Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

ad gloriam primus gradus. Non temere minor, sed do industria responsum traxi dissimulaturus in finem, si tu sineres. Dissicilis nempe materia est, dissicilior sortasse quam ruris, in qua mihi Vel loqui periculosum.

vel tacere Suspectum est. Ita enim Sum ut Sermo meus omnis hac in re accusatio sit, Silentium contemptus veritas odium, iocus irrisio. Desertorsem suum Vocant,

et sic habent quasi qui sacris in iliatus aris, postea

violatis aut n gluctis Eleusinae Cereris arcana Vulga-VPrim. Ego quidem, amice, illi studio puer destinatus vpatre vix duodecimum aetatis annum SupergreSSUS, et ad Montem Pessulanum primo, inde Bononiam tran mis Sus, sopiennium in eo integrum absum pSi, eiusque quoad per aetatem et ingenium licuit, rudimenta percepi. Cuius temporis an me hodie paeniteat, Si roger, haeream : nam et Vidisse omnia si liceat velim, et tantam perexiguae vitae partem effluxisse mihi doleo, dumque aliquid vitae supererit dolebo. Aliud agere per eos annos potui sive nobilius sive naturae meae Dptius. Νeque senim semper in eligendo vitae genere pulcherrima rerum, Sed eligentibus aptissima praeseruntur. Alioquin omnos homines unum studium haberent, quoniam in

rebus omnibus unum excellere eSt neceSSO, quo Si Omnium mortalium pergat intentio, quid do aliis set' Si quidem ad philosophiam omnes aut ad poeticam aspirent, quid aget naVigatio, quid agri cultura et reliqua

quibus vitae mortalis auxilium quaeritur ' Da omnes Platones aut Homeros, da Cicerones aut Virgilios, quis erit arator, quis mercator, architectus, laber, sutor, caupo' sine quibus magna ingenia esurient, toctoque ciboquo carentes ab ipsa nobilium studiornm

22쪽

altitudino distrahentur. Bene proVisum est ut curarum atque actuum humanorum Varietas tanta esset, quo non solum maiora minoribus, Sed et minora maioribus ornamento praesidi ue Sint. Non sum nescius amice,

do Iuris civilis studio muliis olim magnam gloriam quaesitam, ea Scilicet aetate qua iustitia ultro ab hominibus colebatur, quando apud eos, ut ait Sallustius, ius bonumque non legibus magis quam natura valebat; etsi iam tunc propter infinitam rerum diversitatem labilemque memoriam necesSariae leges essent, quae b die ad frenandam audaciam coercendasquo libidines, et

ob id potius quod absque his genus humanum starct nequit, quam quod virtus aut lex ulla diligatur, in

pretio sunt. Harum igitur legum civilium repertores et interpretes et magistri multi diversas apud gentes clari habentur. De quibus scrupulosius loqui velle longum est. Clarissimum inter omnes nomen habet Solon Athenion sium logisor, qui cum patriam Suam philosophiae atque Eloquentiae notum sontem institutis salubri bus adornaSSet, iam senior se ad poeticam transtulisse logitur. Quod si librato iudicio secisset, quantum deserto studio praeiudicium peperisset tanti auctoritas desertoris' Aut quis praeseri e vereretur, quod illum tunc maXime praetulisse constaret, quando sibi nec animi

lumen, nec doctrinae ubortas, nec rerum longior experientia defuisset' Sed fieri potest, nequo valde dissimile veri est, non comparatione studiorum ulla, Sed delectatione sola et laboris fuga, senem praeStantissimum animo indulgentem suo, durum et grave negotium dulci otio permutasse, ut non tam hinc exempla sumenda iuvenibus essent in Reipublicae obsequium natis, quam

23쪽

ne senibus emeritis, si quid tale tentassent, Venia negaretur exemplo viri talis expetitae quietis honestissimae. De quo ambiguo quid omnino distiniam non haboo. . Quis ossim hariolari audeat, quid Solonem moverit, praesertim cum etsi multa do illo, unde tamen coniecturam facias nullum supersit illius ingenii monumentum ' In re vero tam dubia tam antiqua suspicionem meam nullis certis sussultam rationibus in torposuisse ridiculum. Itaque tota ros in dubio relinquenda est, et id agendum do quo constat : fuisse tempus quo iurisconsultis iisdemque oratoribus laus ingens esset. Quod genus certe rarisSimum Semper fuit, rarius quoque quam poetarum excellentium, quorum haud dubie raritas nota est. Quanti enim ingenii est non modo ius

civile infinitum olim priusquam ad certum redigeretur modum, quod quidem Iulius Caesar instituit sed pra3Ventus morte non potuit, multisque post speculis Iustinianus implevit, nunc vero latissimum adhuc et multa casuum innuissime disserenti varietate perplexum, inextricabile, confragoSum, Verum inSuper rerum pene omnium

notitiam, de quibus in iudicio vel extra dicendum oratori est, cum artificiosae Orationis copia ac suaVitate coniungere' Summum, nisi fallor, et insigne miraculum intellectus, inemoriaeque mortalium; quandoquidem scientiam rerum quaesivisse non sussicit, nisi propter improvisos et subitos insulius adversarii discriminaque causarum Omnia in promptu et, ut Augusti Caesaris Verbo utar, in numerato habeas. Denique nuc id ipsum Satis est, nisi quaecumque vel ingenio studioque quae- Sieris, Vel industria memoriaque servaveris appOSite ad persuadendum. ut Rhetorici Vocant, hoc est accomO-

24쪽

dato rebus ipsis emcaci et ornato et moturo animOS eloquio proserantur, ut nemo mirari debeat tanti artificii professorum semper magnam fuisse penuriam. Νeque enim unam rem, Sed innumerabiles pro-ntur, easque non ut caeteri hominum, sed alio singulari et proprio quodam modo, et Super Omnia Oloquentiam exquisitam. Quae si per se Sola conSideretur, magna et Varia res est, nec Si Severo Cassio credimus adhuc ulli sic indulsit, ut tota contingeret. In hac quodem oratoria facultate, quae tantis ex rebus constat,

excellentes habiti magna gloria.suere, ut non immerito et potiri rerum in dicendo et habere in potestate animos hominum dicerentur. Ex hoc genere est apud Graios Demosthenes, Isocrates, et is schines: apud nostros autem Cicero, Crassus, Antonius, aliquot alii praeterea: sed hi tres lacile principatum tenent: etsi a Iulium Caesarem ad summam eius gloriae Vel Venisse . quod ne hostes quidem sui negant, Vel certe venturum suisse non sit dubium, nisi illum gerendarum rerum. occupatio et bellorum labor et pondus imperii distraxis-. Sent. Deinde autem, ut saepe in summo brevis est mora, et semper sacilis descensus, ad illos descendendo perventum est, qui fastigio eloquentiae derelicto, nudam iuris notitiam adepti, in ea quidem excellentissime floruerunt. Quo in genere Romae Graeciam cessisse notissimum. Hic nempe sunt illa tuae professioni veneranda nomina, quae VOS antiqui Ssima Soletis opinari, cum propemodum noVa sint atque recentia, Iulius Celsus, Salvius Iulianus, Neratius Priscus, Vinidius Verus, Salvius Valens, Volusius Metianus, Ulpius Marcellus, et Iavolentis, et Scaevola, scilicet ille breviloquus: nam alii an lo

25쪽

Oum hoc nomino luerant Vel Virtute animi. Vel augurio, vel pontificio clari. Sub hoc Sane novissimo prose Ssus est Papinianus, luem, Si rite recolo, iura ipsa civilia acutissimi ingonii virum dicunt, Alius autem Spartianus historicus iuris asylum, doctrinae rogalis thesaurum oppollat. Quorum primi tres sub divo Hadriano quin luc proximi Sub Antonino Pio, nonus Sub Marco Antonino philosopho prudentissimo principe claruisse noscuntur: decimus Vero sub Antonino Bassiano crudelissima bellua, a quo tandem, quia parricidium eius Xcusare noluerat, interfectus est. Post hos Iulius Paulus ot Domitius Ulpianus iurisperitissimi, et qui Papiniani assessores fuerant, sub Imperatore Aurelio Alexandro multo in honore vixerunt, tantaque cum laude atque opinione omnium, ut ille quidem summi Imperatoris, nomen habuerit Ob id maximo, quod talibus consiliis. Rempublicam gubernaret. Si leo reliquos; illustrioruppertigisse salis sit. Quod ideo certo diligentius suci. . quia ParS magna legistarum nostri temporis de origino. iuris ot conditoribus legum nihil aut parum curat, didicisso contunia quid de contractibus doque iudiciis actos lamentis iuro sit caulum, utque studii sui finoin lucrum secerit, cum lumen artium primordia et auctores nosse, et delectatione animi non Vacet, ut ad eius, duiluo agitur, notitiam intellectui Opom serat: cum prael roa ille mechanicarum proprius, liberalium Vero ei honestarum artium liberalior quidam ot honestior Sit sinis. Iam tibi, si praemissis animum applicuisti, Studii tui descensus allor ostenditur, sed maior mulio, quam primu S. Neque mirat,eris si hic is loque respicias adtin turn m rorum sero cunctarum, fluae cum SemPl tu hi

26쪽

19 coeperint, ruunt, ruinamque Suo pondere Praegravant, ut cum facilior tum gravior a mediis ad ima, quam a summis ad media casus sit. Certe ut primus a doctrina multiplicis et coelestis arce facundiae ad unam aequitatis ac civilis scientiae disciplinam, sic secundus indo adloquacem ignorantiam gradus suit, unde iam cadendi amplius plena, ni fallor, Securitas parta est. Quid enimiam infra est ' Leges a patribus tanta vel gravitate animi vel ingonii facilitate descriptas, aut non intelligunt aut obliquant. Iustitiam tanto ab illis cultum studio dehoneSt3nt, quam Venale mercimonium secure. Lingua illis, manu S, ingenium, anima, decus, fama, tempus, fides amicitiae, ad postremum Omnia Venalia, neque pluris pretii quam par est. Et quam nulla proportio temporum ac morum. Illi iustitiam sacris legibus armabant, hi exarmatam nudatamque prostituunt: apud illos veritas

in pretio fuit, apud hos fraus : illi certa et inconvulsa responsa dabant populis, hi dolis et sallaciunculis lites alunt, et quibus iudiciaria cuspido perimendis adsciti sunt, seri cupiunt immortales. Quid pluribus moror

Quisquis horum promptius reluctantem et invitam legem ad libidinem suam traxit, is et iurisconsulti munus impluvit, et docti viri muruit nomon. Si quis autem rarus procul ab his artibus rectum nudae callem veritalis arripiat, praeterquam quod lucri et gratiae exorso St, rudis insupor et insulsi hominis sit subiturus insam iam. Ad hoc iter lardo susceptum tibi quasi dissicultatis horaeque consciuS adhortationis meae calcar eXigis. Nescio quibus verbis id facium. Faciam tamen. Non sunt enim leges malae, quamvis ad salutem publicum inveniae Saepe in pernici in convertantur: Sicut nec aurum

27쪽

ideo mulum eSt, quia multis laeccati, multis Piriculi causa suit: nec malum ideo serrum ilitia, licet in usus hominum optimos, in culturam terrae, in tutelam patriae re- Pertum Semel, Saepe Vel exitii singulorum, vel bulli civilis Occasio ost, alioquin si Omnia quibus male

utuntur homines mala e S Sent, quid omnino uspiam non malum ' Non corporei Sen SuS, non ingenium, non opes, et haec quibus pascimur alimenta. Ipsa Dei misericordia et patientia abutuntur multi, et Saepe quorum natura optima OSt, nostri perVerSilale u SUS OSt pOSSimus. Bonae equidem leges Sunt, mundoque non tantum utilus sod neces Sariae. At qui legum in exercitio versantur et boni et mali esse possunt: et quo plures mali sunt, O maior e Si bonorum gloria. Humanorum Sane actuum liri maS parte S tenet agentis intentio. Multum refert quot i OpOSilo rem aggrediare. Neque Onim rus ipsa Sed tua menS QSt, cui laus -n ut vituperatio debeatur. Illa est tuae et bona in malum, et mala quae videntur in bonum flectit. Illa est quae unam eamdemque rem Bd l3m V3rios sines trahit, ut non res una Sed duae prorSUS contrariae Vid an lur. Vadit ad tum plum sacerdos ut Sacris

vacet: vadit adulter ut libidini serviat; et ante aras de luxuria et intra ipsum lupanar de pudicitia agi potest. Saul rex Servavit regem Amalech, qua clementia inexorabilom iram Dol meruit. Phincos viro lsraeliticum virum et alienigenam mulierem gladio confixit, quae severitas et Deo accepta ut populo utilis et sibi Oxtitituit perpetuam famam iustitiae gloriosa. Ecce non cuiuS- cum quo iudicio, Sed Dei, immano facinus homicidium placet, humanitas reprobatur. Mille talia numerem Si neceSSe Sil : Sed uno omnium gustum habes. luris ad

28쪽

scholam illum lucri cupiditas, hunc iustitito amor ducit. Aderit aestimator mentium et discretor intentionum . et distribulor ingeniorum Deus, ut ille mercenarius et circumforaneus Strepitans, hic prFclarus boni ut aequi professor et iustitiae patronus evadat. Iam ex bis omnibus quo pergam vides. Si re integra consuleres, lotam mihi relinqueros consilii liberialem; iuberem multa te circumspicere, ingenium ac studium aequis lancibus librare. Sunt enim ut rerum sic intellectuum gradus : alia aliis debentur ingeniis respectum aetatis ingererem : Omnino enim cuiust temporaneus fructus exigitur, maturum et praecox decet esse principium. Non fructificat autumno arbor, quae Vere non floruil. Itaque quamvis alii tenerae serias dent aetati, lamen ut cruditissimis iuris placet, magno profectui destinatu Sanimus non tantum ab infantia sed ab ipso nutricis lacte formandus est. Difficultates obiicerem multas quidem : anto alias coniugii iugum collo haud sane herculeo impositum, et cui non fasce alio, sed levation potius Opus sit. Magnae corporis magnae animi vires sunt, quod simul et litteris sussciant et uxori. Impensa rationem habendam dicerem et laborum : ex nulla enim sere artium aut Oblectationis minus aut plus taedii provenire. Postremo non negligendam assererem famae curam, quae in hoc statu legum magna possit mrlasso contingere, non diuturna. Enumerarem causidicos nostrorum temporum, quorum nominibus nihil paulo ante sonantius, nihil hodie raucius, nihil ignotius. Nunc vero quia non agendae consilium sed peragendae rei poscis auxilium, et quam Solam posse Videor Verborum opem

29쪽

licium vel tua sors appulit, constanter inhaerens, neu quotidio nova vitae consilia ordiare. Nil turpius viatori quam nescire quo tendat: nil Viro turpius quam nescire quid velit. Nequidquam vela seceri S gubernaculo amisso. Ibis enim quo te non ratio tulerit, sed fortuna. Nobis fixum a principio debet esse quo I et Venire Velimus, ne crebra mulati Ono propositi, quod in nocturno errore viae accidit, dum procedere credimus, re Vertamur. Quae res facit ut aetate decropitos puerilibus animis videamus, quasi ad ipsum vitae limen unde discesserant ro-

Vel SOS, et errorum idia Ubi is elu SOS et consiliorum vagis anfractibus satigatos. Multis ego per hos annos teduliberationum fluctibus iactatum, et incertis opinionum salibus sussum vidi. Incipe bona sile, precor, unum

velle. Cum ad unum litus proram Verteris, uni Vento vela dederis, clavum regens, tum demum navigatio certa erit, tum certe progrediere, et si non sorte quantum cupies, at quantum caelitus datum erit, progrediere inquam, non rolabere. Nihil est enim tam quieti adver-Sum, nihil tam vertigini proximum quam rotari. Ad summam de his omnibus haec sententia mea est: Sicut inter primos maximum, inter Secundos eXCellui S Se magnum suit, sic temporibus collatis, inter tertios excellere non exiguum, nec indignum laude iudico, modo hic sit animus studentis, hic terminus studiorum, ut voti

ompos essectu S, non cultor nequitiae, non mendaciorum Salor, non Pecuniae a CerValor, ut reliqui, sod deson Soriustitiae et reipublicae propugnator, sed audaciae terror advocatorum et iudicum avariliae frenum, porti S denique mi Serorum, ut scopulus sis nocentium. VBlo.

Medi ilani, V. Kal ondas rurali.

30쪽

Νe nimis faciles praebeat aures iis qui eius nomine ali pi id petunt.

Ν unquam hercle ad me litterae per eniunt tuae. quin vel gaudio cumulum serant, Vel solamen curi S. Id cum semper, tum solito largius nunc secere, familiares amantium omnium motum atque suspicionem, quibus absontia longumque silentium vires dabant, ex animo secludentes. AcceSsit ad gratiam, quod cum tuo simul illius egregii et exoptatissimi viri nomen proserebant, quo delector unice, et mira nescio qua non visi hominis suavitate reficior, nisi quia in Videns, ut auguror, illum vidi: sic amor e duobus unum facit. Et eorum Sane, quos anno altero sub obtentu meae sa- miliaritatis tibi obrepsisse memora Sti, nitorum, Bononiensem illum scilicet, plane noram, alterum Vero Transalpinum minime. Quaeso ut deinceps Sis cautior neu passim Singulis in Ore meum nomen habentibus pecunias largiaris. Τam late enim nostra amicitia nolo ost, quod si blanditiis huiuscemodi hominum viam aperia S, actum eSt: cito non modo crumenam tibi OX haurient, Sed arculam, sed domum. Ille quidem,

mihi quem notum dixi, si ad nos rediisset, haud dubio

multis de te votivisque rumoribus nos implesset: Verumis absens ne Sibi succonsens, quin potius mi Sereare inopino prorsus ot misero fine praeventus diem obii l. Proinde manu eius ad te Parthenias meus, quem peti oras, pervcnisse debuit his ipsis digitis exaratus, nec non et carmen hi eve, luod inter opistolas tibi inscriptas

SEARCH

MENU NAVIGATION