Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

venisse cognovimus. Effundi autem in malis et offerri laetitia et gestire et niti et, quod est omnium pessimum, gloriari, prope ultimae desperataeque nequitiae est. ΗΟ-rum Vero plena Sunt omnia, hosque inter vivendum est nobis, et si inter hos tantum ac non etiam ex his sumus, bene QSt: quamquam convictus scelestorum nullis sit molestior quam his qui ab illorum moribus insigni dissimilitudine secernuntur. Utcunque est, inter hos viximus, et quod Psalmista regius deflebat, inv teravimus inter inimicos nostros, quodque miserrimum dixerim, inter hos ipsos moriendum est. Quo enim patet suga Τ Quo ibimus quo non nos Sceleratorum acies ac signa praecesserint' Ubi non pessimis moribus imperium partum atque firmatum sit' Trans oceanum navigandum erat, nisi quia crodibile est vitia nostra iam ad Antipodas descendisse. Ad coelum potius eVO-landum, nisi nostris ad terram ponderibus premeremur: illa, si salvi esse cupimus, deponenda sunt: quod iacito factu esset, nisi quia malorum exemplo obruimur, quorum cum feracissima aetas nostra sit, ut dixi, seracior est etiam speranda posteritas. Pugnarunt quidem maiores nostri adversus Poenos, Cimbros ac Teutonas et Britannos, aegre vel Italiam ab Hannibale, vel Capitolium a Senonibus defenderunt, Omnium tandem Vera et indomita virtute victores. Nos si Capitolii nostri arcem, a tanto barbaricorum Vitiorum circumfuso exercitu defendimus, ad tutelam nostram coelesti alite excitati, Si circumstrepentibus vulgi erroribus immola Domin

resistimus, et Manlio et Mario et ipso Caesare sortiores erimus. Illos enim ab hoste murus interdum vallumque dirimebat, saepe noctibus quiescebant, hiemis asperita-

12쪽

tem hibernorum solatio leniebant: nobis nulla quies, nullum sine periculo tempus, non bruma, non induciae, non nox. Νihil usquam tuti pacatique est, assidue do

salute certamus, semper in acie stamus, tentamur, circumsedimur, impellimur. Hostes intra muros sunt. Iamque armati ad ipsam rationis arcem sese serunt,

Vineasque applicant, intentant arietes, moliuntur incendia, turres scandunt, nec iam aliter quam apud Ilion quondam haerent parietibus scalae; scalae criminum parietibus animarum. Quid expectas ut dicam In ipsas mensas nostras atque cubilia irrumpunt et in iugulos ruunt, quodque prOXimum exitio est armatum erroribus Vulgus Omne serrum movet et pro hostibus partes facit. In hoc tam ancipiti duroque certamino nonnisi de

coelo speranda victoria est. Indo eam amice poscamus: interea tamen ubi sim videns non moveri nequeo, interdumque tam graviter ut meae sortis impallens, m D-Stis pono vincar angoribus. Aberra SSO sorte a proposito videor: tulit impetus; sed redeo. His ergo hodie curis implicitus quas mihi circumstrepentium rerum Dagor satietasque pepererant, dum thalamo egredior, epistolam tuam in limine obviam habui, brevem quidem e longa veluti peregrinatione succinctam; quae licet ad me sero admodum, nescio quibus obicibus retardata perVenerit, ita ut quae nuntiat mihi iam pridem omnia nota essent nempe cum interim ante eius adVentum Caesar noster de quo illa loquitur, non modo coronatus sed Velut umbra vel somnium nobis ablatus sit, cuius ego abitum acutis ac servidis litteris prosequutus sum : epistolam tamen ipsam non aliter et amore mittentis et dulcedine sua captus aspexi , quam Si n0Va

13쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

omnia nuntiaret. Multa quidem, qui sessis ac properantibus mos est, paucis illa verbis expediit, et qualiter assectus singula putas audierim. Aulue in primis Laelii mei nomen, cum quo dum poteS, cupide Oro, Vel Sare, totaque illum mente complectere. Digni estis alterutro. Sane quod sequitur nostrae gentis adventu, Pisanum populum gravi suspicione turbatum mirari non debes: nam neque gens ulla suspiciosior, et vipera ista terribilis, rubentem dentibus Virum Stringens, Securos quoque sollicitat. In quo Caesaris providentiam laudo quae et pavori civium succurrit, et pudori militum occurrit. Quod vero do patria mea scribis, laete admodum audieram, sed laetius legi, et Romano principi obedientiam non negari, et si qua iam toto Orbe neglectae libertatis cura est, eam in patria mea esse. Ultimum nihil miror, quod de auri potestato sacetissime cavillatus es: Scio enim esse verissimum illud Flacci:

Aurum per medios ire satellites Et pei rumpere amat saxa potentius Ictu sulmineo.

Quod ipsum in libris Metamorphoseos ponit Apuleiu S. Certus sum inquit fragilitatis humatuo fidei, et quod

pecuniae cunctae sunt dissicultates perviae, auroque Soleant adamantinae etiam perfringi mres; quam late patens et quam nota sententia eSt, quae non modo philosopho sed philosophanti tribuitur asello. Logisti credo apud Pomponium Melam, Cosmographiae libro tertio, QS se gentem AEthiopum auri ditissimam, aeris indigam, cui

raritate ut frequentia pretia rerum alternantibus, et

Ornamenta aenea et Vinci B Sunt 3urea. ΝObi S, amice

14쪽

LIBER VICESIMUS. - EPISTOLA I.

Tomnia iam ex auro sunt, et h3Stae, et clypei, et compedes, et coronae: hoc et comimur, et ligamur, hoc divites sumus, hoc inopes, hoc felices, hoc miseri. Aurum solutos Vincit, Vinctos Solvit, aurum sontes liberat, damnat innoxios, aurum disertos ex mutis, ex disertissimis mutos reddit. Auro concionatus est Metellus in Caesarem, auro Demosthenes Orator obmutuit. Aurum

et de servis principes, et de principibus servos lacit, et audacibus metum, pavidis praebet, audaciam, et curas inertibus, solicitisque segnitiem. Hoc et inermes armat et nudat armatos, indomitos duces domat, magnos p pulos premit, validos fundit exercitus, bulla longissima paucis horis conficit, pacem praestat et eripit, siccat flumina, terras lustrat, maria concutit, monteS sequat, pandit aditus claustrorum, urbes aggreditur, expugnat arces, oppida demolitur: et quod apud Ciceronem legimus: nullus sortis est locus in quem Onu Stus auro

asellus non possit ascendere. Aurum claras parat amicitias, magnas clientelas et honeSta coniugia, quippe quod generosos et sortes et doctos et formosos et, quod miraheris, sanctos emciat possessores suos. Itaque qui

divites sunt, boni viri in civitatibus appellantur, eisque tantum creditur. Nulla fides est pauperi, quia pecuniae nihil adest, verumque est illud Satyrici:

Quantum quisque sua nummorum sereat in arca Tantum habet et sidet.

Postremo, inVitus dicam sed veritas cogit, non modo potens, sed Omnipotens pene est aurum, et Omnia quae 'sub coelo sunt auro cedunt; auro serviunt et pietas et

pudicitia et fides, omnis denique virtus et gloria aurum

15쪽

DE REBUS FAMILIARIBus 'Supra se vident, inque ipsos animos coeli tus nobis datos pudet lateri, etiam rutilanti imperium est metallo. Η reges ligat atque pontifices, hoc homines, et, ut aiunt, etiam ipsos Deos placat. Nec quidquam inexpugnabile

inaccessumque. auro est. Quod Sciens Iupiter, ut custoditae mulieris pudicitiam rapturus seri eas portas effringeret, in imbrem aureum sese vertit. Tali Deo dignum opus. Deus autem nOSter, quidquid sui agant Success res, pudicitiam amat, aurum Spernit, avaritiam detestatur. Opto tibi valetudinem inconcussam mentis et corpori S. EPIST0LA II

FRANCISCUS PETRARCA NERIO MORANDO I OR0LIVIENSI S. P. D. De Caroli IV Imperatoris abitu et nonnullis quae illum respiciunt. Qua humanitate ab illo et a Cardinali Legato fuerit Laelius

Nondum superiori epistolae Signum impresseram, dum ecco alia superveniens coegit, ut posito anulo, depositum calamum rurSus arriperem, et quam Vis tua haec superiore Sit longior, responso tamen breviori contenta erit. Nam nec cui nostri querelam iterare est necesse, quam et lacituS loquor et ipsa res clamat, nec

quidquam prohibet. quod in illa dixeram, ad hanc

transferri. Neque enim aut minor est hodie dolor meus quam heri et nudius tertius fuit, neque minus efficax epistolae tuae hodiernae solatium quam hesternae. Accedit quod neque de his quae novissime scripsisti Busim a porto pronuntiare quod sentio, neque tu ideo minus quid

16쪽

MBER VICESIMUS. EPISTOLA II. 9sentiana quidve pronuntiem intelligis. Saepe silentium ad exprimendos animi conceptus quoVis Sermone potentius suit, nec minus silentio Niobe quam latratu Hecuba, dolorem animo insitum designabat: itaque cum

illa in saxum, haec in canem versa fingatur, non minus mutum illius simulacrum quam huius querula rabies suam miseriam loquebatur. Illud non siluerim agnoscero me Caesarum satum, quod et in occasu solis et subaustro, denique ubilibet felicius fuerit quam sub arcto: ita ibi gelida omnia, nullus ardor nobilis, nullus vitalis calor imperii. Redde nobis, Fortuna, si Romuleos Caesares Parcae vetant, at saltem ab Hispania Theodosiosi Severos ab Africa, ex Arabia Philippos, e Syria Alexandros. Heu quid nunc diceret architector illo magnus monarchiae, SucceSSorem suum cum Sacerdote

humili do humilitatu certare, dum meminiSSet quise bissimum olim Galliarum regem, dum Supplex, ut ait Florus historicus, in castra veniSSet, phaleras et Sua arma ante Caesaris genua proiecisse ac dixisse : habe haec: virum sortem, vir Ertissime, Vicisti' Multa se onserunt id genus. Nam et locuples materia et multiloqua indignatio est: sed si enabo impetum ut qui haec ipsa, nonnisi ira cogente ac dictante, profuderim. Sane de

Caesaris Legatique congressu quod providentissime Vaticinaris amplector ac probo, et pene rem ipsam Videor videre. Non quod omnia ista me moVeant, contra

quae multa saepe disserui, sed ex praeteritis ventura coniicio. Itaque non tam tangor, quod Legati sonipes in Caesarem calcitrarit, quam quod calcitrare animos novi, et scio quod omnis poteStas est consortis impatiens ; cuius rei nisi antiqua susticerent, Vereor ne re-

17쪽

DE REBUS FAMILIAIUBUS

cens nobis exemplum casus attulerit, neve iam Ponti- MX ivmanus princi Zm romanum Romae esse Vetuerit,

quod et fama loquitur, et fuga Caesaris indicio est, qui non cupidius Italiam petiit quam reliquit, ut mihi quidem supervacuo pelli Videatur, qui tam libens fugit,

quem tenere si Velis sine magno nequeas labore. Ut enim nunc intelligo, non huc aliam ob causam Venit, nisi ut diadema Caesareum sua in sede Susciperet. Tantum adhuc reverentiae, non ampliUS, Superest. At successor Petri Caesaris Successore Securior, ista non

curat, Suumque ipse diadema non pluris apud Tib rim quam apud Rhodanum lacit: is nunc diademate contentum et imperii titulo Roma digredi non solum patitur sed iubet: et quem Imperatorem dici sinit, imperBre autem nullo sit modo siturus, huic so artes hominum mirae penetrale diadematis templum aperit,

arcem sedemque imperii urbem claudit. Haec hactenus. Laelium meum, imo tuum, imo nostrum, samiliarissimum Caesari lactum gaudeo, non miror; nihil enim est vim tute rapacius, nihilque tenacius: rapit vincitque animos hominum vinctosque semel in perpetuum Vinctos t

net. Nulla mihi dubitatio unquam suit quod non solum ab illo humanissimo principum sed ab alio quolibet, licet asperioris ingenii, cui tamen virtus in pretio sit,

posset ille vir amorem promereri, modo notitiam meruisset. Quis enim tam agrestis est ut Laelium non amet, et sapientiae laude conspicuum et in amicitiis mustum nomen' Quod si sola virtutis fama efficit ut quem nunquam vidimus senem illum Laelium amemus,

quid huius nostri virtus ac praesentia posse debent' Itaque minus miror quod de Legato Sedis Apostolicar

18쪽

LIBER VICESIMUS. - EPISTOLA II. H

idem scribis, cum quo familiaritas Laelii vetus est. Illud potius miror quod prioribus litteris praetermissum his inserui, quod ita illum ad coronandum Caesarem diu ante digressum iste praeVenerit, ni Si quia, ut arbitror, et ut Solet, illum sortuna Segnem, hunc solicitum virtus facit. Unum non mirari nequeo: cum eodem

ambo pergerent, Rhodanoque dimisso, Tiberim peterent, unde reverentior adhuc Romanus Princeps diadema supremum poScit, quod Petri Successor, Caesaris Successore Securior non curat, qui seri potuit ut Camdinalis rutilo vertice et purpureo fulgidus amictu tantoque spectabilis comitatu, nostri huius lyncea lumina fugerit, et cum hic Pisas, ille vix dum Ianuam pervenisset, ita ut illi obviam iste redierit. Auguror sane alterum terra, mari alterum venisse. De hoc equidem ac reliquo statu Vestro tuis ac suis litteris certior fiori velim. Ad singula respondisse videor. Nam ad epist las tuae finem de familiaribus curis stilo alio et seorsum loquar, ut Soleo. GratiaS autem tibi, quod quas ipso iam oblivioni tradideram adeo, ut ne loquutum tibido his aliquid me putarem, tam memoriter tenes, ut sacile pateat, rerum te mearum curiosiorem eSSe quammo ipsum. Mirum et pene incredibile, nisi caritatis tuae miraculo incuriositas mea longe lateque nota d traheret. Vale feliciter nostri memor.

19쪽

DE REBUS FAMILIARIBUs

Gratulatur eum Genuensium reipublicae reformandae suisse praesectum.

Nihil, o magnanime Vir, nihil inquam laetius mihi fingo quam Serenam et imperio praedignam frontem illam ubi invicii animi tui nobiles lucent curae. Nihil Suavius retracto quam Verba magnifica nescio quid, non modo aliud quam plebeium et vulgare, Sed qiuam humanum et mortale sonantia: nihil dulcius cogito quam me gratiam ac benevolontiam tanti viri vel sero meritum, quarum primitias clarissimo quodam in fratro praegustaveram. Et exilio illi luo brevi gratulor et gratiam habeo, quod lo ad tempus in hanc urbem compulit, et me dilecti antequam cogniti latis amici conspectu atque optata praesentia compotivit. Postremo nihil iucundius expecto quam Rempublicam tuam, in qua pri

cipem te Deus et virtus et maiorum sanguis suciunt, alienis modo motiunculis inquietam tua providentia atquc auctoritale restitui. Nunc ergo quod saepe iam secisti, quis quantus vo Si S mundo OS tende, eoque magis quo te ipso maior, clarior, altiorque factus es. Vera virtus senium non Sentit: immortalis est: non aevo minuitur sed creScit et ad Summum venit, et quae in iuventute noruit, in senectute fructificat. Tu quoque qui non in sterili aut palustri solo, sed secus latices vivos in solido radicasti, totius nunc anteactae vitae fructus uberrimos et maturam gloriam patriae tuae debes. Illa te vocat, in te Sperat, auxilium tuum poscit: ac-

20쪽

MBER VICESIMUS. - EPISTOLA III.

13 celera. Non te aetas teneat. Senior Aratus Sicyonem senior Trasibulus Athenas, Senior Camillus urbem Romam servitio liberaVit. Pium geritur negotium et huic maxime debitum adlati, dissoluta patriae me ila com- .ponere, ut meliora deterioribus imperent. Cuius si contrarium fiat, necesse est ut hominis sic civitatis aut regni corpuS morbis erumpentibus intabescat. Periclitari et aegrotare patriae tuae status incipit. Te illi civem egregium, te medicum exhibe te parentem: ac ne plura quam res exigit, loquens de tua virtute, diffidere videar, nihil his addam, quin tacitus Sed non Solus, tuae vetustae indolis exi m contemplabor. Age, Oro, Vir ingens, pio ut debes, sortiter ut soles,. soliciter ut speram US, meque tuo utere ut libet, si quis tanto rei tam

parVae usus esse poteSt. Diu SOSpes nostrique memor vivo et Vale.

Μediolani, XV. Kal. Ianuarii.

RANCISCUS PETRARCA MARCO GENUENSI S. P. D. Do studio legum, et rerum soransium experientia.

Crebras ex te litterulas habeo: Omnium una sententia est. Poscis ut ad incopii nuper civilis studii perSeVerantiam te cohorter, aliquam vim profecto meae vocis existimans. ad firmandum novitate rei fluctuantem animum et magnitudine dissidentem. Quod ut ex me speres, hinc mei amor suadet, hinc tua persuadet humilitas, optima dos animi et ad virtutem veramque

SEARCH

MENU NAVIGATION