장음표시 사용
71쪽
6o Insilue. Dr. eiril. Neapol. De his magistratibus acturus primum de urbanis, tum de provincialibus disseram. Αtque ex urbanis a Μagna Curia Uicariae exordium sumo , quum , ut temporum ordinem sequar , tum etiam , quia , quae de Μagna Curia Vicariae dicam , faciliorem intellectum reddunt eorum , quae de caeteris tribunalibus dicenda sunt . Curiae apud scriptores medii aevi , potissimum Normannos , & Suevos , conventus omnes seu stati , seu repentini dicebantur . Quare comitia, seu generales conventus, quas Normanni, & Suevi reges habuere, eo nomine nuncupatas legimus et . Tribunalia quoque omnia curiae dicta sunt , seu quod singula tribuna-nalia ex pluribus personis constarent , seu quod in tribunalibus conventus litigatorum
agitarentur . Hinc frequens mentio occurrit curiarum baiulorum , iustitiariorum , camarariorum 3) ; quibus quum curia regis praeesset , non immerito magna curia dicta est. nenim , ut supra dictum est, ubi Robertus Guiscardus omni fere Apuliae , Calabriae dominari coepit, judices in sua ditione constituit , qui crimina punirent , iapecuniarias controversias definirent , quibus ipse praeerat primariis viris in consilium ad
3) Const. quum circa, de Const. de quaestionibu .
72쪽
Isb. I. cap. I. 6 Ihibitis , quae magna curia ducis fuit. Idem hoc institutum amplexi sunt Capuae princeps, magnus Siciliae comes. Quare per ea tem pora tres fuere magnae curiae , una ducis Apuliae , altera principis Capuae , tertia magni comitis Siciliae. At quando Rogerius universi regni potitus est , ex tribus magnis curiis unam Panormi constituit , quae magna curia regis fuit. In ea principes viri adsidebant , ut de gravioribus negotiis deliberarent . Eamque ut augustiorem redderet, septem supremos magi stratus , qui septem regni officia dicti 1unt , creavit , eosque voluit in hac regia curia adsidere . Hi fuere magnus comes stabuli , magnus admiratus , magnus cancellarius , magnus iustitiarius, magnus camarariuS, magnus protonotarius, & magnus siniscalcus ). Hi singuli rerum , quibus praeerant, curam habebant ; ideoque magnus , seu magister iustitiarius , qui minoribus iustitiariis praeesset, iuri dicundo seu in pecuniariis , seu in capitalibus caussis operam dabat 5 .
Hanc supremam curiam , nunquam magnam curiam appellatam legere licet apud Romualdum Salernitanum, & Ugonem Falcandum; tamen sequenti tempore ita nuncupatam legimuρ, potissimum a Guillelmi primi
) Auctor H. C. lib. II. cap. 6. Eo Const. officiorum periculoia confusio.
73쪽
Ea In silue. Jur. civis Neapol. mi aetate tib). In ea fortasse initio perraro, & extra ordinem priVatorum caussae tractabantur . Sed ubi Guillelmus I. iussit a Camarariis provinciarum ad magnum iustitiarium provocari , crevit illius auctoritas: eique adsessores dati sunt', qui regii iustitiarii. εἰ iudices magistri iustitiarii dicti ituit. Atque quum ius dicendum fuit , seu in caussis
criminum , seu pecuniariis , maioribus quibusdam exceptis , minime opus fuit universam magnam curiam convocari : sed id a
magistro iustitiario cum suis iudicibus prae
Igitur magnae curiae nomine universum supremum regium tribunal denotabatur , quod
ex superioribus septem summis magistratibus, praelatis , baronibus , delectisque iudicibus constabat ; quos omnes sese assidue comitari Fridericus II. iusserat 83 . Sed ob freque res ejus peregrinationes vix mihi persu serim id fieri potuisse . Quo factum, ut ipsisFr1derici II. temporibus magnae curiae , ut ita dicam , membra disjici coeperint , de tribunal magistri justitiarii magna curia nuncupari ; quod fortasse sub Carolo I. usuve
Quum- 6) Const. ancillas , & Const. Pecuniam . 7) Const. officiorum periculosa confusio, Pecinthia de O. M. C. lib. 2. cap. 29. 8 Const. statuimus. 9 Pecchia de P. Μ. C. lib. 2. cap. 29.
74쪽
Lib. I.cap. I. 6a Quumque post Siculorum desectionem C rolum abesse oportuerit, bc ob duellum cum Petro Aragonio constitutum , 8c ob bella ;Carolum filium , qui postea secundus dictus est , regni vicarium reliquit', eique adsess res dedit principes viros , barones, bc iuris consultos , quorum consilium Μagna Curia Vicarii dicta est , in qua graviora quaeque potissimum ad rem publicam spectantia tractabantur. Hunc morem sequuti Andegavi reges tenuere . Quare per ea tempora duae fuere Μagnae Curiae , altera vicarii, altera
Quoniam vero vicarius , qui sere semper regius filius fuit , bc Μagister Iustitiarius plerumque aliis negotiis distracti ipsi tribunali
praeesse non poterant, nisi dicere velimus i teresse indignatos; coepere alii in eorum i cum tribunalibus a rege praefici, quique Μωgnae Curiae Vicarii praeficiebatur , regens οῦ qui vero Μagnae Curiae Μagistri Iustitiarii, locumtenens nuncupabatur ii . At, ubi regnum ad Alfonsum Aragonium pervenit, instituto Sacro Consilio hae duae Μagnae Curiae unitae sunt ; quae corrupte Μagna Curia vicariae dicta est : abolitoque tribunali Capitanei Neapolis ejus auctoritas io) Prooem. M passim in rit. M. C. ii) Rit. M. C. item quod locumtenens , larit. M. C. item servat ipsa curia M.
75쪽
. 64 In situri juri citat. Neapol. ritas in Μagnam Curiam Vicariae translata est.
Iam de iudicibus Μagnae Curiae videamus. Et quidem sub Friderico II. quatuor iudices Μagistro Iustitiario adsidebant. 1 u) sed procedente tempore glistentibus litibus iudicum numerus auctus est. Nam Carolus v. sex iudices in Μagna Curia constituit , quorum quatuor criminibus coercendis, duos pecuniariis caussis definiendis praefecit sis . Tum a Philippo II. iudicum numerus , qui pecuniariis caussis praeerant, auctus est : sex enim creati sunt , quibus separata a iudicibus rerum capitalium sedes assignata , eaque in duas divisa, quas aulas, seu rotas Uulgo nuneupant ig) . Eorum quoque iudicum , qui criminibus coercendis praesunt, numerus senarius factus est is) . Horumque sedem dividendam saepe deliberatum est , idque no
vissime iussit Carolus Borbonius 16 ) : sed
demum superioribus annis a Ferdinando filio felicissimo nostro rege perfectum est, qui duos alios quoque iudices rerum capitalium addidit . Praeter hos octo iudices in Magna Curia Ui
76쪽
Lib. I. cap. I. 6scariae eriminali duo regii consiliarii , duo fisci patroni , M duo pauperum advocati adsident. Et quidem fisci patronus initio in Μagna Curia fuisse videtur , quippe cuius meminit Guillelmus I. 17). Advocati vero
pauperum recentior origo est . caverat enim
Fridericus II. pauperibus, miserabilibusque perionis, ne indefensae damnarentur, advocatos in. ipsa Curia esse dandos 18) . Tum e . revirum fuit advocatum designari , qui pauperibui defendendis in caussis criminum operam daret , sortasse quod eae caussae essent frequentiores , & rei plerumque pauperes . Idque a Carolo ΙΙ. Andegavo factum scribit Andreas ab Aesernia 19 ) . Duo vero Consiliarii a Carolo V. iussi sunt Μagnae Curiae praeesse , ut maturius de capite civium iudicaretur zo . Demum ubi a nostro sapientissimo rege tuaicum rerum capitalium. numerus auctus est , alter fisci patronus , atque alter pauperum advocatus accessit. Quare in singulis sedibus aulas appellant quatuor sedent iudices, unus regius consiliarius , qui praeest, unus iisti patronus, atque unus pau
17) const. quaestiones de quaest. inter fisc. ω
s 18) Const. lege praesenti. 19 Aesernia ad Const. lege praesenti. zob Pragm a. f. 5. de Oinc. S.R.
77쪽
s6 Insilui. Jur. ς ivit. Noapol Iudicum munus olim annuum suit et 1 hodie biennale est : biennioque finito sui muneris rationem reddunt aet). Magistri iu-ititiarii , uti & vicarii , & regentis munus olim videtur fuisse perpetuum , seu ad regis arbitrium : sed sub Austriacis regibus annuum factum est, nec nisi ex iusta caussa ad biennium prorogabatur: 23J tum regens sui murineris rationem reddere debebat 24) . At hodie munus regentis a regis arbitrio pendet , nec solet finito officio administrati muneriἰ
Nunc de auctoritate Μagnae Curiae, potissimum in pecuniariis caussis dicendum. Et quidem initio , ut dictum est, diagna Curia supremum fuit tribunal , & ipsius principis consilium: tum sub Guillelmo Ι. magisteriustitiarius, ubi ei iudices adsessores dati sunt , coepit in pecuniariis appellationum caussis ius dicere . At Fridericus II. magistri iustitiarii auctoritatem auxit : iussit enim eum ius
dicere in crimine majestatis: in caussis seudorum quaternatorum , aut partis eorum: in caussis curialium, hoc est eorum, qui erand n comitatu principis: in caussis viduarum ,
- 21 Const. occupatis, Const. judices, & Pragm 1. de ossic. magistri justiti 22 Pragm. 52. g. s. de ossic. magistr. justit. 23) Fragm. D. g. 53. de ossic. magist. justit. Pragm. a. de syndic. ossiciat
78쪽
Vb. I. Cap. I. 67 pupillorum, & miserabilium personarum: in caussis delictorum ab ossicialibus commillorum : in caussis appellationum ab ordinariis,Zc delegatis iudicibus : necnon inferiorum iudicum consultationibus , & relationibus re-
Instituto deinde ab Alsonso I. Sacro Consilio, Μagnae Curiae auctoritas deminuta est, quippe quae Sacro Consilio subdita est. Quare hodie diagnae Curiae Vicariae auctoritas in eo sita est , ut caussas seu pecuniarias , seu criminum civium Neapolitanorum definiat , atque in urbe , suburbiis ius dicat: deinde, ut cognoscat de appellationibus , seu in caussis capitalibus, seu pecuniariis ab omnibus tribunalibus regni Apuliaeci denique de quibusdam peculiaribus caussis ius dicat, quae iure singulari ad Μagnam Curiam pertinent. Quod vero ad appellationes in caussis pecuniariis attinet , illud nosse oportet licere
ad Μagnam Curiam provocare, non modo a regiis audientiis : sed etiam ab inferioribus tribunalibus, modo caussa alicuius momentist οῦ cautum namque fuerat anno I 54O. ad Μagnam Curiam provocari posse a vicinioribus quidem provinciis , si caussa excederet summam centussimn quinquaginta : a remo tioribus vero, si excederet centussium cen- E et tum 25) Conit statuimus, Const. Magnae Curiae postrae , di Const. magister justitiarius .
79쪽
68 Iutituri Jur. eἰνὶL Neapol. tum 26) . Sed anno 1738. ea summa ad da plum aucta est . Ubi vero caussa infra eam iummam fuerit , ad regiam audientiam appellandum est : es post regiae audientiae definitivam sententiam licet ad Μagnam Curiam provocare, facta interea sententiae exissecutione praestita per victorem cautione de restituendo in casu retractationis ; quam appellationem quoad effectum devolutivum , non suisensuum appellant an . Sunt autem viciniores provinciae Campania , Comitatus Μolisinus, Capitanata, & uterque Principatus et remotiores vero Basilicata , Barium , ΗΡdruntum , utraque Calabria , ic utrumque
In caussis vero criminum solius Μagnae Curiae est per appellationem cognoscere . Pecuniariae enim caussae, bc in primo iudicio , & per appellationem non raro ad Sacrum Consilium deseruntur : capitales vero
nunquam, nisi per appellationem a definitiua sententia Μagnae Curiae 28) . Cavetuet enim nostris legibus criminum caussas , seu in primo iudicio , seu per appellationem ad Sacrum Consiliqm delatas ad Μagnam Curiam esse remittendas sa )
80쪽
, Lib. I. Cap. I. 69 Caussae porro , quarum cognitio iure singulari ad Μagnam Curiam pertinet , sunt
ronum , seu pecuniariae, seu capitales: quoniam huiusmodi personae facile inferiorium tribunalium auctoritatem despiciunt , idque ex ritu Mag. Cur. 46. de jurisdict. O eo-gnit. Magnae Curiae colligunt. Immo Petra ad eum ritum scribit Μagnae Curiae datam fuisse in omnes regnicolas iurisdictionem: sed id usu minime servari. Sed male : etenim Joanna II. quum omnes, qui in regno degerent , iurisdictioni Μagnae Curiae subdidit, non id voluit, ut eorum omnium caussae in primo iudicio in Μagna Curia tractarentur :sed , ut saltem ad Μagnam Curiam posset. ProVocari, exceptis caussis regiorum familiarium , ic domesticorum , quarum cognitio nullo modo poterat ad Μagnam Curiam per
ΙΙ. Vulgus forensium huc refert caussas regiorum consiliariorum , quos aiunt Μagnae
Curiae iurisdictioni subesse so). Immo sunt,
qui putant adhuc regentes olim cancellariam
Μagnae Curiae iurisdictioni subditos fulise ,1 ,
Sed haec ineptiora sunt, quam ut mereantur refelli. III. Caussae pupillorum , Viduarum , ac E a mi in so) Rovit. ad pragm. a. de Off. S.R.C. aib De Ponte de potest. Proreg, tit. 7. 6, 7