Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ro Ins7ἱtui. Jur. eivit. Neapol. miserabilium personarum , ubi elegerint in

Μagna Curia iura experiri caet) . Sed de ea

re libro sexto dicemus . IV. Ad Μagnam Curiam olim pertinuere caussae 1 eudorum quaternatorum as). Sed

instituto Sacro Consilio caussae omnes comitatuum , marchionatuum , sive ducatuum , OPrincipatuum, vel quorumcunque nobilium Dudorum ad illius tribunalis cognitionem spectarunt ; a 4 quod intelligendum est, si nil regii fisci intersit, alioqui ad Regiam Camaram pertinent 35) Feuda vero quaternata barbaro vocabulo dicebantur ea, ex quibus servitium regi debebatur , quod in quaternionibus, hoc est libris regiae dolianae essent descripta a 6 . Eaque seudorum nobilium nomine videntur in nostris pragmaticis esse denotata , quum nobilium seu dorum cognitio Sacro Consilio servatur 37 . V. Ad Μagnam Curiam olim crimen maiestatis pertinuit 38 . Sed procedente tempore id factum 1uit cognitionis peculiarium iudicum ab ipso rege delegatorum , quorum

82쪽

tib. I. Cap. I. g teonsilium juncta satus nuncupatur 39 . Caetera Vero , quae ad erimen majestatis proxime accedunt, adhuc ad Μagnam Curiam pertinent , huiusmodi est crimen privavi carceris , salsae monetae &c. o).UI. Ad Magnam Curiam pertinet cognitio de delictis , quae ab inserioribus iudicibus in sui muneris exsecutione admittuntur i) . Quare legitur in rie. M. C. 49.

Item quod curiae ipsae, O quaelῖbet lassiarum cognoscant de exesisbus inei alium aliorum delinquentium in eorum o iis ea exercenia , Onon aliter . Sed usus hodiernus servat , ut

iudices de levioribus delictis sinito ossicio rationem reddant : de gravioribus adhuc , quum sunt in ossicio , accusentur, regii qGidem in Μapna Curia , baronales vero in regiis audientiis Aet) . VII. Olim 1otius Μagnae Curiae, fuit iurisdictio, quum ex instrumento criminaliter agebatur, quae infrumenti liquidatio vulgo dicitur, eaque inferioribus tribunalibus minime fuit permissa a . At hodie inseriora quoque tribunalia in huiusmodi caussis ius dicunt ; quae si fuerint ad Μagnam Curiam,

E 4 vel

83쪽

missio , ne ab ipsis quidem baronibus 44) .

Denique ad Μagnam Curiam spectare vulgo docent decretorum interpositionem , quae

praeambula nuncupant . Idque ex ritu Μagnae Curiae 181. colligi putant 45 . Prae- ambula appellant decreta , quibus quis defuncti heres seu ex testamento , seu ab intestato pronunciatur . Sed huiu1 modi praerogativa nusquam nostris legibus Μagnae Curiae tributa legitur , immo nihil dici potest magis a ratione , & nostris legibus a lienum 46 ) . Verum communem errorem fori usus comprobavit: decreta enim praeambulorum ab inferioribus tribunalibus interposita, ubi usus venit, per Μagnam Curiam confirmantur ; idque aliquam habet rationem. Superiora vero tribunalia, ipsum Sacrum Consilium, adhuc in quaestionibus hereditariis, litigatores ad Μagnam Curiam remittit, ut ab ea praeambuli decretum obtineant , addita clausula, ne Μagna Curia eis interp siti decreti exemplum , vel argumentum tradat inconsulto Sacro Consilio 47 . Id quid sibi velit, satis non intelligo , nisi ad lites

84쪽

De Suero Cosilio .

O in primum magister iustitiarius cum . suis iudicibus iuri dicundo praeesse coepit , extra ordinem in gravioribus caussis ad universam Μagnam Curiam videtur fuisse provocatum. Instituta deinde sub Carolo I. Andegavo Μagna Curia Vicarii , ad hanc mihi persuaserim a Μagna Curia iustitiarii fuisse appellatum . At, ubi Μagnae Curiae Vicarii regius filius minime praefuit , sed pro eo regens ; hae ambae Μagnae Curiae paris auctoritatis esse visae sunt, ab una ad alteram coepit appellari: ab ea vero, quae postremum pronunciaverat, ad iudicem appellationis extra ordinem proVocabatur ;qui fuit unus ex celebrioribus iurisconsultis, qui regi a consiliis erat : atque ita factitari 1olebat Carolo II. Andegavo rege 1 ) . Quando vero sub Alfonso I. Aragonio haeduae Μagnae Curiae in unam unitae fuere, ab ea precibus regi oblatis extra ordinem provocabatur, qui uni, aut alteri eximio viro mandabat, ut caussam eXaminaret, de cuius consilio ipse rex sententiam ferebat. Tum. quo maturius hujusmodi appellationes discuterentur, sapientes quosdam viros delegit, de

H cap. de statu nostrorum fidei tum 258-

85쪽

ν Insisun iuri elail. Neapol. quorum consilio caussas definiret : atque Ita Alfonsus I. Aragonius Sacri Consilii auctor,ti primus praeles fuit. Tum, quod publicorum negotiorum multitudine distineretur , Alfonsum Borgiam Valentiae episcopum , qui postea summus pontifex renunciatus Callistus ΙΙΙ. dictus est , Sacro Consilio praese-

In eo sacro Consilio praeter praesidem novem alios consiliarios Alfonsus constituit sa). Tum anno 1534. a Carolo U. consiliarior uni numerus auctus est et duodecim enim creati sunt, quorum duo Μagnae Curiae criminali praeessent , reliqui decem in duo consilia autas , seu rotas vocant ) divisi in Sacro Consilio caussas definirent. Deinde sub Philippo II. anno I 56O. alia aula, aliique quin que consiliarii additi sunt . Demum sub Philippo III. anno 16oo. quinque alii consiliarii, quartaque aula accessit ; quod ante trien

nium Philippus II. iusserat Is consilia

riorum numerus adhuc nostra aetate durat , nisi quod a Carolo Borbonio praefectus cuique et Maiinus preceIa de subseud. tit. de antiq.fiatu regn. num. A 8. a) Pragm. v. de osse. S.R.C. quam pragmaticam Alfonsi I. esse solide ostendit Auctor H. C. lib. 26. cap. q.

4) Pragm. 64. q. a. de off. s. R. C. Tapia ad

86쪽

Lib. I. Cap. II. 7sque aulae praeter superiorem numerum addi

tus est . ' .

Huic tribunali initio magnus quoque pro tonotarius , vel eius vicarius intersuit, cuius fuit 1 upplices libellos accipere , eisque su scribere , atque instrumenta sententiarum , quae regio nomine ferebantur , conscribere . Hujus, ubi aberat , vices praeses Sacri Consilii obibat ; quo factum , ut saepissime murenus Viceprotonotarii ipsi Sacri Consilii praesidi demandaretur . Tum id veluti ordina rium factum est, ut duobus ab hinc saeculis omnes Sacri Consilii praesides munere quoque viceprotonotarii functi sint s) . Demum Carolus Borbonius id muneris adae-Xum esse voluit ossicio praesidis Sacri Consi

Auctoritas vero huius tribunalis initio maxima fuit : id enim supremum fuit in omnibus Alfonsi regnis tribunal ; quare in diplomate eius regis anno 1449. legitur : Quibus

decrevimus omnes eatiustas regnorum nostrorum

Occiduorum , O regni nosri Stelliae ultra Pharum ese remittendas ) . Hinc mirum non est olim a Regia Camara Summariae ad

87쪽

Ι litari iuri elail. Neapol. Sacrum Consilium fuisse provocatum S At vita functo Alson Ι. quum ei Ferdinandus I. filius in solo Apuliae regno successisset , Sacri Consilii auctoritas imminuta est : M procedente tempore desiit quoque de appellationibus a Regia Camara Summariae Cognoscere, quod ab eo tribunali ex consti tutione Ferdinandi I. anni 148 a. aliud tri-hunal appellari non potuerit sy) . Quanquam autem Sacrum Consilium appellationum definiendarum gratia potissimum auerit institutum ; tamen ab ipsa sui institutione quarumdam caussarum adhuc in primo iudicio ei fuit tributa cognitio . ΑΙ-

fonsus enim I. omnium caussarum cognitionem Sacro Consilio permisit , de quibus cognoscere consuevit Magna Curia incariae , nistantum eatisrae hujusmodi fuerint , in quibus de minori , quam de viginti quinque unciarum

summa agatur Do) . Igitur Sacrum Consilium de quibusdam caussis in primo iudici' , de quibusdam per appellationem cognoscit , quae

88쪽

Lἰb. I. cap. II. 77dam denique iure singulari ad illud perti

nent .

Et quidem initio in primo iudicio ad Sacrum Consilium deferri poterant caussae mnes ultra silmmam unciarum viginti quinque , seu centussium centum quinquaginta iii, Immo ex constitutione D. Paralantis Alc Ianorum ducis caussae civium Neapolitano rum , bc in Civitate Neapolitana, quaecunque centusses sexaginta excederent, poterant in Sacro Consilio institui tu . Sed Carolus Borbonius anno Ips 8 generatim vetuit caussas consiliariis committi , commissasque ad Μagnam Curiam remitti iussit , quae summam non excederent centussium quadrigentorum sis . Sed hodie ea summa ad centusses quincentos aucta est. Per appellationem vero caussas ultra summam centussium centum quinquaginta recta

ad Sacrum Consilium licuit deferre et infra eam summam gradatim oportuit aprillare 14 ὶ . At deinde id emendatum: appellationes enim ad Sacrum Consilium admissae non sunt nisi in caussis ultra centusses quia Lentos i5 .

Quod

89쪽

τ3 In silue. Jur. eisil. Neapol. Quod autem diaeimus caussas supra summam legitimam , seu in primo iudicio, seu in iudicio appellationis potuisse ad Sacrum Consilium deferri, id emendatum fuit a Ferdinando I. Aragonio anno 1488, qui cavit caussas omnes adhuc, si supra legitimam summam essent, in loco domicilii primum esse examinandas , tum ad regias audientias esse provocandum i 6 ). uod ab Alcalanorum duce fuit confirmatum 17 i. Sed usus obtinuit duobus ab hinc saeculis bc amplius , ut caussae quaecunque supra legitimam summam sint, seu in primo iudicio, seu in iudicio appellationis recta ad Sacrum Consilium deferantur , nec remissio caussae peti po siit, nisi a barone, ad cujus cognitionem pertineant 08). Usus quoque obtinuerat , ne caussae , quae in Μagna Curia coeperant, ad Sacrum COnsilium deferrentur ; quem morem Carolud; Burbonius confirmavit si9J De appellationibus autem , quae a Μagna curia ad Sacrum Consilium interponuntur , illud non omittendum olim in caussis in-sia summam legitimam appellationem ad Sacrum Consilium detulisse cognitionem ,

90쪽

Lib. I. Cap. II. 79 sententiae vero exsecutionem non impedivisse co ) . Sed procedente tempore inductum , quod bc hodie obtinet , appellationem ad Sacrum Consilium in hujusmodi mussis nequaquam admitti , sed ad eamdem

Μagnam Curiam appellari : quoniam infra legitimam summam non licet caussas Consiliariis adsignare . Hinc praeses Sacri Consilii solet decernere , ut eadem Μagna C ria facta sententiae exscutione retiOMtis actis da justitia provideat. Praeterea illud quoque nosse oportet, quod hujus tribunalis proprium est, a Μagna Curia ad Sacrum Consilium provocari posse

non modo a definitivis sententiis, sed etiam ab interlocutionibus , quo casu iudex Μagnae Curiae debet S crum Consilium adire , de de interlocutione reserre , cui rei peragendae olim dies mercurii, hodie dies iovis cuiusque hebdomadae adsignata est a1 . Idem quoque obtinet, si ad Sacrum Consilium fue-xit provocatqm ab interlocutionibus tribunam 1is artis serici, & lanificii. Caussae porro, quarum cognitio iure sing Iari ad Sacrum Consilium pertinet , sunt L caussae omnes de seudis nobilibus , deque vorum parte , vel iuribus , modo nihil re

Diuiti so

SEARCH

MENU NAVIGATION