장음표시 사용
41쪽
quo Iuculentius appareat, unam ejus comoediam per-Iustrasse juvabit. Et in Acharnensibus quidem i. caeopolis in scenam prodit nycis instar exornalain
ουτως Τληχθην πο κονία τας φρυς ων νυν, πο ουσλὶς κυριας ἐκκDiσίας ἐωθινῆς ρηιιος et πνυξ αυτ ηι. quovis modo Lacedaemoniorum pacem paraturus. Quum autem Athenienses vanis barbarorum promissionibus salsisque egatis decepi nihil omnino de pace audire velint, ipse pro sua parte, Amphitheo advocato, cum Lacedaemoniis triginta annorum foedus init. suo facio extemplo Dionysia celebraturus in agrum proficisci decernit. v. 20I. γ δ πολεμου καὶ κακων ἀπαλλαγεὶς ἄξω τα κατ ἀγρους εὶς ιου Λιονυσια. Jam statim domus . in media scena depicta sit Dicae opolidis domicilium. Veriuntur περιακτοι et rustica oritur regio Acharnenses summa ira uminmoque studio contra Lacedaemonios quique cum iis pacti sunt irruentes Dicaeopolin in mediis saeris versalum inveniunt, illic lapidibus interlecturi. Quorum animis aegre delinitis, ipse, quum defensionis sibi data sit venia, ut quam miserrimus visu misericordiam paret, sordidas Telephi vestes petiturus ad Euripidem se confert. v. 393. d. ind. ρά 'στὶν αρα οι καρτερα φυ
και μοι, βαλστε ἐστὶν ως υριπιδην.
42쪽
- 39 Proficiscitur, adest ad portam, pulsat παῖ παῖ v. 3953. Euripides ἐκκυκυιται et ex summo domus tabulato v. 399. αυτος ὁ ἔνδον ἀναβάδην ποιεέτραρογδίαν. f. V. 409. καταμένειν νου σχολri). eum Dicaeopolide consabulatur. Ubi autem Euripides habitavit Num in ipso illo agro Hoc vix probabile videtur. Sin in urbe,
quomodo tam celeriter eo pervenire poterat Nempe Aristophanes, interni sabulae nexus tenacissimus, saepissime ut Aeschylus externa, veluti tempus et Iocum prorsus neglexit. Quodsi in talibus rebus Athenienses non ossendebant, in externa cenae T- ornatione vix haeserint. Quamobrem aut allor aut versis tantum periactis Euripides in ejusdem scenae domo habitasse existimandus est. Quae quidem sententia eo maxime probatur, quod jam in praecedentibus διωτεγέαν aliquam descriptam 88e Cognovimus v. 262, ubi Dicaeopolis mulierem ex tecto Pompam spectare jubetrσυ γυναι, θεῶ ψ ἀπο του τέγους.
Jam quum omnia praeter unum impetraSSet, redit ad Acharnenses v. 480 α θυμ, νε σκάνδικος πορευρέα; orationem habet e. q. s. ita ut quod fabulae superest ad Dicaepolidis domum actum esse accipiendum sit.
43쪽
- 40 Neque vero praeterintllendum est id, quod, si quando, ceu saepe mutari debebat. Ad quod perficiendunt non parvi flagitabantur sumplus, qui quantum a comoedia alieni suerint, inter onmes
44쪽
Natus sum Lignitiae anno hujus seculi XIII die VI mens.
Decemb. parentibus Henrico Sommerbrodi, Marchico regis a consiliis aulieis et Iulia e gente Treuiteria Silesia. Qui belli periculis superatis redierunt mecum tres annos nato in pristinam supremi judicii sedem, Glogaviam, biennioque post Regis Clementissimi jussu ratulariam petierunt. Ubi scholae privatae commissus, quae tum sub auspiciis Reicbii, viri summe venerandi, florebat, mox litteris mirifice delectabar. Tradebantur enim a praeceptoribus dignissimis, docendi facultate non minus quam candido puerorum amore conspicuis. Quorum summa ergo omnes benevolentia ita me devinxit, ut nihil antiquius haberem, quam ne egregie de me merita prorsus eluderem. Ita factum est, ut undecim annos natus civibus seeundi ordinis Gymnasii Elisabetani adscriberer. Ἀtque ibi quum auctore patre optimo, quem ante hos quinque annos acerbissima morte ereptum
45쪽
lugeo, per sex annos retInerer, . ellaueri inprimis et G. Pinggeri scholis tanto litterarum antiquarum amore incendebar, ut emensus curriculum scholasticum totum me iis dare apud animum constituerem. Nec deterreri me passus sum, sed examine a XXX superato, in academia Vratistaviensi, achlero, viro clarissimo rectore, considenter philologiam professus sum. At mox aperto a viris doctissimis, assovio et Schneidero ingenti bilologiae
ambitu in dies crescebant studiorum meorum obstacula. Namque quum summa litterarum cupiditate flagrans omnia uno impetu conarer amplecti, nec tamen susscerent vires, nunquam me quod proposueram assecuturum esse videns
desperare sere coeperam de me meisque studiis. Neque aderat, qui juvenem a recta via magis magisque aberranistem reduceret. Mortuus enim erat paullo antea praeceptor dilectissimus ellauer, ingenii copia incertum an animi virtutibus clarior. Accessit gravissimus omnium dolor ex repentina matris morte susceptus. Transeunte illa ad patrem, corruit summa meae vitae felicitas. Praepedita mens, laceratus animus, corpus morbo amictum. Cum ex pestifero illo torpore excitavit me benigna Passovi exhortatio. Quem enim pro magna mea hominum praeclarorum reverentia adire cunctabar, is ultro auxilium mihi obtulit, consilἱ atque opera me sustentavit summa benevolentia timidissimum beavit adolescentem vir generosissimus. Jam redire coepit animus, cognovi non desperando, sed strenue agendo optimorum parentum di-
46쪽
gnissime me colere memoriam, idque quo melius possem, procul ab ea urbe, quae carissima mihi abstulerat novam, in qua animi et mentis vires exercerem, mihi quaesivi arenam. Atque ejusdem Passovii, Germaniae nuper erepti, consilio commotus, Lipsiam me contuli a XXXII. Ubi hercle quaecunque speraveram inveni, nec tranquillitatem tantum animi recuperavi, sed vana etiam et
perniciosa quae me vexaverat ambitione abiecta saniorem studiorum rationem ingressus sum. Quemadmodum enim antea aliis aliarum disciplinarum veneribus allectus omnes delibaveram, ita tum omnes vires in unam rem intendere
optimum judicavi. Itaque grammaticis potissimum studiis, quibus omnem philologiam niti constat, quantum potui operam dedi, duce Godoliedo Hermanno, Viro Summo, qui qua eximia est benignitate, cum in Societatem Graecam me recepit, tum tot aliis benevolentiae documentis auxit, vix ut unquam debitas ei referre possis gratias. Neque quae viri larissimi Brandesius, achsmuthius, lotetius, Dindorsus, ieeius, eissius et privatim et publice apud me collocaverunt beneficia ulla unquam oblivio delebit. Denique elapsis octodecim sere mensibus exeunte anno XXXIII in eleberrimam litterarum sedem Berotinum migravi. Ubi per integrum annum summo gaudio ingeniosis virorum omni mea laude superiorum scholis intersui Boeehhii, Laelimanni, qui me Seminarii philologici socium secerunt, Zumptii, tessensit, Gendelenburgii, quorum omnium memoriam gratissimo animo colere nunquam desinam.
47쪽
Νecdum sane frugifera illorum institutione me abdicassem, nisi rei familiaris angustiis quam celerrime studiis eademicis finem imponere coactus essem. Quamobrem examine philologico ante hos quinque menses sup rato nune summos in philosophia honores petitum sum.