장음표시 사용
51쪽
pietate maius atque temperantia ut in sil- premo religionis antistite statuatur quidquamὸ Ego vero non statuo , reputo citius
ijs quasi gradibus ad Pontificatus apicem
peruenisse. Id quod etiam satis, ut opinor, cilias ostendi. Ad caput enim magnaniamitatis retuli utramque cum Aristoteleo, quasdam veluti differentias. Quoniam igitur unam excellentissimam Leonis do tem in nostro Principe uberrimis tum exc-plis eluxisse monstratum est , qua summos
ad honores praemature aspirando,qua munera grauissima reipublicae vel suae, vel Christianae totius gloriose sustinendo, qua se audacter obhciendo periculis, qua viriliter tolerando diutini poenam erith, tum innumerabilibus beneficijsquoquoversum dispersis in homines, tum nullis simulationum inuolucris aut recessibus occultae mentis, eo denique vultu in omni fortuna, Vt nunquam a statu generosae indolis dis. cedere visus fuerit, nunquam a dignitate sapientis; illam partem de tribus, actum agere metuens, silentio pretermittam in praesentia,mansuetudinis & vigilantiae Iam
52쪽
LEONIS X. P. M. Leoni gesserit ac geminum , persequar,
sicut erat propositum , deinceps. Atque illa praedicetur lenitas primum , quam somniauit eius mater , caeteri vero mortales rem solidam & expressam vita
quod dicitur & videntes ingenti suo bono compererunt. Siquidem amicis exhibeatur , & de nobis non pessime meritis ea benignae propensio voluntatis, erit iure celebranda ; si post grauem offensionem ad hostes etiam incubuerit,non celebradasellini humanis verbis , sed honore prope diuino consecranda. Cuius eximie virtutis cum in Pontifice re peraeque , ut cogno mine Magnanimo, exempla suppeditant varia, & insignia, tum una coluratio fidem
plenissime facit Petrucciana. Quid enim Θo placabilitatem admirandam , incredibialemque remissionem l quid aliud cupiebant furiosissimi homines nota est historia quid machinabantur , quid anhelahant, nisi ut Romanae Sedis maiestatem, sanctimoniam religionis, literaturae col men, beneficentiae asylum, exemplar liberalitatis eodem nefario parricidio , siserte contigisset , omni doctrina & virtute
53쪽
ornatissimi Principis sepelirent Θ Ipse i men extremo supplicio sumpto de Alpho-so Petruccio , tanti sceleris authore atque antesignano, cum duobus seruis post cor horis laceratione peracerba infami trunco suspensis, citum se abunde ratus , conscijs reliquis promptissime poenam mortis, primarijs viris, supplicibus & prostratis, imposita pecuniae vel exilis tantu modo mulcta, condonauit. Vultis clementiae docti' mentum, Auditores, luculentiusὸ ex nullis certe neque ego annalium monumentis eruere aut legere, nec vos alicubi audire, neque mundi Sol oculus ullo circuitu gentium ac regionum aspicere maius, vix paraut simile, unquam potuit.
Quod cum ita sit, & diffleatur nemo , verum pedibus eam libenter in sentetiam quilibet ierit;qusso,ut parcatur inutili viae, atqud ad expendendam potius eiusdem Mirificani vigilantiam, quae laus similitudinis ponebatur tertia, fiat gradus. No- Iim intelligi,diim vigilem dico, quasi cor
Poris apertis oculis magis, quam intentissima mentis acie in omnes partes eXcubarit . Alia longe hominis & belluar pro-
54쪽
secto ratio est. Haudquaquam enim similitudo praesens tam imagine habet , quam collationem. Nec vero labes huius animalis atque necessitas quantumuis praesta tis ad clarissimam sane virtutem primi S cerdotis maximeque voluntariam traduci debet. Nullo tempore dormire prorsu Sseram videri , id est , somnum arctum capere, liber memorat is, , qui circumfertur
incerto auctore , de natura rerum: causam esse scilicet, quia oculus illi magnus contigit, & pellicula incumbens curtior , quam ut orbem tegere totum queat: recte seri autem in caeteris animantibus iudicandum, quando palpebrae inter se com missae fuerint, ac veluti obsignatae . LEOPontifex, si quisquam alius, ad unguem usquequaque factus, & apprime conso matus, quicquid fecit, sponte & voluntate faciebat sua , nulla vi, nisi conscientia officij, astringente. Vt mihi certe de tota re acrius subinde cogitanti, tum de
hoc gloriae & felicitatis humanae, ne di cam , beatitatis altissimo fastigio, tum de illo , quicunque singularibus promeritis
tantum sibi gradum subiecisset, per & scia
55쪽
enter & apposite videantur nostri patres ἰsanctissimi viri , maximo eidem , quem nos vocamus promiscue cum falsorum Deorum priscis cultoribus, Pontifici, summi pastoris & episcopi nomen imponendo,ducreuisse. Qua voce utraque rectoris audita , regnum ipsum non iam dignitatis aut otij nomen esse comprehenderit quiupiam , sed seruitutis atque curae. Ouid pastorem constituit tandem Θ nonne ovile,a
numerati pastio gregis quid episcopum ean non statio permanens in custodia eiusdegregis, tanquam in specula , contra praedonum incursum, & luporum Significabit plus sortassis pastor populorum appellatus rex aliquis Homericus, aut magistratus ille Atheniensis a prospiciendo dictus, quem & Harmosten Lacedaemonii, & Co-sulem Romani , nisi me fallo , vocavere; imo nobis congruenter, sacerdotum praesultori Plutarchus in Numa , suae linguae retinens,episcopi verbum accommodauit; quam praesectus Christianis sacris, audioseque & magister secundum Deum publicae religionis , titulis ijs ipsis insignitus λ quiboc putet, multo minus qui velit affirma-D 3 redi
56쪽
re, tam inconsultum ac temerarium equi- .dem credo inueniri neminem - Bene habet: iactis fundamentis,assiirget inde ex:
dificatio facilis illius, quam viris in insulis
virtutem theologi cum uniuersis,tum prς-cipuὰ tribuunt omnium coryphaeo peculiarem & unicam, vigilantiae. Huius vocis cum latitudine notitiam haud inculco am, plius : quem sedulum , quem attentunia, quem sollicitum , quem animo , claudat licet oculos, excubantem & erectum cognoritis , eum vos hominem laudis tam diuinae maxime participem censetote.
Video me iamdudiim, Auditores , e pectatione vestram tenere suspensam; scio, quorsum spes inclinet , ac voluntas singu- lorum : lucidissimam istam gemmam pontificali ut insertam diademati, & historiae, fide contestatam, in Maximo LEONE repraesentem. Geram morem honesto plane desiderio , amorique nescio in illum , an in me ipsum propensiori: ita hactenus , quicquid hoc esse potuit orationis,collatis studiis,totque beneuolentiae non vulgaris, atque urbanissimae humanitatis illustribus indicijs exc epistis. - Com-
57쪽
Commodiim LEO Christiani recturus imperij nauta ad gubernaculu accesserat,
cum magnae undique tempestates seditionum & discordiarum vol domesticae vel externae , magistri noui veluti artem tentaturae , surrexerunt. Bςllum quidem coeptum iam & accensum offenderat per Italiam, dissidentium inter se regulorum factiones Gallo & Hispano, Germano item ac Britanno, prout in hanc quis i liamve partem affectus erat , herpetuis copijs fouentibus: quomodo se habuit inter fluctus communis parens , atque gessit ξ sedit oscitans, credo, & dormitans di rumorum
& periculi dux securus: imo vero tota mete in eam curam dies noctesque incubuit, ut potentissimos Europae reges Legatorum suorum opera conciliatos ad inferendum alio bellum auocaret. Quod & consecuturus propediem videbatur aduersus tyrannum Othomannicum, nisi Maximiliani
mors Caesaris infelici quodam fato transiuersa incurrisset . Illud obtinuit saluberrima consultatione quidem certe , ut eiecto armorum igne concordia Principum, Parque patriae remaneret.
58쪽
- Transeo ad extera . Selymum ea tempora habuere Turcarum impuratorem , &suopte ingenio praeferocem hominem, &victoriae licentia , nouisque usque successibus insolentem . Is enim duobus Memphiticis regibus aςie nuperrime caesis,D-riam; quemadmodum paulo ante fuso victoque Hysmaele Persarum Sopho, Asyriam , & Perside, maioremque Armeniam imperio suo adiecerat; iamque Pannoniae praedabundus,vltimis Christiani orbis pro pugnaculo , atque adeo ceruicibus & iugulis nostris imminebat- Hic enimuero cernere erat impijs barbari conatibus oppositam LEONIS , ut uniuersalis episcopi , cum diuina prouidentia, & commemorabili pietate mirificam pugnam. Non signa
contulit, non conseruit manum: id erat
vulgare nimis, atque usitatum: sed cflesti genere praestandi usus , quippe qui vicariam Dei Fortis gerebat potestatem, vi precum & sacrificiorum eum usque a Roma, tanquam missorum balista fulminum, repressit. Nam horribilis cancri struma, ut credere iustum est, ab alto inflicta post aliquot dies misere exesus & absumptus, fili-
59쪽
filium reliquit commodiorem . Speculatorem vidistis e pharo Sanctae ciuitatis dialigentem contra praedatore;pastorem nunc eundem e septem Montibus contra Iupum accipite vigilantem. Odium intercedere Leoni cum thoe capitale ac penitus insitu thos autem forma quaeda in lupino genere dicitur valde mordax scriptores narrath,quos adduxi supra. Pr clare cum primis haec naturae quoque coclitio LEONI nostro conueniet , siquidem veret & auitae adulteros fidei , siue cudendo haeresin aliquam nouam, siue sectando , iure ac merito lupos licet appellare. Talis omnino , Cer berus ille,sunesta fax ac fatale prodigium, desertor partium, & Catholicae transfuga religionis Lumerus extitit; insidiator occultus primum & intestinus Germani candoris , post etiam sanctitatis Romanae, recti cultus in Superos, sacrorum, & cere moniarum parentis ac magistrae, longinquus hostis & apertus . Detexite vestigio
bonus custos cuniculos L Eo , mouit Omnem lapidem aduersus nefarium raptorem, quacunque Ope poterat tum priuata, tum aliena,sugitiuum usque ad vivam cu
60쪽
tem persecutus est. Quo factum , ut post excussum dirae diploma deuotionis tanto loci interuallo in scelestissimum caput,C rolum Aligustium deinde praesentem indu-Xerit , coacto concilio procerum utriusque ordinis apud Vormatiam urbem, non Viperfidi furorem hominis modo castigaret, atque petulantiam, verum obscoeni quoque oris , foetentisque pectoris semicoctas vomitiones, eius videlicet famosos libellos , uti moribus ac religioni pestilentes . manu iuberet carnificis in medio foro co- cremari. Luculentum plane testimonium, dignumque Caesare, datum censorio iudicio Pontificis lE trium itaque virtutum expositione amaXimaru,tanquam e compendiario freto nam vastum illum cunctarum laudum oceanum perhorrui tandem in portum , beneuolae prouecta concionis aura, en uigauit oratio. Vos, vos, inquam, mihi,
Uiri humanissimi, de materia supra vires qualicunq; modo disserenti, &fecistis animos , & feliciter adspirastis. Proqua quidem officij plena voluntate maximas unicuique ago gratias, maiores etiam habe