장음표시 사용
331쪽
seto Insilui. Jur. eisil. Neap. miliarum facta est numetatio, nec tributa exacta , sed vectigalia ex mercibus . Verum enim hae ordinariae, atque eX-traordinatiae Isseales funditones in regni provinciis a singulis familiis sive domibus nequaquam exiguntur , sed ab universitatibus, quae illas pro numero familiarum solvere 'debent. Universitates vero pecuniam ad eam rem vel ex tributis, vel ex vectigalibus conficiunt. Quamvis enim Carolus Borbonius iusserat in quavis universitate tributa esse exigenda, ideoque descriptionem bonorum
civium eatasum dicimus ) esse faciendam;
tamen prudentissimus noster rex consulente .
Tribunali Μixto permisit singulis universitatibus in publicis comitiis deliberare pecuniam ad publicos usus ex tributis malint , an eX vectigalibus exigere: eamque deliberationem vel ecclesiasticas personas sequi oportere sivi .
Ut autem intelligamus, qua ratione tributa a civibus praelianda sint , quibus in locis tributa exiguntur, principio scire oportet ea trium esse generum, scilicet tributa norum, sive rerum, tributa capitis, bc tributa artificii, seu industriae , quae braehiorum vulgo appellant. Tributum bonorumpendunt, quicunque bona possident, quae a nuum reditum dant, cujus Odi 1unt urbana, i 4 Collect. reg. lit. par. a. iit. Υ6. nu 3I S sas
332쪽
Gb. III. Cap. VI. 32 I& rustica praedia , item annui reditus, quoseen fus conis nativos appellant, pecunia credita , ex qua usurae redeunt, & pecunia in negotiationem collocata : necnon greges , . atque animalia , ex quibus fructus provenit . Eaque omnia bona aestimanda sunt non exis veritate, sed ex reditu , ut pro quincunci reditu sors conficiatur; nisi quod sors gregum , atque animalium ex decunci reditu conficitur , ut seni carolini, qui ex reditu gregum, animaliumque quotannis proveniunt, unciam dent: ex reliquis vero bonis ternicarolini unciam sortis conficiant . Immunia vero sunt ab huc tributo bona,
quae proprio domini usui sunt , veluti domus habitationi destinata,& conjunctum viridarium, equi , δc currus, quibus dominus utitur , bc similia : bona parochiarum , hospitalium ,
bc seminariorum : caeterarum vero ecclesiarum , bc locorum religiosorum bona medie talem tributi inferre debent : pariter immunia a tributo sunt bona destinata exhibitioni subdiaconorum , diaconorum , dc presbytero rum , quae Vulgo saerum illorum patrimonium nuncupatur ; de qua re superius dictum est . Praeterea immunia sunt a tributo bona
Dudalia, cuiusmodi sunt res soli, quae seudi iure possidentur , atque animalia ad instructionem seudi, quoniam pro his adoha prae statur. Quod si quaestio inciderit, utrum bona seudalia sint, an non; donec ea quaestio X a Re-
333쪽
a Regia Camara Summariae fuerit definita, bona, ex quibus relevium fuit fisco solutum, seudalia habentur , reliqua seudalia non habentur . Quod si cui bona seud alia in emphyleusina , aut perpetuo colenda data fuerint; emphyleumata , seu meliorationes nudalia non censentur ; ideoque emphyleuta , siVe colonus ex his tributa debebit . Ad haec immunia a tributo sunt bona civium Cavensum , qui in patria habitant. Civium Vero Neapolitanorum annui reditus immunes sunt a tributo: bona vero stabilia nequaquam . Item bona eorum , qui a Regia Camara Summariae
declarati sunt patres duodecim filiis onusti ,
ea scilicet, quae possidebant, antequam sententiam a Regia Camara obtinerent , non quae postea comparaverunt. Nisi quod ea bona tributum inserunt pro expensis , quas universi tales pro communi civium bono faciunt , quarum commodum ipsi bonorum domini sentiunt. Illud quoque non omittendum viduas
hujusmodi personarum , scilicet civium C
vensium , Neapolitanorum , bc patrum filiis onustorum eodem privilegio uti , quo earum viri utebantur. Denique bona virginum MViduarum , quae reditum non dant centurium sex, tributum minime pendunt.
Tributum capitis , quod plerumque est carolinorum decem , solvunt soli patresfamilias , bc qui patrumfamilias loco sunt. Ab eo tributo exemti sunt clerici et . iam
334쪽
Lib. III. Cap. VI. 323 iam minores , impuberes , & seminae :item exemti sunt divites , qui ex bonorum reditibus vivunt , vel nobilem professionem eXercent, quales sunt caussidici, medici, notarii , 6c iudices ad contractus, modo aliam artem illiberalem non faciant : bc denique sexagenarii . Sed hi omnes ab hoc tributo eximuntur , si summam carolinorum decem non excedat: nam si excesserit, quod supra eam summam est, solvere debent . Tributum denique artificii, seu industriae ii solvunt, qui artem illiberalem exercent . Ab eo plane immunes sunt clerici etiam minores , impuberes , mulieres , divites , qui ex bonorum reditibus vitam degunt, quique armiem illiberalem minime exercent : puberes Vero ante annum duodevigesimum medietatem
tributi capitis , atque artificii pendere debent. Illud quoque non omittendum tributa bonorum immobilium ibi solvenda esse, ubi sita sunt, uti etiam tributa censuum : tributa vero annuorum redituum seu eetinuum consignati
porum, & pecuniae sub usuris creditae in patria debitoris pendi oportere : tributa denique caeterorum bonorum , veluti animalium, vel pecuniae in mercimonia collocatae , nec non tributa capitis , artificii, seu indu striae in propria patria esse solvenda. Quod eo spectat, ut intelligamus ex iis reditibus, quae ex certis bonis proveniunt, tributa sol vi in loco, ubi bona sita sunt: quae vero eXX et cer-
335쪽
224 In sitis. Jur. eIMil. Neapol. certis bonis non proveniunt, sed ex omnibus debitoris debentur , ex iis 1olutionem fi H in patria debitoris : ex reliquis in patria domini . Ex his autem tributis in quavis urbe . pago , vel vico publicis oneribus latisfaciendum est . Publica vero onera sunt functiones Iscales Ordinariae , atque extraordinariae , usurae creditoribus universitatis debitae , qui creditores instrumentarii nuncupantur , & demnique expeniae , quae pro communi civium bono singulis annis faciendae sunt . Ad Iti Dales functiones ordinarias , nempe ad carolinos duos , bc quadraginta annuos in singulas familias , seu fueularia , non soli cives , adhuc si nil possideant , sed etiam exteri ,
qui bona in territorio universitatis possident , conferre debent pro numero unciarum , quaO
in libro censuali , vulgo eataso, delcriptae
Ad annuos carolinos septem, duos sciri licet pro viarum munitione , & quinque pro libera venditione Nicotiani pulveris, & soliorum soli illi conferunt , qui bona possi
dent, seu cives sint , seu exteri. Praeterea existeri, qui in urbe, locove habitant, praeter supra dictum tributum bonorum , solvere debent annuos carolinos quindecim pro iure habitationis , & conferre ad omnes eXpensas , quae pro communi civium bono fiunt , quam rum ipsi commodum sentiunt .
336쪽
Lib. III. Cap. VI. 225 Cives omnia universitatis onera subire de- .
bent, scilicet functionum fiscalium ordinariarum, atque eXtraordinariarum, usurarum creditoribus universitatis debitarum, atque expensarum Omnium , quae pro communi utilitatefaciendae sunt . Atque huic oneri subsunt , seu in patria habitent , seu non habitent;
niti quod si alibi habitaverint, atque ibi in
civium numerum fuerint adlecti , in patria pro civibus non habeantur , sed pro exteris ; modo non fuerint ex familiis numeratis pro sit alium functionum solutione , vulgo suochi numerati. Nam hi semper in patria pro civibus habentur , & civica onera ferunt, nisi sit ex eadem familia, qui in patria publica onera subeat. Illud hie animadvertendum barones, quan quam in plerisque pro civibus in seudo habeantur ; tamen, ubi de tributis quaeritur , cives non censeri , nisi sint ex familiis numeratis pro functionum fit alium solutione , vulgo Doehi numerati , Vel incolatu civitatem , ut exteri solent, nata sint i i) . Uectigalia , quae ex mercibus exiguntur , duorum sunt generum , quaedam enim eXmercibus , quae importantur, vel eXportadtur solvi debent: quaedam vero in eo sita sunc, ut certa genera , non nisi a principe , vel
si i) Legatur forma censualis, vulgo i ruri ci catasali, quae extat in Pragm. 3. eod. tit.
337쪽
e 6 Inmtue. Dr. civit. Neap. principis publicanis vendi possint , cuiusmodἱ sunt sal, pulvis pyrius , manna , theriacum pharmacum , atque his similia. Ad haec eiusmodi vectigalium quaedam ad principem pertinent : quaedam ad Neapolitanam civitatem, vel ad alias nostri regni universitates , ut ex eorum reditu fiscales praestationes solvantur,ti communibus necessitatibus fiat satis . verum supra dicta tributa , & vectigalia non omnia a principe , vel a Neapolitana civitate , aliisque universtatibus hodie exiguntur . Nam princeps , quum ei pecunia ob publicas necessitates opus fuit, ea tributa, & vectigalia iis concessit, qui sibi pecuniam praestiterunt. Idem quoque Neapolitana civitas , quum usus Venit , fecit. Atque haec sunt tributa , sive functiones Istales , quae a privatis possidentur : atque haec sunt vectigalia arrendamenti vulgo dicuntur ) a privatis possessa. - Ηi tributorum sive vectigalium possetares duplicis sunt generis. Aliis enim tributa,
vectigalia pro certa pecuniae summa , quam praestiterunt, vendita sunt. Atque hi eουι- gnatarii vulgo dicuntur. Aliis vero princeps, aut Neapolitana civitas pro certa pecuniae summa annuos reditus vendidit cum particulari tributorum , vel vectigalium hypotheca , quae ipsis creditoribus pro faciliori annuorum redituum exactione, assignata sunt . Atque hi aufenatarii vulgo nuncupantur . Quum
338쪽
Lἰb. III. Cap. VI. 227 Quumque posterioris generis posses res tributorum , bc vectigalium sint meri creditores principis , aut civitatis Neapolitanae, aut saltem creditorum loco habeantur ; hinc fit, ut semper principi, Sc Neapolitanae civitati integrum sit, soluta pecunia , tributa , bc vectigalia redimere , potissimum , quod venditori annuorum redituum , ut suo loco dicemus, licitum sit, restituto emtori pretio , annuos reditus redimere . Et quemadmodum potest:
venditor annuorum redituum eos, restituto
pretio, recuperare ; ita potest eo jure alteri cedere , quae cessio juris luendi nuncupatur . Cessione vero jus luendi annuorum redituum venditori minime consumitur . Atque idcirco , qui, quam annuos reditus Titio vendidi Dset , Seio iure luendi cessit; potest iterum eodem iure luendi Sempronio cedere :tum Septimio. Etenim qui Titio annuos reditus vendidit, eius debitor est; quare pO'test ei, quum libitum fuerit, solvere, aut alium , qui solvat , delegare . Ubi vero jure ιυandi Seio celsit . Seli fit debitor ; quare eidem potest solvere , aut alium , qui solvat , delegare . Parique ratione , ubi Semprooto iure luendi cessit, potest huic solvere , aut alium pro eo solventem delegare . Hinc in venditione functionum fiscalium , bc vectigalium princeps , sive fiscus , ic Neapolitana civitas non semel, sed saepius solet emtori iure luendi cedere .
339쪽
uet 8 In situri jur. eisil. Neapol. De prioris generis possessoribus tributorum, & vectigalium , qui scilicet ea emtione compararunt, quaesitum est , utrum liceat principi, aut Neapolitanae civitati ea redimere . Et Neapolitanae civitati constat id minime esse permissum : nam nunquam licet venditori, qui rem pure vendidit , eam redimere, remque venditam, Vel duplo pretio oblato, recuperare. ia). De principe non conveniunt scriptores . Plerique ei semper
tribuunt ius luendi, seu redimendi : ejusque
rei rationem dant , vel quod princeps rega lia alienare non possit , vel quod nunquam censeatur alienasse , sed potius pignoris nexu obligasse, ic veluti a semχM1σεως iure reditus eorum privatis concessisse . Sed mihi
iniuria fieri videtur principi , quum ei tribu
torum, bc vectigalium alienandorum potestas denegatur . Et sane intelligere nequeo , qui magis puluerint nostri reges caetera regalia bona alienare , Veluti nemora, saltus , agros, quam tributa, Sc vectigalia . Assirmare Vero nunquam censeri principem regalia bona alienasse , id plane futile est , quum ex conces fione constat tributa , dc vectigalia ab eo pure vendita esse .
Illud tamen non negaverim , ubi publica necessitas , vel utilitas exegerit, id esse prin cipi permittendum : quum publicae utilitati
pris ia) L. a. de 6. C. de rescind. vendis
340쪽
Vib. III. cap. VI. 229privata cedere debeat : atque ob publicam utilitatem , vel necessitatem possit princeps bona privatis auferre, eorumque jura immi
At quoniam , quando princeps , Neapolitana civitas , aut quivis alius venditor annuorum redituum illos redimit , hypothecaea posses re contractae evanescunt : quoniam resoluto iure auctoris resolvitur ius ejus, qui ab auctore caussam habet, ut in simili scribit Scaevola; si a) hinc fit, ut, qui ex cessisione iuris luendi eiusmodi annuos reditus comparat , immunis sit ab hypothecis , debitisque a venditore contractis , modo eos a iusto domino redimat. Quare nostri scripto res docent cessione iuris luendi hypothecas antea contractas extingui , non vero fidei
Verum ea cessio iuris luendi in emtione obtinet annuorum redituum ab eo , cui tributa , bc vectigalia pro faciliori exactione fuerant assignata , qui villanatarius vulgo nuncupatur . Tunc enim emtor, qui ex cessione
iuris luendi emit, fit securus , quod videatur fiscus , aut Neapolitana civitas tributa, Sc
- ia) L. lex vectigali si . I . de pig. & hypoth.
L. si res s. D. quib. mod. pign. Vel hyp. sistri avi Carlevatius de jud. lib. I. tit. 3. disput. 35. num. 37. & 38. Μontanus controv. 35. Capycius Latro lib. I. decis. I S.