Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so Insilue. Dr. eiviI. Nea ρυI.vit, Robertus, Carolus Calabriae dux , te regni vicarius, Joanna I. 8c Ladis laus; quae leges vocabulo Gallis usitato Capitula, seu capitularia dicta sunt: ehapiere enim Galli

Conventum nuncupant, bc interdum , quae in conventu aguntur; quare leges capitula , bc capitularia. appellabant, quod in baronum , bc populi conventu conderentur . Ea capitula privata auctoritate ab incerto auctore in unum collecta sunt fortasse sub finem rehni Ande-gavorum , nullo seu temporis , seu materiarum ordine servato . a JHuc tamen minime referenda sunt capitula Honorii papae. Nam , quum Carolus II. captivus in Hiipaniis moraretur, δc pontificius legatus una cum Roberto Atrebatensi comite , te Maria captivi regis uxore summae rei praeesset, Honorius 1 v. 1ummus pontifex leges quasdam regno dedit, quae capitula papae Honorii dicuntur . Ea capitula nunquam

apud nos pro legibus habita sunt ; ideoque

neque inter capitula regni, neque inter n stras leges unquam fuere relata. Et merito: nam , ut mittam , potueritne pontifex Neapolitanis leges ferre, an non; illud certum est, regi, quum revertit, integrum luisse eas nequaquam probare. sy)

62쪽

Prolus. hi Arie. cap. IV. ' si Praeter regni capitula Andegavis regibus debentur ritus Μagnae Curiae . Etenim Joanna II. ut iudicia reformaret, pleraque ab anno Iguo. ad I 43 I. constituit: tum, ut rem Omnem iudiciariam ordinaret , quaecunque eo spectabant, in unum colligi curavit , leueX Romanorum, seu ex decessorum legibus, seu ex. inveteratis moribus descenderent: eaque servari voluit non in sola Μagna Curia

ustitiarii , bc Μagna Curia vicarii, sed in

omnibus regni tribunalibus. Is liber ritus Μagnae Curiae Uicariae dictus est . ritum enim Latini dixere cujusque rei faciendae rationem.& formam . In iis ritibus pleraeque leguntur Andegavorum leges, veluti Caroli I. Caroli II. Roberti, Caroli Calabriae ducis, bc cum primis ipsius Ioannae II. quinimmo bc una Isabellae uxoris Renati edita anno Ig36. quae postea a nostris iurisconsultis addita est, quod rem iudiciariam respiceret. Plurimi quoque usus iudicii ordinem 1 pectantes mori bus introducti in iis ritibus confirmantur. O Leges quoque condidere Aragonii, atque

Austriaci reges maximam partem per Vicarios, qui regnum administrabant: nec non Carolus,& Ferdinandus Borbonius , quos utrosque Deus sospitet. Hae omnes Graeco Vocabulo pragmaticae nuncupantur, quasi leges de occurrentibus negotiis conditae: nam pragma

D et sicae

63쪽

sa Infitiat. Jur. eivit. Neapol. ticae sanctiones , seu iussiones Romanis fuere leges , seu rescripta, quibus principes diligentiori tractatu habito precibus , consuli tionibus, vel relationibus re bondebant. 41)Ηuiusmodi pragmaticae coepere initio ritibus Μagnae Curiae subnecti, cumque iis una edi:

tum in dies earum crescente numero in separato volumine colligi: pluresque editiones fieri, quarum postrema quatuor voluminibus comprehensa anno I 772. prodiit; in qua laconcinnior ordo , ic plaeraque alia desiuerantur , quae docti abiculus adjutrices manus expectant .

Quum autem Aragonii , atque Austriaci reges plurima urbi, & regno indulsissent; ea omnia etsi maximam partem in pragmaticis continerentur) in unum collecta sunt. Et quae ab Alsonso Ι. Ferdinando I. Alsonso II. Ferdinando Catholico, Carolo V. Philippo II. indulta sunt, in unum collegit Nicolaus de Bottis , ediditque anno 1558. Quae deinde idem Philippus II. Philippus III. Philippus IV. & Carolus VI. indulsere, altero

volumine edita sunt, quod anno IZ I9. pro

diit. Atque haec gratiae O privilegia urbis,& regni Neapolitani vulgo dicuntur. 4 et)Praeterea Cariati , Borbonius, & Ferdinandus filius felicissimi reges plurima rescriptis

64쪽

Prolus. hisoris. Cap. IV. sastatuere . Quanquam enim principes semper consueverint litteris, rescriptisque novum jus constituere, ut de Romanis imperatoribus ex codice constat, & de nostris regibus, eorumque vicariis ex ipsis pragmaticis; tamen ejusmodi iuris condendi forma frequentior no stra aetate facta est , quum rex vel sua sponte, vel magistratuum relationibus , vel privatorum precibus solitus sit vel litibus finem imponere, vel novum ius condere. Hae regiae litterae legum loco habendae sunt non modo, si quid generatim praecipiant , sed etiam si controversiam definiant nulla personarum , vel adjunctorum habita ratione . a)Eas plurimis voluminibus comprehensas co1- legit Didacus Galla: sed plures aliae adhuc colligendae restant.

Atque hae sunt scriptae leges, hi libri nostri iuris , quibus upimur : 1ed illud monere

oportet solas Normannorum , & Suevorum leges, quae in libro constitutionum continentur , pro legibus apud Siculos haberi: caeteras eOS non tenere. Nam priora Caroli I. capistula , ubi rebellarunt, simul cum imperio repulere: reliquae leges Siculis latae non sunt,

seu quod aliis regibus Sicilia subesset, seu quod aliis, qui pro rege praeessent. 44 At praeterea est: ius non scriptum , quo D s p

65쪽

54 Infitue. Jur. rivit. Neapol. perinde ac scripto utimur. Ad id genus primcipio refero ritus Regiae Camarae , atque eiusdem tribunalis arresta. Quum enim Regia Camara ab ipsa institutione rei fiscali pra fuisset, in ea certa forma, certaeque regulae observabantur de si scalium redituum exacti ne , locatione, rationum redditione, bc similibus, quae partim ex Friderici II. constit tionibus, quae in volumine constitutionum minime comprehensae, apud ipsam Regiam Camaram adservabantur, partim ex usu , bc moribus, magistrorumque rationalium definitionibus descendebant. Ea omnia ita libris ,

quae rege fra Regiae Camarae nuncupabant , continebantur : quos libros non facile erat consulere , aut ex iis ius certum haurire . Ea re motus Andreas ab Aesernia, qui quatuor, & triginta annos fuerat magister rationalis sub Roberto, & Ioanna I. haec omnia in unum collegit, atque ordinavit, bc ritus Regiae Camarae appellavit; quibus deinde quaedam eiusdem tribunalis definitiones, arre saVulgo nuncupant, suis locis adjectae sunt. 45)Hi ritus etsi ab Andrea ab Aesernia privata

auctoritate compositi sint; tamen ob vetusta tem, diuturnumque usum legum loco ha

bentur .

' Arressa vero dicuntur decreta quaedam elusedem tribunalis de fisci , vel universitatum

66쪽

Frolus. historie. Cap. IV. 55 rebus, quae vel Feaeratim pronunciata sunt , vel in singulari facti specie , ut ad similes proferantur . Haec in unum collecta edidit Donatus Antonius de Μarinis, pariter ob vetustatem, diuturnumque usum pro legibus

Proprie tamen ad ius non scriptum pertinent consuetudines; quibus diuturni mores vim legis tribuerunt. Harum quaedam generales sunt, quae in omni regno , quaedam particulares , quae in singulis urbibu , locisve obtinent. Ad illas refero quamplura , quae apud nos moribus potius, quam iure scripto constant, cuiusmodi sunt ius προπι σεαμ, seu praelationis, ius successionis filiorum ad dotem profectitiam matris excluso patre, M similia. Huc quoque referri debent res perpetuo similiter judicatae. Nam etsi res iudicatae ius non nisi inter partes faciant; tamen, ubi res continenter similiter iudicatae occurrunt, si vel maxime fuerit ab scripto iure recessum, in consuetudinem abeunt diuturnis moribus comprobatam . Quare Severum imperatorem rescripsisse Callistratus refert rerum perpetu similiter iudicatarum auctoritatem vim legis

obtinere debere

Particularium consuetudinum quaedam nudis moribus adhuc constant: quaedam ad in

46) V. apud de Marinis rem. 5. 47b L. nam imperator a8. D. de legis

67쪽

56 In silue. Dr. eivit. Neapol. certitudinem removendam litteris mandatae sunt, cuiusmodi sunt Surrentinae, Amalfit nae , Aversanae , Caietanae , praecipue Vero Neapolitanae, Barienses . Ex his antiquiores sunt Barienses , quippe quae scripto continebantur,quando urbs Barium a Rogerio rege capta est; qui eas sibi oblatas laudavit, civibusque pro legibus servandas permisit. Eae Carolo I. rege a duobus iurisconsultis ,& Bariesibus iudicibus Andrea , & Sparro ,

seu Sparano in elegantiorem ordinem redactae sunt. Tum anno I 55O. iis commentaria accessere Vincentii Μaxillae. 484

Neapolitanae vero recentiores sunt, nempe regnante Carolo ΙΙ. in unum collectae. Carolus enim quum Neapolitanos non una in re consuetudinibus uti animadverteret, quae, quod litteris non continebantur, essent incertae ; Philippo Μinutulo Archiepiscopo mandavit , ut de duodecim sapientum virorum consilio veras urbis consuetudines deligeret, atque in unum colligeret : nec non Unive statis Neapolitanae administratoribus , ut per probos viros eas investigarent , & Μinutulo osterrent. Quo facto eas a Bartholo naeo a Capua perpendi, atque emendari iu1st: tum eas probavit, ediditque anno 13o6. iubens, ut pro lege valerent , nec aliae praeter eas conlue- Ludines allegarentur A9) Has anno 135O.

68쪽

Prolus. hisorἰe. cap. IV. 57 Sebastianus a Neapoli, vulgo Napodanus, commentariis illustravit: tum plurimi ad eas

commentaria scripserunt. Hae in solo Neapolitano territorio obtinent. Harumque aliae personas spectant, aliae

res r priores solos cives tenent, non eXterOS,

quamvis Neapoli degant : posteriores observandae sunt, ubi bona, de quibus agitur , in Neapolitano sita sunt territorio, sive ea civium sint, sive exterorum , atque ita saepe

Sacrum Consilium definivit. 5o

Unde autem Neapolitanae consuetudines natae sint, non satis constat. Vulgo putant ex iure, & moribus Graecorum, seu Veterum rerum publicarum, seu orientalium imperatorum . Sed mihi probabilius videtur ex consuetudinibus Normanniae potissimum esse O tas; quod ex sola collatione nostrarum consuetudinum de successionibus ab intestato cum Normannis consuetudinibus satis perspicuum

est . 5 i) Quae quum in plerisque cum Langobardis legibus convenirent: Normanni enim non secus, ac Langobares Germanicae originis fuere ; hinc Nevolitanae quoque consuetudines plerumque iuri Langobardo consentaneae 1iant: atque ex eo iure interpretationem accipiunt: Quamvis non negaverim aliqua in eis Graeci iuris, atque institutorum apparere vestigia. IN- 5o) Napod. ad Cons. si qua moriens, & ad Cons.

pupillus. De Franch. decis. 272. Capic. decis. 159. - 'c V. Consuet. Norman. apud Thomam Eo metium lib. 25. rit. I 5.

69쪽

IN STITUTIONUM

IURIS CIVILIS NEAPOLITANORUΜ

LIBERI.

De Marna Curia Vicariae .

Μne ius nostrum non secus , ac 'C Romanum vel personas spectat ,

O s vel res , vel actiones denique , M

iudicia. Idcirco in his institutionibus iuris Neapolitani , quas ad exemplum Iustinianearum institutionum conscribo , primum de personis, tum de rebus, denique de iudiciis agam . Et de personis quidem duobus prioribus libris , in quorum primo de magistratibus dicam , in altero de Iersonis privatorum : de rebus vero tribusequentibus , nempe tertio se rerum divisione , bc particularibus acquisitionibus : quarto de hereditatibus : quinto de obligationibus t te demum sexto de iudiciis tractabo. Tractatio de nostris magistratibus uti Neapolitano iurisconsulto non modo utilissima est, 1 ed plane necessaria: parum enim iuvat ius

uosse , si ejus experiundi , dc magistratus

70쪽

Lib. I. Cap. I. 59 adeundi ratio ignoretur; ita dissicilissima est. Nam origo antiquitatum tenebris involuta est : auctoritas vero, iurisdictio, qua in praesens utuntur , non minoribus dissicultatibus implicita . Quare facturus videor Operae pretium, si hanc utilissimam Neapolitani iuris partem tenebricosam , atque intricatam , quoad potero , illustravero , atque

explicavero : potissimum quum ea a nemine hactenus pro merito fuerit tractata. Μagistratus nomine denotantur , quicunmque imperio , vel iurisdictione utuntur: magistratus enim per derivationem a magistris dicuntur : etenim , quibus praecipua alicuius rei cura incumbit , quique magis , quam caeteri vel scientiam , artemve profitentur ,

vel curam , bc sollicitudinem rei gerendae habent, ii magistri dicuntur: qui vero cum cura , & sollicitudine imperium , vel iurisdictionem habent coniunctam , ii magistratus appellantur . Ad rem Paulus: Cui praecipua cura rerum incumbit , O qui magis , quam caeteri diligentiam , O sollieitudinem rebus , quibus praesunt , ὰebent , hi m agis riappellantur . Quin etiam iesi magisratus per

derivationem a magisris eognominantur si) . Principem vero magistratus nomine non comprehendo : eius enim maiestas , quae supra omnes magistratus est , hoc numero ipsum excludit. I et . . ab L. cui s. D. de T S.

SEARCH

MENU NAVIGATION