Trismegistus Mediceus, siue Leo 10. P.O.M. tribus orationibus in anniuersario triennij funere laudatus ab Iacobo Albano Ghibbesio, med. doct. atquè in Romana Sapientia eloq. prof

발행: 1661년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LAVDATIO II. 37

dere.Sed omissis alijs breuitatis causa,ve num tempus attendo potissinatim, unde i stituto sermoni apta, hac duntaxat in parte, reddatur analogia. Nam sicuti nunc terra nouo Solis accessu tepefacta geniali& auido gremio sparsum semen excipit , messem postea grandi foenore paritura ;simillime sanguis uniuscuiusque nostrum, totus adeo corporis habitus,ad imitatione Telluris matris, ex intimis penitus medullis atque prscordijs effervescens beneficiorum recordatione talium ac latorum, vires mentis excitat in cospectu vel adumbrati Solis huius Academiae, ad gratiae debitae fructum quam cumulatissime referendum . Hoc agamus igitur, Auditores , bono die , laeto ipsi , tristi nobis & aerumnosio , iunctis vocibus & animis concordissimi: &, si maxima eius in nos omnes atque immortalia merita minus assequi praedicando possimus , esto satis , qui mos etiam Superis placere consueuit, agnouis se confitendo . Nec vero exigua solutio putanda est aperta professio & voluntaria: Aut in LEONE magis regium censeri debet minuta accipere, quam largiri mari

42쪽

18 LEONIS X. P. M.

'gna. Clarissimum praebuit specimen Art Xerxes , qui profluentem aquam a rustico oblatam aequissimo animo rex admisit. Nos pias lachrymas , quouis humore tributum haud paulo purius, clementissimus Potifex quomodo fuerit , qua inclinatione

voluntatis accepturus , vlla ratione dubitabimus

Itaque certa fiducia tolerantiae sacri vel Antistitis vel Herois , ad illam reuoluor laudum eius partem reliquarum quas anno superiore sub hunc diem in extrema oratione de eo habita leuiter perstrictas ,& intcnto solum digito commonstrataS , pollicebar alijs deinceps sermonibus me fusilis prosecuturum. Dicam haec, dicam ista , dicam illa , dicam alia multo his ad- , huc & gloriosiora & mirabiliora, itim ia-ectabam plenis buccis , theatri securus atque campi, si recte meministis, ut facere videmini, Auditores; praepropera loco

rum occupatione, tam inusitata frequentia , tanta audiendi cum summo silentio coniuncta cupiditate,magnum certe quid

dam, nomina, & reconditum expectante S.

Quae ne spes vos fallat, cisa omnia suerint in

43쪽

LAUDATIO II. 39

in eo viro prope singulari vere coelesti nisi culpa facultatis & ingenij mei deterantur , Operam dabo diligentem . Pudet enim Dosonis agnomen subire , quo Demetrij nepos olim apud Graecos populari

ioco dictus est Antigonus, ex eo, quod benigne promitteret omnibus, parti m deinde sollicitus, quae recepisset, exoluenes cuiquam. Mouet me quippe illud, ob stringitque fortiter , quod in iurisconsultatorum includitur formulis,Christianae vero praeceptis religionis habetur sacrosanetum, Promissio boni viri . Signa iam atque prodigia rarae cuiusdade coelo lapsurae virtutis , ortum Leonis antegressa, ctim proxime diximus ex hoc locor, habuistis, suscepto in lucem notia infanti miniis ob speciem augustiorem human , quam parentibus , illius causa ,

benedixistis; e praetexta pueritiae direxi ephoebum ad virilem togam, per singulos

aetatulae gradus indolem eximiam collaudastis ; ab adolescentia seruare placet

medicorum tempora curriculum vitae sic diuidentium, quo res incutiat maiorem

admiratiorem ab adolescentia, quae ter

44쪽

LEONIS X. P. M.

minatur vicesimo quinto anno, annusque hic statuitur ipsis augmenti finis; corporiSid quidem fortasse, sed in huiusmodi h

minibus non item animi,neque honorum, aut gloriar: sumpta, inquam , pura toga duxi ad iuuentutem, hoc interim spacio tum propria ipsius, tum fortunae bona eum veluti plena manu opprimentis, suspexistis ; inde promoui altero decennio ad viri statum, quem isti vocant floridum& consistentem; tot ibi rebus praeclare gestis Achillem , tot extricatis summa cum prudentia dissicultatum nodis Nestorem, tot incommodis exantiatis, partim etiam felicissime repulsis diuturnae peregrinationis , Vlyllem proclamastis; duobus post annis, aetatis videlicet septimo & trigesimo tantum, clim eundem propter luculenta multa & incredibilia merita prouexissem ad orbis uniuersi imperium , id est, ad Romani Pontificatus tiaram, tum Vero

defixi miraculo & stupefacti ab omni seculorum memoria inaudito, sacra veneratione cohorruistis . Quid si diuina iii tam sublimi fastigio, concredita illi coeli ac terrae supremi Rectoris potestate, dicta

45쪽

factaque minima ex parte declarassem Θcredo,ut eratis tunc affecti,dissoluto plus. culum spiritu prae dulcedine narrationis prorsus animam egissetis . Ventum est ad periculum , Auditores;

eodem recidimus : sedent ex aduersa ripa Sirenes , praetentant chordas , vibrant

gutture quod facile est discernere ) secum nestio quid remurmurant, parantur ad cantum: Fugiendumfugiendum ocytis velis equisque , nauis aequato remorum

impulsu scopulos insidiosos praeterueheda

est; ars & cera contra lenocinium quaerenda Vlyssea; aures obturandae. At par

cite tamen sollicitudini huic tantae: obiecit mihi sese alia via securitatis; vester ego dux & gubernator ero inter Scyllam &Charybdin; orationis cursum alio, tanquam nauigationis , deflectamus. Quamobrem quod de rebus cogitabam amplissisimis largiter efferre per Principatum san- ab eo prudenterq; transactis , id in gyrum solius nominis , cur scilicet Li ONIS appellationem, statim ut Patrum Cohscriptorii cunctis suffragijs Pontifex Maximus est factus , unice delegerit , includam

46쪽

α LEONIS X. P. M.

curiose certe mulis & comemorandς n tiones in ea disquisitione continentur.Hinc porro virtutes regias omnes, ut ab ignofammas , & radios a Sole, videbitis extistere. Quod ordine ut fiat , delectetque impensius , a capite quaedam erunt arceLsenda. Reuocate animum ad memoriam

iustorum sinebrium superioris anni: subiabit facile recordatio somnij portentosi, quod in Reparatae templo fecisse FlorentiqClaricem Ursinam narraui lectissimam sce-

minam , eius matrem. Ea sibi pleno iam utero mirae Leonem magnitudinis & lenitatis nullo labore parere visa est. Quod postea somnium ex nutricum fabulis, ut Di, cum ingenio puerili adhaesisset, ansam nominis sine dubio, laudum maximarum, quas assectabat, seuebatque in pector ,κertissimi indicis , Ioanni ante vocato prς-buit. Praeterquam enim quod Romanis Pontificibus is mos ratus atquk solennis iam inde ab alterius Sergii vetunate semper fuit, accessit insupξralia causa praecia pue Usi concupita, nota ut aliqua declararet, tacita quidem, sed erudita, naturam

suam . Nam quid est, aut excogitari magnum

47쪽

gnum usquam potest , tam amplum & no- bile , tam clemens ac liberale , vigilans moratum, industrium,quid denique tam excelsi animi & inuicti, quod prolata Leonis voce, non eodem simul tempore loquentibus obuersetur

Vitiositatem omnino nullam, complu- res autem & raras praerogatiuas admirandae praestantiae conῖgnauere literis de so tissimo atque generosissimo animalium, , adeoque rege omnium Leone , qui res a natura inuolutas perscrutantur. Ijsdem, que, cum Omnia deprompserint, adhuci tamen vociferantibus superesse maiora

terminatur fere praeconium huius belluars sic, eam ut solam cuiuslibet virtutis quasi figuram ponant AEgyptiam. Ita ingenium selent extollere, fortitudinem corporis , largitatem animi, iustam iram, lenitrutem , prudentiam: tum illa decatant grandiori tuba , quam sit iniuriarum memor, pro culpae modo vindex, quantae abstianentiae in potu atque pastu, qualem usqud vigilantiam toleret indomita & assiduam, ut apertis semper oculis dormire videatur.

Demum infinitis praeterea diuitijs coeli

48쪽

44 LEONIS X. P. M

benignioris, ac dotibus illi insitis & anneris , quas pro imperata breuitate longum esset enumerare nostri laudes ad LEONIS

sestinanti, non complent modo utramque Paginam , verum etiam producunt totos libros. Vnum tamen praeterire, plenum

iudicij & rationis, quod Plinius tradidit

locuples author,nullo modo possum:qui pe enim sola lisc affectio,si mox in conten tione Vtriusque maxime LEONI couenisse Pontifici adductis exemplis ostendero, ni mium quantum valebit ad augendam de illo opinionem. Quid aitὸ quae varie sparsa leguntur , una collectione subijciam. Quid ait ergo Θ Generositas animalis inter pericula deprehenditur praecipue. Leo vulneratus obseruatione mira percussorem nouit, & in quantalibet multitudine appetit intientum. Eum vero, qui telum iaculatus non laeserit , correptum immani rictu raptat occisuro similis ad terrorem, nec οὐ sendit. Ex seris clementia soli obtigit in supplic es,prostratis parcit.Atque haec Pliniana fide; verbis,ut locos conciliare meis. Vestrum ego nunc deposco sensum c 'sitationemque , Auditores; virum ista se- sina

49쪽

rina siue praesidia, siue ornamenta, si in

aliquo uno homine collocata cerneretis excellenter eminere , non eum inter caeteros , qui vel pauca sortitus esset, principem ; qui plura, regem; qui uniuersi , imperatorem; qui adhaec alia decora nactus longe sublimiora, quendam, Vt it , dicam, terrestrem Deum putaretis At in LEONE Mediceo huiusmodi lumina cogesta supra modum & illustria fuisse fateamini comparando necesse est. Agedum, ite mecum per singula. Sed quoniam co- arctor ad expediendum, tum iussu mod i ratorum, quibus obsequi debeo, tum s . stidij metu vestrum omnium , quos & re- . tinere cupio & dimittere contentos, lon. giusque hoc esse negotium videtur, quam ut tam angustis orationis hodiernae spatijs possit includi; Ptolemaei faciam more sectatorum , qui dum aptam per figuram i lius coeli situm ponere volui in prospectu, quatuor cardinum designant stellas,quandoque etiam uno tantum ex angulo quod relinquitur , obiecta quasi Timantara tabula , satis habent indicare. Itaque paucao ex infinitis virtutibus libari conueniet

50쪽

46 LEONIS X. P. M.

niet, quae sint pontificiae amplitudinis,hoc est. Deo in terris proximae maiestatis propriae , quarumque velut extet in turba ni tor & emineat, ut ex iis caeterarum conie-imiram,& existimatione informare possitis. Virtutes in principe commendantur apoliticis philoiophis maxime tres , Pictas, temperantia, manluetudo, seu cum adeundi facilitas: quas artis canona regiae ijde appellauere. Nos in Pontifice volumus eas altiorum generum esse partes;quibus praeditum regibuS illum decet tanto magis excellere, quanto ante stat potestate. Non

Ionge abeo : sylvam Leo suppeditat, unde quamuis magna copiam licet decerpere . Sed ternae virtutes, itidem ut illis , erunt nobis satis; quas etiam splendido nomine decorabimus, & catenam Platonis, quae

coelum cum terra coniunxit, contra istorum canona , Polycleti intellectam regulam, non absurde dicemus. Quaenam tandem sunt istae Θ magnanimitas , eadem mansuetudo sed significatione: mutata nonnihil, ut misericordiam vocaveris melius ) postremo vigilantia. Hem , quid istuc audio Θ inquiet aliquis: itane vero ,

SEARCH

MENU NAVIGATION