Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

2 ' DE REBUS FAMILIARIBUS

prooemii locum tenet. De reliquis modo nil mittam, quia sperabam ipse, trahente hinc inexplebili oculorum hinc animi Voluptate, Romam petere, positurus iam tandem peregrinationibus, ne dicam erroribus meis modum; idque iam ante hoc biennium factum esset, nisi me Ligurum motus Transpadanis compodibus tenuissent. Ibo tamen ut spero, aliquid nugarum nostrarum, quarum semper appetentissimum te memini, mecum serens. Τunc te meo i ure Romam evocabo, Vel ipse, quod pridem cupio, in Pelignos, si qua dabitur, penetrabo. Interea conspicuum illum virum mihi cognominem nec minus unanimem salvere iube et Vale.

VI. Kalendas Septembris.

FRANClSCUS PETRARCA FR1NCISCO PRIORI SANCTORUM ΛΡOSTOLORUM S. P. D. Diuturni silentii causas promit, quas inter adventum amici. Litteras quoritur in itinere intercipi.

Longaevi silentii mei, pro quo litteris tuis nescio an acrius an dulcius an reverentius an liberius increpitus Sum, causam breVibus accipe. Multis primum me diobus tenuit meorum impetus Studiorum, cui nihil interpositum Vellem, et scribendi calor, qui ut vehementiS- simus sic delicatissimus osse solet minimisque inpescere. Accessit et peregrinatio tua, quae diu me secit incertum, nec dum incertus esse desii, tibi nam meae

32쪽

LIBER VICESIMUS. - EPISTOLA ' I. 25

te litterae reperiurae sint: et nuntiorum raritas, familia ro incommodum mediis et in urbibus, dictu mirum, haud alitor quam in silvis solitario degenti. Nec vero negaverim per hoc tempus, quod tacitum iure tuo quereris, aliqua me dictasSe, quae relegens mittenda non censui, non aliam ob rem, nisi quia nimis vera, nimis

libera visa erant. Nihil enim saeculis nostris invisiusquam duo haec, veritas et libertas. Itaque praeserendum duxi te unum, quo cum esset mihi sacillimus semper in gratiam reditus, silentio laedere, quam multos eorum hominum, quos mihi iam pridem sola veritas hostes

secit, rursus infestae vocis aculeo Vulnerare, quorumque nonnullis cruentae cicatrices nondum haerent, nondum Vetustorum dolor vulnerum resedit. Nec illud inter praetereunda posuerim, quod saepius questi sumus,

epistolis quidum tuis stili decus obstare, ne ad me intactae, neve nisi post longum tempus Veniant; nec stili modo sed apicum raram et insolitam quamdam formam ; hinc rerum ac verborum gratia, ceu nativa specie ingenii, hinc digitorum. adventitio Ornatu, animum simul oculosque intendentibus. Contra autem meis ad te ire volentibus quid obstet, nescio, cum id sciam plurimas me misisse quae calle medio substitere, quasi matronae seVeriores, a quibus nollent turpibus velut adulteris, Vim passae. Sic non sola nobis actuum, Sed assectuum quoque libertas interiit. Proinde nuper Patavio rediens, illic enim ex negotio ieram, etsi Venetias ex otio petiissem, in ipso itinere formosissimas duas ac gemellas, quas novissime partu uno saecvndissimum tuum pectus effuderat, inter quorundam manu S reperi, non malorum quidem hominum sed

33쪽

ilvos mirari i Sta iii agit, Suipeum, quum Si talpa Si e-culum mercetur, alas bos, asellus citharam, redimi -- culum simia, sucum corvus. Et quid putas ' Laetus abii quando familiae herciscundae iudicio una illis, altera mihi cessit in partem, qui tuo solus elogio scriptu Serct m. En, amice, causam pollicitus silentii causas solvi: inulta nunc etiam scripturus, ni Si quia temporum premor angustiis, quas ipse mihi soci, imo voro communis amici suavissimus convictus, cui si hi evitas dempta eSSet, praeter te unum nihil defuit. Non sensi blandos et tacitos dies labi. Sed quod calamo vetitum, Viva VOX peraget. Hunc ergo audies plena fide, qui omnino quid cogitem et quid agam, quae Vita mea Sit,

denique qui me totum et Omnes reculas ac Speculas meas novit. Vale nOStri memor.

FRANCISCUIS PETRARCA a RANCISCO DRlORI SANCTORUM APOSTOLORUM S. P. D. Discessisse .amicum cuius nuntiaverat adventum: se epistolis auis colligendis operam dare.

Non tuam, lateor, legere Vi Sus epi Stolam Sum, Sed Flacci, cum quo iocans Caesar: Vereri, inquit, mihi vi doris ne maioros res libelli tui sint, quam ipse es. Sano quae illi dosuit, tibi adest mediocris et elegans statura. Sibi ergo vel ludicra, tibi quaenam laniae bre-Vilatis excusatio iusta est' Sed illi id loquor Providistioni m Qt Omnem hanc calumniam in angu Slia S lomporis

34쪽

reiecisti. Credo sedepol, nam et ego I ei saepe idem patior: ut cum mulla Scribere cupiam, pauca Sinctr.

Proinde quid quaeris' An ad me litterae pervenerint

tuae proximis ad te litteris meis absolutum legeris et viva illius nostri voce cognoveris, quem Sal Vere iubeo, cuiuSque nunc longam ad laboris historiam nil

aliud dico, nisi quod poenitet et pudet et miseret talem

virum a me et meis, imo suis laribus, tam adVerso. tempore dimisisse. Sed urgebat Voluntas eius, cui prorsus obniti nefas ci edidi, et minaces BurBS, gravidum collum, turbida nubila, horbisque si floribus gaudere soliti vellus arietis imbribus uvidum viderem et vicissim monstrarem sibi. Quid vis' Non aut Lycomedes Neoptolemum, aut in sal,ulis Phaetontein Phoebus incestior dimisit. Sed quid agerem cum amico, quum nec horum alter cum nepote aliquid. nec alter cum silio potuisset. Cessi igitur, et dimissa animi mei parte anxius substiti, donec litteris suis illum non exiguam ancipitis Viae partem emensum, Padumque et comites supra solitum tumido tunc ore serventes evasisse didici: non ante tamen animo quieturus, quam quum Suis aut tuis litteris in patriam pervenisse didicero. Trans- mi Sso enim rege fluminum, superest pater montium Apenninus, cuius sibi iuga substraverit oro Illum qui Solus respicit terram et facit eam tremere, tangit momtes et fumigant. Restat ut latear te pro his novissimis diebus iuro silentium meum queri, qu3m Vis ad hanc ipsam querimoniam satis, ut arbitror, epistola Superiore responsum sit. Quod si totum amicitiae nostrae tempus ad calculum irahis, aut ego salior, aut tu mihi numero lillo rarum adhuc dubitor manes. Siquidem

35쪽

DE REBUS FAMILIARlBUS

inter nugellas meas, quas epistolas quidam V ant quaSque nunc maXime . cuiusdam ingeniosi hominis et amici digitis coacervo, nullius serme quam tuum crebrius nomen erit, licet vel tua vel mea vel amborum sors simul intemperans et inepta, nec sui potus appetens quorumdam scholasticorum sitis, multas, ut audio. tuas huc, et meas illuc properantes aVerterit. Vive et

vale. Mediolani, III. Idus Aprilis propere.

PRANCISCUS PETRΛRCA AGAPITO DE COLUMNA S. P. I . Egre fert incusari se ob partas divitias amicorum oblivione captum inSolescere.

Epistolae principium tuae laetus legi, progres Sum moestus, exitum incertus, Stupens omnia usque adeo ut pene in somniis me legisse crederem; tam varie huc illuc hiantem stilo animum egisti, ut nec quid animi scribenti tibi esset, nec quam in partem SuSpensum lectorem depositurus esses, inter legendum praesagire possem. Quid vis dicam' Nondum mihi videor experrectus et adhuc somnio, nec quem sensum tuis eX dictis oliciam scio: sic amara dulcibus, laeta tristibus, obscuris clara, dubiis certa permiscos, ut sol melle confusum hausisse me suspicor, aut nectar abSinthio. aut Si qua usquam rerum Similis mi Xtura, quae gusium linquat ambiguum. Sed iam pharmacum huius -

36쪽

modi quo potasti animam dulciora tuis e sontibus expectantem utcumque sando digeram, si possim. Prima epistolae tuae pars in memoriam iuventutis meae tuaeque vel pueritiae vel adolescentiae me reduxit; ubi quanta mihi per id tempus egregiae tuae indolis excitandae, adiuvandae atque omnibus modis attollendae cura fuerit, quo Studio, quibus artibus ad solidum cibum te aliquido lacte provexerim, quam denique semper te inprimis habuerim, pia et memori diligentia prosecutus

QS. Ego autem, lateor, in amore cessurus nemini, in Prosectu nihil omnino mihi arrogo. Totum in te quantumcunque eSt, quod pro tempore multum esSe gratulor,

non ego nisi sorte gaudendo et mirando et laudando, qui acres stimuli generosis animis esse Solent), non quod sciam alter quicunque mortalium, sed divina largitas et iugis labor ardentisquo vis ingenii tui secit. Quod cum ita sit, gaudeo tamen tibi aliter videri, et delatam salsis licet ex tabulis tantae gloriae haereditatem non invitus adeo. Itaque quidquid in ro sit, hac tua a

tergo relictarum rerum commemoratione tam sedula,

ot hoc tali tuo testimonio do me nihil animo meo dulcius, nihil poterat esse iucundius. Sed hanc mihi dulcedinem quanta protinus amaritudo resperserit dicerem expressius, nisi apud te ipsum loquerer, qui eisdem in litteris utriusque mihi materiam praebuisti. Attingam

tamen. Dicis ergo aliis quidem verbis, sed hac plane sententia, et Sic dicis ut ludens valeas videri, nisi quia obnixe nimis et Serio stilum figis, me, alternante et versante res humanas salo ad magnas divitias evectum celsioris status et aedificiorum insigni quadam elegantia *loriantem, le caeli ipsius inclemontia ex

37쪽

altiore fastigio exulem atque inopem sed modos lovictu, veste humili, submoturoque vix imbrem tecto ollare prorsus eXiguo contentum, ad litus studii Bononiensis ex illo, quo diu multumque iactati sumus curialium tempestatum pelago, velut e gravi naufragio eiectum Spernere, fugere, oblivisci. Nec satis id suo-rat, nisi illud insuper addidisses, me, quod peius eSt, nequid verborum tuorum in hac saltem accusationis parte variaverim, damnati iniuste super tunicam innocentem sortes mittere. Quod crimen me quantalibet intentione animi intelligere nequivisse profiteor. Sicut nec illud, ubi ais me arborem descripsisse Vanitatum,

cui insertum esse tuum nomen audieris. Ego Vero descripsisse me vanitatum arborem nullam Scio, niSi

quia Si Verum recognoScere non piget, quidquid scri-himus aut legimus, quidquid cogitamus aut loquimur, quidquid agimus aut optamus, tota denique vita haec

But certo magna ex parte, Vanitas est et, ut ait ille qui cum omni sua sapientia hanc ipsam publicae Vanitatis infamiam non evasit: Nanitas vanitalum et omnia vanitas. De quo pridem breVe opusculum, meo more stiloque nec elaborato penitus nec neglecto, scriberea si QSSuS, impleSSem utique, nisi quia tralienda ros visa eSt, quod novi vanique aliquid quotidio assuri visu hominum, unde maior uberiorque sit libellus. Caeterum nusquam ibi, nusquam alibi hactenus tuum nomen inserui, destituente quidem me materia, non assectu. Quamquam si illustres aevi nostri viros attigis Sem. non dicam te, ne tibi, quod placatus non soleo, iratus adulari videar, at certe nec patruum, nec patrem tuum Allonlio oppressurus fuerim. Nolui Bulem pro lam

38쪽

paucis nominibus claris, tam procul tantasque per tenebras stilum ferre: ideoque vel materiae vel labori parcens, longe ante hoc saeculum historiae limitem statui ac defixi. Proinde quia, ut dixi, obiectum mihi abs te crimen illud geminum Vestis ac nominis omnino non capio, ut his omissis ad intellecta respondeam, in eo quod do fortunarum mearum prosperitate dixisti, videno vel te aliquis vel, tu me luseris. Inficiari nequeo mihi nescio quid annui census accreVisse, Otiosoqueac. Sedenti ingestum quod multis occupatis solicitisque negatum est. Quantum Vero Simul anni Sumptus accreverit, id nempe non aestimant qui obliquis oculisomno alieni patrimonii metientes augmentum, quae semper eis exigua videntur detrimenta non numerBnt. illis ego nil amplius, quos satis sua torquet invidia. Tibi autem, cus vitae meae rationem redditam ac probatam velim, hoc praeterea dixerim. Plusculum est proventus et plusculum est impensae. Sub anni exitum attritior, rubiginOSior, laXior eSt crumena, non plenior. Itaque, tanto iam tempore inter divitias exacto, nulla roditior, nisi aliquot annorum accQSSione, et contemptu liberiore rerum pereuntium factus sum. Hae divitiae meae Sunt, non quaS ii Vidia praedicat, sed maiores multo et meo quidem, reor itidem tuo iudicio, certiores. Neque tamen ista sic accipies, quasi me fortunae poeniteat, aut Vulgi more contra illam querimoniis attingar

inanibus; quod et illam vulgo aliquid magnum dici,

vere autem nihil esse per se ipsam magnis auctoribus sidom habui. Et illi uni mea omnis innititur, fortunn, cui cum Psalmista olim dixi: Deus meus es tu, in manibus tuis sortes nine. Ahundo, largo, munifice, eis i

39쪽

Nobis haec otia sucit adeo clementer et in utramque partem aequabiliter. ut animum nec arens inopia, nec exundans copia fatiget, sed hinc illinc aequis, ni fallor, spatiis a Sse me gau- . deam. Divitiae meae hactenus et mihi sufficiunt et amicis non deficiunt egentibus, quique non ultimuS opum fructus est, urunt inVidos, cruciantque. Mediocritatem optimam ait Cicero: Flaccus eo amplius aureBm Vocat, credo ut sic optimam probet inter illos, quibus nil auro melius esse persuaSum est. Haec ergo rerum Optima, haec Vere aurea, Deo praestante, obtigit, ut tu Saltem et

mei amator et virtutis , huic statui gratuleris, non insultes aut detrahas. Ego autem si non hac quidem Sorte contentus Sim, quo progrediar ' Ubi metam figam Seu quid restat, nisi ut inter Arimaspes unus gentis Bdscitus, uno seu verius nullo ocuIo cum Arctois gryphi bus bellum goram 8 Et hoc quidem de opibus meis, do quibus hercle nunquam loqui cogitaveram, dicta Sint in quarum pestimatione, si a vero forsitan tua deflexit opinio famae decepta vestigiis, non mirer, quod et tem pus et locus et ipsa rei natura errorem peperi SSE PO- tuerit. Nam et diuturnae nobis absentiae moras secit rerum status Italicarum, et licet inter praesentes rei familiaris aestimatio eo solet esse dissicilior, quo facilior est vel iactantia mortalium vel querela, dum Vel Superbia salsas opes simulat, vel salsam flet 3Varitia pauperialem. In eo sano quod Sequitur, qtianam VPl inui vol

40쪽

tui ipsius oblivione prolapsus sis, prorsum mirari satis et Stupere non pOS sum. Ais enim, quod utinam rationse: non expressa diceres, ut mihi liberum reliquissus di ctum tuum quod cupidissime lacerem , eXcusare; sed dicis te propter tuam paupertatem qtiae ut est sonus et Virius, quomodo tecum esse possit non intolligo . mihi contemptibilem essectum, si diis placet, propter meas diviti , quibus, ut audisti,, nec egeo nec abundo quibusque posthac minus ac minus vel abundare posso videor vel egero, quod mihi et incuriositas rerum maior si via minor in dies, cui illud viaticum quaerebatur. Heu quam vera sunt proverbial illud insigniter, multos modios salis simul edendos osse, ut amicitiae munus expletum sit. Ergo ego hanc tuae opinionis iniuriam

merui, ut aut propter opes, quantumvis assi uerent, Su-porbi rem, quia scilicet plurium debitor invidiaequo patientior factus essem, quo altiuS ascendi S Sem, eo gra-Vius ea Suru S; aut propter paupertatem, non dicam te, quem inter Omnes coaetaneos tuos singul9ri quadam veneralione complexus sum, Sed quemcunque despicerem' cum contra saepenumero post divitias despexerim quos ante su Spe X ram atque eo lueram, non quia per so Vel

contemnendae divitiae vel amabilis sit paupertas, cum

u philosophis haec inter indisserentia numerari didicerim, Sed quia, quod observatio longa me docuit, multis adversitas fuit schola virtutum, prosperitas Vitiorum' Verum ego scribendo iam sessus sum, nec minus inquirendo quomodo tibi venit in montem ut haec diceres t tuo stilo ot meis moribus aliena: nisi sorte silentium meum aequo longius, lateor, ca S ligare hoc supplicio voluisti. Quam iuste non dispulo: omnis apud me lanli

SEARCH

MENU NAVIGATION