Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

sito Insilui. Juri e Ioll. Neapol. suetudinem esse servandam , nec parocho li cere plus , quam consuetum exigere; idque in decimarum quoque exactione obtinere io): si de ea non constet vicinorum locorum consuetudinem esse spectandam : nec licere parocho plus pro sepultura exterorum , quam civium , aut plus pro sςpultura coelibum , quam maritorum exigere , aut praestationem pro sepultura ab ea, quae extero nubis, postulare, nec residuum cerae , aut quartam funerariam a defuncti haeredibus petere : licitum vero ei esse eiusmodi praestationem ab ea ecclesia petore , in qua mortuus sepelitur , si id loci consuetudo ferat: permissum Vero es e morienti , eiusque heredibus, in qua ecclesia maluerint, tepulturam. eligere , uti lc quos voluerint seu clericos, seu monachos ad funus Vocare, nec quemquam praeter parochum ad funus necessario esse vocandum: parOchos pro eiusmodi exactionibus , uti dein cimarum , publicos magistratus adire oportere , nec posse episcopos adire, qui detrectan, res ecclesiasticis censuris ad solutionem compellant : ab egenis omni exactione abstinere

312쪽

Lib. III. cap. V. CAPUT V.

Do regalibus.

SEquitur , ut de rebus humani iuris dicamus. Res humani iuris quaedam communes , quaedam publicae, quaedam unive . statis , quaedam denique sunt singulorum . Et quoniam res communes , dc publicas re- ιgalia apud nos esse scriptores tradunt; id- circo hoc loco aliqua de regalibus tradenda sunt, ut communium , dc publicarum rerum

natura enucleatius eXponatur .

Regalia , ut ipsum vocabulum denotat , . dicuntur, quaecunque ad regem pertinent ἐideoque regalia nuncupamus iura, dc bona , quae principis sunt . Hinc prima , bc prae cipua regalium divisio in iura regalia, quae iura majestatis elegantius nuncupantur , hc bona regalia , quae publica veteres diXere . In eiusmodi bonis, bc iuribus regalibus desse gnandis nostri scriptores interdum ad ius Romanum , saepissime ad Friderici I. co stitutionem provocant i) . Sed male: quum iura majestatis non ex civilibus legibus , sed ex naturalibus , Sc gentium , atque ex cuius que reipublicae sonstitutione sint repetenda dc quae de ea re in iure Romano Occurrunt,

313쪽

ctoa Insitae. Dr. et L Neaρ3l non ad omnes regpublicas , sed ad solam Romanam pertinuere : Friderici vero constitutio conventio fuit Constantiae habita , qua Fridericus I .regalia quaedam civitatibu4 Lombardiae concessit , quaedam sibi retinuit , ut Gunt herus ,& abas Urspergensis scribunt sa). Quum igitur iura maiestatis ex iure naturae , & gentium sint repetenda, atque ex euiusque civitatis , seu reipublicae constitu

ti me ; civitates vero coaluerint communis

utilitatis promovendae, & publicae securitatis stabiliendae gratia ; hinc est, ut principis sit publicam securitatem , & commune civium bonum seu adversus hostes, seu adversus ipsos cives tueri , atque ea facere ius

habeat, quaecunque ad eam rem conducunt.

Idcirco praecipua maiestatis iura sunt legum ferendarum potestas, atque ex legibus suum euique tribuendi, in facinorosos animadvertendi , seu lumma iurisdictio , atque imperium : magistratuumque creatio, per quos suum quisque consequatur , facinorosi plectantur et tributorum , & vectigalium , unde sumtus pro reipublicae necessitatibus suppetant, constitutio , atque eXactio . Praeterea , ut adversus hostes cives tueatur , ius belli, iapacis, foederum , induciarum , b le atorum ei competunt. Quorum priora iura majestatis im-

Q Cujacius lib. s. seud. ad titi de jur. fisci ,

di ad tit. de pace Constantiae.

314쪽

LIb. III. Cap. V. 3os manentἰa, posteriora transeuntia vulgo appellantur. Bona Vero regalia sunt quaecunque principitributa sunt, ut ex iis sumtus , quos opor

tet , faciat : cuiusmodi sunt publici fundi , vectigalia , bona damnatorum, vacantia , atque

his umilia . . . . 'De iuribus maiestatis quamvis ex legibus naturalibus , & gentium sit diiudicandum

tamen abs re non erit aliqua hic monere , quae n0minatim nostris legibus cauta reperiuntur . Et quidem principio , quum legum ferendarum potest s principis sit , eiusdem erit eas solvere , seu , ut vulgo aiunt, in iis dissipensare M. Quumque commutatio Voluntatis testatoris , legum solutio sit, quibus cautum defunctorum voluntates ratas futuras ; hinc ea ad latum principem spectat, adhuc si legata pia , bc missarum celebrationem respiciat Q . Et quoniam principia est publicam tranquillitatem tueri: atque ex novis rebus saepe detrimentum publica tranquillitas capit ;hinc nihil novi principe insciente licet mo-ὶiri . Eaque de caussa omnes pontificiae constitutiones , sive bullae , breDia, & decreta iummi pontificis , & tribunalium urbis

315쪽

go InsἰGe. jur. eIDII. Noapol. tra regnum sunt , & generatim quibuscunque scripturis ab iis, qui extra regnum sunt, cujusvis rei exterior insecutio imperatur; eam mereri nequeunt sine regia adsensu, quem regium exsequatur vulgo nuncupant; uti , dc scripturae extra regnum datae nullam fidem apud nos faciunt, nisi regis permissione receptae sint, quod reo latur appellant 5 . Forma vero , qua regius adsensus bullis , brevibus, aut decretis summi pontificis , aut tribunalium urbis Romae impetratur, ea est, ut hujusmodi scripturae in curia Cappellani Μaioris exhibeantur cum supplici libello, quo a principe regius adsensus petitur r Cappellanus Μajor ad regem refert : eaque rela latio ad Regalem Camaram S. Clarae mittitur , quae regium praestat adsensum : si quis contradictor exstiterit , apud Cappellanum maiorem , aut Regalem Camaram S. Clarauaudiendus est . Quod si eo audito fuerit regius adsensus praestitus, nulla ulterius tria huitur provocatio, nisi novae allegationes

proponantur, cur merito princeps provocationem admittat . Bullas Vero , quibua episcopatus , aut archiepiscoyatus causeruntur ,

cum supplici libello ipsti principi offerendaE

sunt, a quo ad Cappellanum Μaiorem re mittuntur , qui relationem ad Regalem Ca

316쪽

Lib. III. Cap. V. 3O5maram S. Clarae transmittit 6) . At externarum Scripturarum recipiendarum venia a

Regali Camara S. Clarae obtinetur , exceptis iis, quae in tribunali Commercii exhibendae sunt, quarum recipiendarum veniam idem supremum tribunal indulget )

Et quoniam princeps sine bonis , reditibusque nequit se, familiamque exhibere , bc sumtus pro communi utilitate facere : idcirco in unaquaque civitate , seu republica bona principi tributa sunt, quibus ejusmodi sumtus faciat, quae regalia bona dicuntur . Quae , qualia sint, ut intelligamus, animadvertere oportet bona Omnia, quae in civitate sunt, trium esse generum : quaedam enim imperio principis sunt , proprietate singulorum : quaedam imperio principis, proprietate nullius: quaedam denique imperio, bc proprietate principis . Imperio principis, proprietate singulorum

sunt bona, quae in civium dominio sunt ;quo M res universitatis referri poliunt , quarum proprietas ad universitatem pertinet . Eiusmodi seu civium, seu universitatum bona principis esse dicuntur, quod de iis leges ferre possit: iis tributa, ic vectigalia quaeat imperare : iis denique, si opus sit, utatur , ea-

V que

317쪽

so6 InsItui. Jur. civit. Neapo I. que civibus auserat, seu in poenam, seu si publicam necessitatem , utilitatemve ; in quo situm est imperium principis in ea bona ,

quod dominium eminans vulgus nuncupat.

Imperio principis , proprietate nullius sunt, quaecunque in civitate in nullius dominium venere , ut numina , portus , atque

his similia . Haec ideo principis esse dicuntur , quod non modo de iis leges ferre possisit, tributa , bc Vectigalia imperare , atque

iis uti: sed etiam eorum usu civibus interdicere , atque Omnem ex eis reditum sibi reservare : quum nemini faciat iniuriam , quod ea bona nullius sint in dominio . Atque ejus modi bona veteres publica , quasi populica dixere , hodie regalia nuncupantur , quum olim maiestas penes populum Romanum esset, hodie sit penes principem , seu regem . Denique imperio, bc proprietate principis ea sunt, quorum is plenum habet dominium, ut sunt regii fundi, tributa , vectigalia , bona vacantia, atque his similia , de quibus princeps pro arbitrio , ut dominus, disponit. Atque haec quoque bona Veteres publica , nos

regalia nuncupamus .

Ex his intelligitur discrimen, quod interea bona intercedit : nam quamvis princeps possit tributa, vectigalia civium bonis imperare ; tamen nequit, nisi ex iustissima causia, omnum eorum reditum sibi vindicare , eaque civibus auferre : quum contra publicarum re

318쪽

Lib. III. Cap. V. ' . 3πrum possit pro arbitrio sibi omnem utilitatem reservare , civibusque usu interdicere : qu niam eis iniuriam non facit, quum ea bonaia nullius sint dominio . Nisi vero sibi omnent, aut certum reditum ex iis bonisreservaverit , aut alii concesserit; usus , atque utilitas omnibus , potistanum civibus centetur permissa. Denique bona , quae in ipsius principis dominio sunt, omnem utilitatem, fructumque principi asserunt , deque iis pro libitu , ut dominus, disponit : quique ea Occupat , aut reditus , fructusque iubripit, furti

reus est . Quoniam autem , quaecunque imperio principis sunt, proprietate nullius, ea regalibus accensenda sunt : publicae vero res tales sunt, non Vero communes , uti aεr, aqua profluens,M mare quae vel vastitate, vel mobilitate sua Omne

dominium respuunt: quin & ipso principis imperio exemta sunt; hinc sequitur illas, non has regalium numero habendas. Verum, quum litora , Sc , quae proxima litoribus sunt , maria , mariumque sinus sub imperio sint principis ; idcirco ad regalia referenda sunt. At enim iure Romano mare , marisque litora communibus non publicis rebus accensentur. Sed, ut taceam ius Romanum in hoc argu mento parum valere ; quod mare spectat quum illud communibus rebus adnumera ur ,

aio intelligendum esse de pelago , altoque mari, quod millius in dominio est, nec sub V et ali

319쪽

go 3 Infἰtui. iuri eisII. Neapola licuius principis imperio: non vero de maris eritremitatibus , quae regna adluunt, sinibusque , qui veluti terra concluduntur; quae nemo ire potest inficias sub imperio principis esse. Litora autem in rebus communibus connumerari puto , vel quae deserta sunt, atque inhospita: Vel caetera, sed minus proprie , quatenus maris accessio esse videntur perinde , ac ripae , quatenus fluminum sunt accessiones, rebus publicis accensentur . Et

profecto quis sanae mentis imperium principi in litora negabit Eaque de caussa Pomponius litora publica et se nos docet sc) . Eadem de caussa viae ad regalia referendae sunt, quoniam eae imperio sunt principis ,

proprietate nullius .

Praeterea quum flumina omnia , & quae navigabilia sunt, & ex quibus navigabilia sunt, & quae navigabilia non sunt, neque influunt in navigabilia , imperio sint principis proprietate nullius ; hinc flumina generatim Omnia ad regalia refero . Neque ad rem facit quod Fridericus I. imperator sola

ea flumina inter regalia retulerit, quae navigabilia sunt, & ex quibus navigabilia fiunt: quoniam , ut dictum est , de regalibus non est pronunciandum ex Friderici constitutione,

quae ad nos nequaquam pertinet, quaeque conventionem continet inter imperatorem M

320쪽

Lib. III. Cap. V. 3O9Lombardiae civitates : sed potius ex jure naturae , & gentium , bc cuiu1uis reipublicae constitutione. A fluminibus vero separandi sunt rivi, bc torrentes : nam hi, si in publico loco oriantur , per publica loca profluant , publicarum in numero rerum , ideoque regalium ponenda sunt : sin in privatorum fundis orti per eos profluant, regalium numero excludendi sunt, quod proprietate singulorum , iolo imperio principis sint . . Quumque , ut dimam elt, publicarum re rum usus ad omnes , potissimum cives pertineat , nisi princeps Omnem usum , atque reditum ex iis sibi reservaverit, aut alii concesserit ; hinc sit , ut in fluminibus cuivis liceat navigare , piscari , bc agros irrigare , nisi nominatim princeps hos reditus sibi seposuerit, aut alii concesserit . De ea re testis est Sebeius, qui quamvis publicus fluvius sit, tamen omnibus licet in eo navigare , plicari , aquam ad irrigandos fundos ducere , & moletrinas , ad terendum frumentum eXstruere . Atque hinc intelligi mus , quam perperam rationes ineant, qui putant flumina baronibus seudi iure cen-1eri concessa , atque ea re hominibus se di non esse permitsum in iis plicari, ex iis aquam ad irrigandos agros derivare , aut in letrinas exstruere : vel moletrinas , quae in seudo 1unt, censendas esse seudales, quod aqua, quae seudalis est, moveantur . Etenim , ut V s sa

SEARCH

MENU NAVIGATION