장음표시 사용
1쪽
Nos, qui sevimur Probabilia, nec ultra quam id, quod verisimile occurrerit, Progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus. Cic. I Sculi. DAPMII. L. II, e. 2. -
2쪽
Placuit, hasce pagellas totius operis quasi praenuntias atque Specimen quoddam praemi, tere, ut et, quid de instituto meo judicarent Viri docti, cognoscerem, et, num probabili ratione in consilio, quod inii, exsequendo, eX
Quanquam quod ad institulum ipsum attinet vix dubito, quin laturum sit, ut Tiris antiquialatis studiosis haud improbetur. Aeminemonim facile iuventum iri existimo, qui Niebuhrii lautor tam inepte Sit, ut quemvis acta agere dicat, qui post laborem, quem Vir ille summus
in hoc argumento tractando atque retractando consumpSit, in eadem re operam collocare instituat. Sunt illae Aiebuhrianae disputationes egregiae atque omni laude dignissimae; concedo et ex animi sententia Coti cedo. Nam nemo unus me
magis udmirari potest iri illius vel ingenium duxinum, vel singularem et plane eximiam doctrinam, meque longius abesse, ut, quam quum Omnibus immortalibus suis Seriptis, tum vero hac de Ita-
tia antiqua commentatione meritus QSt, veram laudem illi detrahat. Attamen non minus ad-
3쪽
mirandi modum excedere, quam salsam ei aiungere laudem mihi viderer, si contenderem, illius Iaboribus rem ita esse absolutam, ut Omnino omnis quaerendi ac dispulandi materia quasi exhausta esseti Et quemcunque, qui, qualis hujus argumenti vera sit indoles atque natura, perapectum habet, et hoc mihi esse
quamvis mentis acumine pariter atque eruditionis copia excellentissimi, opera et labore hanc quaestionem ad exilum perduci non POSSe. - Illud autem eo magis dubium mihi idetur, quo minus me et ab ingenio instructum video et a scientia, num ego iS Sim, quem aliquid -- etiamsi non multum Sit - allaturum eSse Sperari possit ad rem, quae tot dissicultatibus implicita sit, explicandam, quaeque in tantis tenebris versetur, illustrandam. Cupio igitur Virorum, penes quos barum rerum judi-
. cium est, Senientiis certior fieri, num materiam, meis, qui scribo, aequam Viribus Sum- pSerim, an Onus susceperim, cui serendo impares sint. Sic enim habeo Statutum cum animo atque deliberatum, Simulatque laoruim virorum susseagiis probari meum laborem CoguO- vero, toti operi perliciendo manus admovere; sin minus, abjecto Onere, quod serre recusent humeri, aliud iis imponere, quod valeant, OIniS-soque Iabore, quem Nec aliis utilitatem, nec
4쪽
mihi gratiam ac voluptatem laturum esse Vi deam, alii, ex quo ut ad alios fructus sic ad ne laudem redundaturam esse exSpectari possit, tempus ac vires dicare. Quare, quoS Supra gignificavi, viros etiam rogatos Volo, ut, quid de me meisque conatibus judicent, libere Velint pronuntiare. Quod judicium quo clementius fieret, possem equidem Sane non pauca asserre, quae ut salis viderentur idonea ad e Cusanda, quae manca et imperfecta in hac scriptionis parte deprehendentur, ita spem sacerent, meliores maturioresque sore prioribus posterioris industriae meae fruges. erum Satius duco, haec praetermittere. Quid enim ad ea responderi possit, mihi minime obscurum est. Si Tu - et potest responderi et mihi sine dubioreSponderetur - si Tu minus paratus erus ad Scribendum, aut omnino abjiciendum. Tibi erat consilium libri conficiendi, aut in aliud tempus magis opportunum disserendum; nec satis tutum, judicium confirmare ad ea, quae, dum eXSpectantur, incerta sunt, sed judicandum ex iis, quae, praesentia et in conspectu posita,
De ratione ac Via, quam in componendo hoc scripto sequntu8 Sum. non longa DpuS QStexpositione. Neminem enim non visurum esse
Pulo, quas supra jam laudavi, Niobnhrii de
Italia antiqua quaestiones doctissimas atque
5쪽
subtilissimas, ut in altera editione I libri, qui inscribitur: Bomistae Geschichte Von B. G. MobtiM. L Theae Berlin 1827. p. 7 sqq.
leguntur, iis, quae ego de eadem re commentatus Sum, quaSi landamenti loco subjectas esse. Quum tamen non ObservationeS qua dam ad hunc librum, sed peculiare scriptum exarare in animo esset, ne ea quidem, ad quae et consentirem cum V. Cl. , nec quod adderem in promptu esset, plane omittenda eraui; sed, paucis haec complexus, ibi lanium, ubi aut discedendum mihi osse ab illo censerem, aut haberem, quae ad Senientiam ab illo propositam, mihique probalam Vel magis confirmandam, vel uberius explicandam idonea esse viderentur,
sustus atque subtilius disputavi. Quod autem
locOS Velerum auctorum, ei quae Niebuhricincte et quae meae sententiae firmamenta fiunt, ubique sere ad verbum in annotatioues trai Scriplos dedi, hac de re ne in virorum doctorum reprehensionem incurram, minime vereor. Mihi enim magno litteris emolumento lare persuasissimum est, si, qui de singulis historiae captilibus quaestiones accuratas habetii, idem sacerent omneS, ut non solum relegarent lectores ad scriptores, qui plerumque tu manibus non
Tertiam librἱ editionem tum demum miliἱ innotuIsse, quum commentatio mea iam typis exseritii coepta esset, lectorea admo
6쪽
sunt et, si vel maxime sunt, sere tamen non
evolvuntur, sed ad decreta et placita sua au torum locos, quibus nituntur vel niti dicuntur, adjungerent, ut cuivis iudicandi facultas esset, num probandi vis iis inesset, an deesset. -- lQuum jam in m essem, ut schedaeas lypographo excudendas mitterem, communicatus est mecum a V. Bl. Schoemanno, cujus erudiationi, quae summa in eo est, par eSt humanu
tas, libellus C. O. M uelleri, Pros Gotting. CL, qui, con Scriptus de Macedonibus, ) ad id tempus notitiam meam sugerat. Ut magno mihi gaudio suisse prositeor, Videre, in constituemdis sedibus singulorum populorum, qui Mace
doniam antiquitus incoluisse traduntur, ubique sere cum viro doctissimo me concinere, ita munime gratum inibi suit, cognoscere opinionum de genere et origine antiquorum Macedoniae incolarum dissensione nos discrepare. Ιdque eo minus gratum mihi suit, quod - dicam enim, quod res est -- liber mellerianus semel atque raptim lectus in eam me adduxerat oputiionem, ut illum me veriora hisce in rebus vidisse putarem, itaque fore viderem, ut, si lubor iterum lectus et diligenter excussus hanc sententiam confirmasset, posterior disputatiο-
7쪽
nis meae pars tota corrueret. At, quanquam vere de me praedicare poSSum, me eo animo ad iteratam libri lectionem accessisse, ut nihil dubitarem, a decretis meis potius deficere, quam a veritate, tamen res Secm evenit, atque e spectaveram. Nam quo diligentius sententiam melleriana m explorarem, eo magis a Vero alienam esse mihi persuasi. Itaque primum visum mihi est, huic libello epimetrum addere, quo et illam refellere et meam uberius exponere, eXPOSitamque novis argumentis stabilire Susciperem. Tum Vero, quum morbo graviori
implicitus, seri non posse intelligerem, ut ad id tempus, quo libellus typis exscriptus esset,
quaestionem abSolverem, mulata Sententia, argumentum hoc singulari scripto, propediem edendo, explicare apud animum eonstitui. Quare non iniqua me petere existimo, si lectores rogo, ut ne prius, quam hoc legerint, sententiam a me in medium prolatam, tamquam commentum, 'quod nulla dignum sit consideratione, rejiciant. Valete, Lectores beneVoli, meisque studiis lavete l
8쪽
10쪽
I e variis terrae, quae post 'a Italia appellata est,
q. a. Inlino, quae nunc dieitur, neque hoe, neque ullum aliud commune, quo lota terra appellaretur, antiquitus suisse nomen satis videtur constare. Nam quae asseruntur totius terrae nomina, ea Vel, ut, antiquiS quidem temporibus, ipsum Italiae nomen, ad singulas tantum te rae partes pertinuiεεe, Vel poeticas aevi posterioris appellationes esse demonstrari potest.
Terram. cui postea a Romania, quo etiamnunc utimur, Balia nomen positum est, licet ab ipsa natura, quippe undique praeter eas partes, quas Alpes a reliqua Europa dividunt, mari circumsusa, ad unius quasi corporis speciem conjuncta sit, tamen non uno, quod omnes ejus partes complecteretur, nomine antiquissimis temporibus esse appellatam, εane non est, quod mireris, si reputes, populos iis ipsis temporibus eam incoluisse, qui, quum