장음표시 사용
91쪽
gii fisci intersit et et ) . Quae si in alio tri
bunali fuerint tractatas , acta omnia nullius momenti esse merito nostri scriptores do
II. Caussas de familiarum nobilitate ad Sacrum Consilium pertinere , nec ad inferiora tribunalia esse remittendas iidem scriptores tradunt 24 . IIf. Caustae de electione syndicorum, administratorumque universitatum 25 . IV. Caussae de tuenda possessione eis, quia clericis turbantur , vel dejecti fuere, seu, ut Vulgo aiunt , quum agitur ex capitulis conserυatoriis regni: sed de ea re libro sexto dicendum. V. Caussae de permittenda alienatione bonorum , quae testamento, vel contractu Vetita est, quod bona fideicommisso supposita sint. Eaeque caussae . in Sacro Consilio iunctis aulis , & praeside praesente tractandae sunt , vel in Μagna Curia pariter iunctis mulis : sed sententia exsecutionem non mere' tur , nisi de ea re ad Sacrum Consilium iu etis aulis , praeside praesente fuerit relatum . Quod si ob rerum , uel personarum
92쪽
Lib. I. cap. ΙΙ. 8 reonditionem caussam in Regia Camara summariae tractari oporteat; id fieri necesse est quatuor saltem praesidentibus , locumtenente , & fisci patrono intervenientibus . Tum Sacri Consilii, aut Regiae Camarae sententia regio adsensu olim a Colla terati Consilio,hodie a Regali Camara Sanctae Clarae confirma
Nunc caetera prosequamur , quae ad Sacri Consilii auctoritatem pertinent . Et quidem illud ab Alsonso L. Aragonio Sacro Consilio tributum fuit , ut permitteret caussas tempore peremtas instaurari , seu , ut is loquitur , resiturionem procesibus , seu Diritus insublationem impertiri 27) . Constituerat enim Iustinianus pecuniarias caussas triennio, capitales biennio alitis contestatione esse terminandas : postea censeri peremtas et b) Quod ipsum apud nos ritibus Μagnae Curiae confirmatum fuit 29 . Sed , quum interdum
eveniret, ut caussae intra legitima tempora finem minime acciperent , princeps aditus ex iusta caussa legis rigorem relaXaVit, quae re-1titutio , M spiritus insufflatio dicta est . Id Alsensus Sacro Consilio permisit. Verum
hodie id a solo Sacri Consilii praeside , P sine
93쪽
s et Insilui. iur. eivit. Neapo I. sine ulla caussae cognitione praestatur. Praeterea nostri scriptores tradunt eam spiritus insufflationem in caussis capitalibus necessariam non esse, nec requiri in caussis , quae in inferioribus tribunalibus tractantur . sed
duntaxat in iis , quae in Sacro Consilio , in Magna Curia,. & in regiis audientiis examinantur , si quidem in ejusmodi caussis non alitis contestatione, sed ex quo litigatores novissimum tacuere, triennium effluxerit 3o). Ad haec , si sine ulla spiritus insufflatione iterum fuerit agi coeptum , & sententia prolata , bc acta , sententiam Vale e tra
dunt si) . Quo factum , ut hujusmodi in
sufflatio spiritus paene desueverit. Praeterea illud vulgo tribuunt Sacro Conis silio , ut iunctis quatuor aulis possit leges condere , eiusque tribunalis definitiones tum, e is qu tuor aulis latas leges esse saet) . Id que tradi putant Fragm. 47. de Ost. S. N. C. ubi legitur . Et s decreta , statutaque ab eadem Saero Consilio pro lege servari oporteat ἔregia tamen i fuerint auctoritate comprobata , O publicata , notitiae, observantiae, O exsecutionis reς ipiunt frmamentum . Sed, quum leges ferre ad iura majeitatis maiora pertineat, absurdum est id juris Sacro Consilio tribuere . Idcirco nego Sacrum Consilium iunctis
so) Tapia ad Const. omnes bajuli . ai) Tapia ad pragm. 3. de Ost. S.R.C. Romanus de praeli. S.C. cap. I. Praest. IO
94쪽
Lib. I. cap. II. 8squatuor aulis potiis leges condere ἰ immo nego posse leges interpretari, ut in iuris ambiguitatibus ea interpretatio pro iure certo teneatur perinde ac , si a principe processisset. Quare eius tribunalis definitiones iunctis quatuor aulis pro legibus haberi nullo modo possunt. Quod vero in dicta Pragma 47. legitur , id eo pertinet, ut intelligamus Sacro Consilio , ut cuilibet alii tribunali semperfuisse permissum, ut ad suam iurisdictionem tuendam , bc ius in caussis expeditius dicendum , aliqua possit edicere , bc decernere ,
quae ubi fuerint regia auctoritate comprobata , firmitatis accipiunt incrementum. Verum omnem dubitationem mihi substulisse videtur Caroli Borbonii lanctio , qui
anno I738. iussit quater in anno omnes Sacri Consilii aulas convenire ad dubias iuris quaestiones definiendas , definitionesque regi esse offerendas, ut ab eo probatae pro iure certo serventur sa) . Hinc satis intelligimus
non quatuor aulas in unum unitas , sed regiam comprobationem definitionibus Sacri Consilii vim legis tribuere, adhuc quum de ambigui iuris interpretatione tractatur. Non iverim tamen inficias Sacri Consilii definitiones non contemnendae esse auctoritatis : etenim , si unius doctoris non spernenda est auctoritas, quanto magis ubi plures , Vel F et Omnes 33) Pragm, i ὀ f. s. num. I. de ord. jud.
95쪽
84 In silui. Jur. civiL Neapol. omnes Sacri Consilii patres re perpensa quidpiam definiunt ρ Ad haec, si res perpetuo si militer a Sacro Consilio audicatae proponantur, sine haesitatione pro iure certo servandae sunt, si vel maxime a manifesto scripto iure seu Romano, seu nostro fuerit recessum; quamvis enim res iudicatae ad res iudicandas nihil habeant ponderis , quoniam res inter alios actae, vel iudicatae aliis non nocent; aq) tamen , ubi constans est rerum iudicatarum auctoritas, consuetudinem rite introdu
De Regali Camara Sanctae Clarae, ubi de Collaterati Consilio abolito .
OLim supremum in nostro regno tribuisnal, ipsius principis contilium fuit Μagna Curia, tum Sacrum Consilium , denique Consilium Collaterale, & quae in eius locum successit Regalis Camara Sanctae Clarae; idcirco quum de Μagna Curia , & S cro Consilio dixerimus , hoc loco de Colla terati Consilio, bc Regali Camara S. Clarae
96쪽
Lib. I. Cap. III. 35 Et quidem Andegavi reges soliti fuere prudentiorum virorum consilio uti, ut rebus potissimum publicis consulerent , qui consiliariε regis , O consiliarii collaterales dicebantur ;quod ideo factum conjicio, quod Andegavi reges non consueverint universam Μagnam Curiam apud se convocare . Sic Ioannae I. consiliarium collateralem fuisse legimus Andream ab Aesernia: Ioannae II. Franciscuti Zurulum , bc Bonomolum Transum i . Atque ex horum numero mihi persuaserim iudices appellationum fuisse delectos . Eumdem morem , ic Aragonii reges tenuere , postquam Sacro Consilio praeesse desierunt: ex eo enim tribunali prudentia , & doctrina praestantiores viros deligebant , quorum consilio leges conderent, publicae rei consulerent, & privatorum negotia interdum definirent . Hi eousiliarii collaterales , O regii auditores d icti sunt, eorumque conventus regia audientia fa).' At ubi Ferdinandus Catholicus regni potitus est , Collaterale Consilium stabilitum fuit. Is enim anno I 5O6. Neapolim venit, & secum tres praestantissimos viros duxit , qui in Aragonio consilio regentes erant, eorumque coΠ-silio usus pleraque constituit : tum anno
i) Auctor I . C. lib. 22. cap. 7. Topius de
orig. tribun. t m. I. lib. q. cap. p. a) Topius de orig. trib. tom.2. lib. I. cap. Illa lib. a. cap. 5. AUictus decis. 1Od.
97쪽
86 Insilui. Jur. eiviI. Neapo I. sequenti discessurus vicarium , qui pro rege regno praeesset reliquit, eique duos ex eis ad selibres dedit , quorum consilio in publI cis , in privatis rebus uteretur . Horum numerus procedente tempore auctus eir. Atque hi dicti sunt regii auditores, conuuarii collaterales, bc regentes cancellariam, quod pleraque expedirent, quae olim ad magnum cancellarium, regentes cancellariam per
Eorum fuit proregem in publicis negotIIS, potissimum in magistratuum creatione consislio iuvare, controversias de magistratuum iurisdictione definire : certis in caussis legis rigorem de more temperare , seu , ut Vulgo aiunt, dilpensare , & regium adsensum impertiri : & de gravioribus quibusdam caussis extra ordinem judicare . Quare eorum 1uffragia in quibusdam causis erant consultiνa ,
uando vero regnum ad Carolum Borb nium pervenit , is publicarum rerum curam
sibi sumsit , qui prudentia , bc doctrina in
signes viros in consilium adhibuit, qui con- iliarii satus, dicuntur : privatarum Vero re rum , quarum cognitio de more ad Collate rate
98쪽
Lib. I. Cap. III. 87rale Consilium pertinebat, eo abolito, ad novum tribunal tranststlit , quod Regalis Camara S. Clarae dicta est . Constat hoc tribunal ex praeside Sacri Consilii, bc quatuor aularum praefectis: atque ter in hebdomada
ipsius praesidis domi habetur s) .
Ejus autem tribunalis auctoritas est Ι. cognoscere de appellationibus a iudicibus delegatis ; quare seu Μagna Curia Vicariae, seu
commisiarius Campaniae ex delegatione pronunciaverit , ad Regalem Camaram S. Clarae provo tur . II. De tribunalium iurisdictione iudic e , controversias de ea re definire . III. cognoscere de adsignationibus, seu commissior ibus caussarum , 8c de provocationibus a decretis , quae a Sacri Consilii praeside proieruntur ; quo casu is tribunali interesse nequit , sed scripto debet referre. IV. juris 'rigorem certis in causiis temperare , seu regium adsensum impertiri in alienationibus , vel hypothecis bonorum dotalium , seudalium , vel universitatum: item legitimorum depositorum obligationem ob paupertatem remittere . V. iubere , ut pontificiae litterae , quas bullas dicunt, exsecutiOni mandentur , bc scripturae extra regnumdatae admittantur , seu , ut vulgo aiunt, rem
Cium exequatur, vel reciniatur concedere: nec
99쪽
8 8 Insilui. Jur. eiυII. Neapol. non permittere , ut libri imprimantur , cui rei Carolus Borbonius peculiarem magistra tum destinandum deliberaverat . Denique ad hoc tribunal, eiusque magistratus pertinet i dulgentia uti adversus eos , qui carceribus
detinentur , quae υistatio earceratorum Vulgo nuncupatur . Praeterea graviores quaeque
caussae ex regia iussione solent ad hoc triabunal remitti, ut vel eas sententia definiat, vel, quid sibi videatur , ad regem ipsum re
. Illud quoque ad Regalem Camaram S.Cl rae spectat , quod olim ad Collaterale Consilium pertinuit , ut regiam iurisdictionem
tueatur, seu id det operam, ne regiorum magistratuum jurisdictio ab ecclesiasticis praelatis quid detrimenti capiat . Etenim ubi inter Philippum ΙΙ. & Pium V. contentiones de iurisdictione ortae sunt , & regii magi- .stratus questi episcopos , atque ecclesiasticos praelatos iurisdictione abuti ; id negotii datum est Collaterati Consilio , ut regiam iurisiictionem tueretur , atque ex ejus tribunalis magistratibus unus potissimum huic rei operam dare coepit. Tum renatis inter Caro lum VI. oc summum pontificem concertationibus , ab ipso principe unus eX cancellariam regentibus huic rei destinari coepit :atque abolito Collaterati ConsiIio unus ex magi s8 Pragm. i. de ost. Regal. Camar. S.Cla
100쪽
Lib. I. Cap. ΙΙΙ.gistratibus Regalis Camarae S.Clarae delectus est , qui delegatus regiae jurisdictionis nu cupatur . Ad eum pertinet regiam iurisdictionem defendere , atque ab iniuria ecclesiasticorum praelatorum tueri vel ipsos clericos opprenos: atque ea de caussa ad ecclesiasticos praelatos regio nomine litteras dare, quibus aliquid sieri mandet , vetetve quibus nisi fuerit paritum, ius dicit auditis partibus . Ab eius decretis ad Regalem Cam ram S. Clarae prOVocatur.
C Amoeram Langobardi dicebant locum ,
ubi publica pecunia adiervabatur , quare saepissime camara aerarium denotat Q. Hinc sub Normannis camararii dicebantur , qui in singulis provinciis publicae pecuniae colligendae operam dabant : 8c magnus cama- rarius , qui his minoribus camarariis , Muniverso regio aerario praeerat. Huic bc minora ossicia aderant , nempe ratiocinatores qui accepti, bc expensi rationes inirent : Mauditores , seu praesidentes , qui magni ca