suppetat , imo superfluat argumentum ; quantumque dicendo prouehitur oratio versus epilopum, quasi portum subitura, alterum temper tantum in

tam vasto rerum praeclararum ac mem

rabilium oceano enauigandu, plus plusq; Porro emetiendum non videatur superesi se . Hac in luce tandem , quemadmodum Sol , ille mundi iucundissimus oculus , ad regionem sublatus meridianam , clarius lucet , recreatque vehementius; pari r tione Leo, generis humani iubar unicum atque delicium, Sedem Petri perinde atq; celsissimam gloriae sphaeram assecutus,heroicae virtutis & liberalitatis radios suae late explicuit, longeque iaculatus est... Sed quoniam , quam laudare frigide , tacere est satius; ego, cui certi quidam orandi termini fuere a Studij nostri mode. ratoribus circumscripti, nimium sane breues pro tanta copi. encomtorum, quos t men vereor valde ut tenuerim, iam trania

gressiis , ea facinora , quae Leo patrauit Summus Pontifex, disseram in aliud te pus a capite creationis arcessenda. Tum per

35쪽

per virtutes eius omnes,quas recensui camptim modo , in suis exaltationibus , ut A strologi loquuntur , positas, adeoque sese liberrime exerentes, vagabor eadem licentia diffusius. Dicam de pacis publicae studio primum ardentissimo , cum Europam omnem bellicis turbinibus agitatam, remque sacram Religionis dissidio fatisce tem ac pene dilapsam, excepisset. Dicam de singulari erga Deum & Coelites pietate, qu inductus, id agebat, ut Christianos Principes inter se conciliatos aduersus Othomannum impelleret,communem ii stem. Dicam de Synodo Lateranensi per Iulium coepta contra Pisanum conciliabulum, ab eo continuata, fausteque perfecta-Dicam de Romanae ditionis pomoerio dia1atato . Narrabo,Pontificiar ut perculerit inimicos authoritatis , infregerit machina. tores necis suae , tyrannos usquequaquQvel exegerit, vel seuere punierit, iustos dominos demum imposuerit. Reseram , unaque celebrabo , duobus capitalissimis verae hostibus religionis,tum Selymo Tu carum Imperatori,qui victis interfectisque Sullanis Syriae . & AEgypti , ea regna am-

36쪽

31 LEONIS X. P. M.

plissima occuparat, maximo cum Christianorum omnium , quorum ceruicibus imminebat , terrore; tum Sectae non minu Simpurae ac nefandae conditori dicam, an consarcinatori ξ Luthero, perditi oris homini, tenebris nescio e quibus popinarum ac lustrorum emerso, si Superis placet , nouo Lycurgo, diuinum cultum, sacra,& caeremonias vesano mentis impetu proterenti , foedeque laceranti, quibus armis ierit obuiam: coelestibus nempe , quae &promouisse Deus ab euentu visus est: Supplicationes enim per Vrbem indixit solenes Leo : pompam ipse nudis pedibus a basilica Vaticana ad S. Marte supra Mine uam insigni concepta pietate prosecutus.

Honorem non tacebo nouu planeque eximium cum causa illius conferendi, Britanniae meae singulariter impertitum , cum

Henrico Regi cognomentu Assertoris Ecclesiae, deinde etiam Fidei Defensoris nobilissimum , ad reliquos titulos adiecisset . Quod utinam ille, proh dolor pudorque lquam mereri, tam nouisset conseruare.

Certe quidem nec poenam sibi, nec vulnus suis, nec miseriam patriae tantam i

37쪽

ssisisset . Tum exequar ordine praeclaras victorias cum propua , tum causa amicorum initas & obtent,s; quas inter , Parmam PlacentiamquE ecepit. Deinde coelestis illius potestatis effectus aliquot prae cipuos enumerabo, diplomata, sanctiones, indulgentias , concessiones , expiationes , iisque luculentissimam prancisci Paulensis

superponam coronae vice dedicationem . Postremo loco, non postrema tamen aestimatione, mentis extollam dotes acerrimς, pr stantisque notas corporis insigniores , quandoquidem pulchro Virtus e corpore veniens existat, ut ait ille, gratior multo, mirabilesque amores accendat sui.

Dicam ista repromitto )hisque assinia

conplura alia, cum tempus idoneum nactus ero: ut ex adussione tanti Principis ,

totq; subtractis ornamentis , vos facilius, vos praecipue Patres amplissimi , & Doctores venerandi) qui adstatis, de graui iactura vestra , deque misera orbitate huiusce Academiae, non sine luctu, ut facitis, iudicare possitis. Habet hic unusquisque vestrum, quod proprie doleat, priuatimque conquςratur ue facultatis summum co-B a lumen

38쪽

34 LEONIS X. P. M.

Iumen atque praesidiu extinctum singulorum. Quanquam quodnam mihi excidit

indignum prosecto ex ore verbum eX' tingui nunquam poterit , qui vivit in memoria seculorum sempiterna : quem sua naturae rara priuilegia , quem maxima beneficia dispersa in homines, quem publica opera per pagos & urbes, tanquam πο- Phaea gloriae constituta , proponunt usque Posteris recentem. Viuit , vivetquein animis vestris , crescet fama , quamdiu pretium aut honos habebitur Sapientiae , cui templum Romae j demque pulcherrimam consecrauit , cum flore denique iuuentutis, quae ad Scholas istas in dies singulos ex omni parte conssuit,tot quasi ad tabe nas bonarum Artium , eius immortali mu-i nere excitatas , noliten perpetuo, adolescet: Facio finem , Auditores , ac rituali verbo dimitto omnes in praesentia,

39쪽

De Laudibus

atini Athenari Romanae Academi.*

beneficentiisimi quondam , Patroni,

CONCIO FUNEBRIS, HABITA

ad honorarium Tumulum inter anniuem saria Sacra, in AEde Sapientiae , 8 . Id. Febr. 166O-

ab Iacobo Asiano Ghibbesio

AD SI ORTIAM PALLATICLIVUM CARDINALEM.

B GR AE C L A R E sane, ac pruden si P ter, vel, ut ab huius dignitati ' is a loci mutuer verbum , dicamquE P Ο Ν significantius , a maioribus no stris diuina quadam sapientia prouissimo est, quem beneuolum in vita, prolixuque - . Bis ipsi

40쪽

as LEONIS X. P. M.

ipsi supra homine experti cognouissent studiorum & otij sui fautorem & pene pare

tem,eius ut Principis morte abrepti recutarens memoria , non sectis ac praesentis alicuius numinis , anniuersario i acrificio atq; laudatione, eo ipso in templo quotannis , quod ille Scholis extrui finitimum voluit , a grata Doctorum posteritate celebraretur . Is est L E O, quod iam prosecto me

tacente scitis, AvDITORE S; istius quidem serie nominis Decimus, caeterlinia, inter Pontifices, quotquot Maximi recensentur , nulli neque ingenio, neque optimis consilijs , neque religione, neque liberalitate, nec omnino gestarum gloria re rum secundus. Ac tanto mihi videtur mehercle prouidentia maiorum illustrior, magisque praedicanda , quod cam ceremoniam ineunte vere statam ac solennem perpetuo esse decreuerunt. Enimuero naturam hominis inter & ingenium agrorum mira conuenientia inter. cedit. Ita nimirum quatuor aetates percumrens, quas vivimus, egregie physicorum gnarus Hippocrates , totidem illas anni

tempestatibus proportione scripsit respodere

SEARCH

MENU NAVIGATION