Commentarii historici et chronologici in Demosthenis Orationem de corona Insunt multa ad Philippicae aetatis cognitionem omniumque Demosthenis orationum, quae sunt ex genere publico, intelligentiam adiuvandam

발행: 1829년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

20ssei gratiam ex decreto, quod exstat in ori de cor. P. 56, retulerunt Olymp. X I.

Iv. o. 26oi-263. Trierarchiae a Demosthene ad censum redactae tempus constituitur.

Olymp. CV, 3, quum expeditio Euboica adversus

Thebanos parabatur cessantibus iis, quibus ex lege subeunda trierarchiae onera erant, Primi erogati sunt voluntarii trierarchi p. 59 , quorum Demosthenes loco Proxime antecedenti meminerat, et de quibus nos egimus cap. Ι 8. Eodem tempore Athenienses

ipsa necessitate adactos novam trierarchiae rationem instituisse, per se verisimile est. Eodemque anno Symmoriarum in re trierarchica institutum ex Periandri lege primum invaluisse evidenter docet oratio, quae a Demosthenicis numeratur, contra vem.

et Mnesibulum, ex eaque probavit Boeckhius in oecon. civ. Ath. Vol. II, p. io sqq. qui quaecunque huc Pertineant, omnia ita occupavit iam et transegit, ut quod denuo explorandum sit, nihil supersit. Ex hoc igitur Symmoriarum instituto ad subeunda trierarchiae onera mille et ducenti omnium uitiuum cives maioris minorisve census lege erant adstricti, iique in viginti Symmorias vel classes distributi, quarum sexaginta iaves unaquaeque continebat. Horum sexaginta diverso numero quinque, sex, vel etiam quindecim ad tot randas unius navis impensas congrediebantur, ita ut unaquaeque Symmoria in minores discederet societ tes συντελεως duodecim, decem, aut tantum quatuor, et totidem quaeque naves curaret. Summa rerum apud trecentos ditissimos erat, per singulas classes distria butos, eosdem haud dubie, qui ηγωονες των σWιμοριων Vocantur a Demosthene do cor. p. 26ο. s. p. 329 et Dinarch. s. Demosth. p. 33. mis vero auctori-

222쪽

tate sua Proprio commodo et ad pernicIem minus

fortunatorum civium abutentibus, multae mox natae sunt perturbationes, quae istius minoriarum instituti mutationem exigebant. Ialemque Olymp. VI,

3 Demosthenes oratione de Symmoriis proposuit, eam tamen adhuc ad primam Symmoriarum conditionem compositam. Boecta l. c. p. io sqq. aius tamen consiliis qua tum sit ratione obtemperatum, γο- tum est Neque enim omnino quidquam correcta ista trierarchiae ratio videtur esse, sed potius summo reipublicae damno magis magisque in peius delapsa.

Quam ob rem Demothenes novam tandem prudentissimamque Proposuit legem trierarchicam eam, quam h or de cor. l. des ibit. AEam autem tulisse se iuprimis dicit contra prioris legis perniciosissimum c talogum, ad verba exaratum p. 26I, ex quo sedecim trierarchis ad unam navem conferre stipem licebat, et ita quidem, id quod maxime mirari subit, ut omnibus aequa sumptuum pars toleranda esset ἐά σον τῆ χορογία i. e. -οοργια ρε-ένους. catalogi huius descriptionem p. oeckh. l. c. p. o noli 35o . Qui catalogus sive pars pristinae de Symmoriarum ratione legis fuerit, seu ex nova sit potius lege desumptus, Posteriori tempore lata, per quam simul etiam trierarch

rum numerus auctus fuerit v. Boecta l. αὶ eo tamen Praesertim illas perturbationes trierarchiae iniuriasque natas esse satis liquet, de quibus Demosth nes nostro P de cor. l. bnqueritur. Ex eo enim quum fortunatiores cives eandem atque cives tenuioris census Pecuniae partem contribuerent, alteri immenso premebantur, alteri ob pamulam neque eorum opibus convenientem stipem paene omni ab onere liberi erant: τελεις ἀπὸ ' Deos αναλωμάτων γιγνομενοι. p. 6o. Ista igitur damna Demosthenes nova sua ' ita verba haec haud dubie intelligenda sunt Clarissi-

223쪽

lege trierarchica delevit, per quam universa trierarchiae onera ad censum redegit ita, ut quisque civis decem l lentis census unius navis solus iam trierarchus fieret, duarum navium, qui viginti trium, qui triginta, i iidemque naves simul cum navigio actuario ei etiam curandae essent, qui pluris esset quam viginti taleniis aestimatus, reliqui censu decem talentis minore pro rata portione inter se coniungerentur, usque dum decem talenta consecerint. His maioris perspicuitatis gratia praemissis, accuratius quaerendum restat de tempore legis huius tri Parchicae, a Demosthene latae in quo ipso etiam

praeivit oecinius . c. p. ii 6 sqq. Lata igitur lex est post expulsos uboea' annos Olymp. IX, Obelloque inter Byganu obsidionem redintegrato ΟΙ. CX, i). Id quod ipse Demosthenes assatim testatur, quum expositis eis, quae de uboeensibus Byzantii

que erre meruerit, ad trierarchicae huius legis descriptionem hi ve is transeat μυλοααι τοίνυν ἐπανελθεῖν ἐν α τουτων ἐπολιτευομην p. 26O. Idem ipse legis suae praestantiam luculenter prohatam esse gloriatur per universum belli spatium: παντα γαρ τον πολεMo των αποστολων γιγνομένων κατα τὸν duo τονώδν- τ λ. p. 26a Bellum igitur intelligit, quod Ol. CX a. i ineunte inter Byzantii obsidionem exarsit v. cap. h. r. 7 , terminatum est clade Chaeronensi Olymp. mense Metagitnione V cap. q. . t que latam legem esse oportet Boedromionis mensis

die XVI v. pseph. p. 6i anno Olmp. X aut primo, aut secundo nullam in partem Olmp. IX,

mam eorum demonstrationem suppeditat Demosthenes bis ἐν γαρ αυτοῖς - συνεκκαίδεκα λειτοουργεῖν, αυ- Σοις Me suικρα κα ουδεν αναλισκουσιν, τους δ' πο- ρον τευ πολιτων ἐπιτριβουσιν de cor. p. 26O. Diuitigeo: Cooste

224쪽

2034, quod voluit Corsinus F. A. diis. VIII, 8), cuius

rationes satis refutavit Boeckh. l. c. p. 3I7. cliorem Corfiniana rationem secutus Petitus legg. Att.

III, 4, 8 annum Olymp. X secundum constituit; eiusque opinio videri probabilis possit Bellum enim, quod inter Byzantii obsidionem Olmp. X a. p ineunte exarserat, usque ad Olymp. X, 2 Hecatom-haeonem sere gerebatur, quo mense Philippus cum Atheniensibus ceterisque Graecis Paetus est. V. cap. sq. Attamen post breve temporis spatium quum ab Amphictyonibus adversus Amphissenses esset accitus, Graeciam ipsam petiit, in eamque mense iam Boedromione Olymp. X, a traiicere modiebatur, quippe

quo socios Peloponnesios armatos secum in Phocide convenire iusserit, id quod cap. q. accuratissime momstrabimus. Eodem mense quum lex quoque Demosthenis trierarchica lata sit, omnino probabile videri

possit, illa praesertim Philippi impressione, quum

renovandum statim bellum esset, Demosthenem ad oriadinandam trierarchiam excitatum esse, quippe uitu priorem malam conditionem anno praesertim sup

riori expeditionibus Byzantium missis cognovisset. Quod si fuerit, bellum, quo legis suae praestantiam probatam esse Demosthenes gloriatur p. ina), nonnisi posterior uerit pars belli inter Byzantii obsidionem, Olymp. X, i ineunte, renovati id quὀd eo magis verisimile videri possit, quod legem hanc' lisse se tum dicit, postquam restituta Euboeensibus; Bygantiis et Chersonesitis salute libertatequo egregie

de re publica meruisset p. 26O. Attamen Demosthenes παντα τὸν πόληιον ait των timoολων γιγνομένων κατα τον νουον τὸ ωον, is τηρίαν θηκε τοιηDαπο ουδεὶς κ. . . p. 26a . Pluries igitur classes ex nova trierarchiae ratione per bellum illud emissae sunt. Nolim enim ira των no- -Tολων et παντα τὸν πρλεμον meram tirperhiae sta-

225쪽

tuere. Iam vero inde a Boedromione Olymp. X, a bellum terra, non inari gerebatur, et ne inceptum quidem est ante Hecatombaeonem Olmp. X, 3. Philippus enim, rustra, ut videtur, exspectatis et ponnesiorum auxiliis, ineunte demum vere Olmp. CX, a Graeciam videtur invasisse. Quo perterriti

Athenienses inducia a Philippo petunt lapheboLXXIV usque ad mensem Thargetionem easdem x poscunt Munychionis XXX, et impetrant Mediora nique Scirophorione lateam Philippus expugnat. Quo facto Athenienses continuo foedus cum Thebanis ineunti Atque tum demum hellum geritur ad fines Boeotiae Athenienses cum Thebanis iuncti duas, ad Cephissum flumen et pugna ει ιν victorias res Tunt, dein ad Chaeroneam eonfligunti Cladem vero hic Metagitnionis VII. lymp. X, 3 acceptam continuo pax subsecuta est.' Belli igitur non ultra sesqui-

mense spatium erat, in quo classis, si vere emissa est, una tantum emissa est ea, quam post lateam e pugnatam simul cum legatione Thebas mittenda, imstruendisque acerrime terrestribus copiis decrevit D

mosthenes Scirophorionis XVI Olymp. X et δέ - κται τῆ βοολῆ καὶ τψ ὁ πιν - διακοσίας ναις καθέλκειν

εἰ την θαλατταν, καὶ τον ναυαρχον αναπλεῖν ἔντος Πυλῶν de cor. p. 9ο . Immo Philochorus apud Dionys. Hal. I. c. S. Ir, archonte Lysimachide, Olymp. X, a, ipsam navium aedificationen intermissam ab Athe niensibus esse refert, ut omnis pecunia militiae posset impendi: τα ι ἐν ἔργα τα περὶ του νεωςοίκους καὶ την

σκευοθηκην ἀνεβαλοντο δια τον πολεμον τον πρὸς Φιλιππον τα δἐ χρηs ατ' ἐψηφίσαντο πάν εἶναι στρατιωτικά,

ηιμοσθένους γράψαντος. Id haud dubie factum est ea de causa, quod instant per Philippi in Grae

226쪽

ciam impressionem bello terrestri, non tam naves quam milites necessitas exigebat. Quam ob rem, si plures ex novo trierarchiae instituto classes emissae sunt, omni

ex parte redeundum est ad Olymp. CX a. I, cuius itaque mense Boedromione lata sit illa Demosthenis lex trierarchica. Unde, quum lymp. X, ainec tombaeone bellum Byzantium compositum sit, lex haec inter ipsam iam Byzantii obsidionem ferri potuit, soluta iam pace, decretisque auxiliis Byzantium mitte dis, et quod equidem suspicor inter primam, cui Ch res Praefuit, expeditionem, alteramque, cui Phocion Praefectus est. Cf. nae sup 7. Neque opinioni huic nostrae quidquam obstant Demosthenis illa βουλομαι - ἐπανελθειν ἐφ a τουτων ξῆς ἐπολιτευομην, quibus maxime nititur Petiti sententia. Nam in his ταυτα

sunt τα τοτε πεπολιτευμένα, ea igitur, quae a se decreta esse et acta, quum Byzantium aggressus esset

Philippus, retulit Demosthenes supra p. 24 sq. nos

decreta esse lymp. X, I ineunte monstravimus; itaque bellum quidem significant, Demosthenis auctoritate pro Byzantiis susceptum, non tamen ea etiam, quae bello consecta sunt, . e. Byzantii liberationem. Ipsa tamen etiam haec addit Demosthenes t. s. c., scilicet, ut simul bellum, a se decretum, seu sexum rei publicae fuisse demonstret. Ubique enim eo tendit, ut suam rei publicae administrationem defendat.

Itaque pseudeponymus etiam Polycles, qui pra fixus est libello de absoluto in γραφῆ παρανομων Demosthene de cor. p. 26i, a Corsino in Olymp. IX, 4 elatus, revocandus est ad tertiam Prytaniam Olmp. CX I.

227쪽

P. 74-29 et 29 δ - Io I. Agitur de rebus gestis inde a belli Amphissensis origine usque

ad concussam clade Chaeronensi Graeciae libertatem. Singularum rerum tempora quantum potest accuratissime constituuntur repugnantiae ex monumentis insiticiis natae illustrantur et pro vera rerum conditisne so Mnturi

Res, in quibus per hancce disputationem versabiamur, duobus circumscriptae sunt terminis, quorum tempus accurate exploratum est. Accidisse enim eas post bellum cum Pliilippo redintegratum claris verbis pronunciat Demosthenes p. 274. Exarsisse autem denuo hellum post pacem septem annorum tum, quum

Bygantium obsidebat Philippus, hoc est olymp. X,

ineunte, nos supra monstrarimus cap. IV, 7 sqq. Alter terminus pugna Chaeronensis est, quam Ommissam esse archonte Chaeronda Diodorus reser XVI, 85 et auctor vitti More in Isocr. Vol. ΙΙ, P. 38Η. denique Dionys Hai. Isocr. c. I die vero secundimensis, eis inionis, septimo secundum Pluti in C millo c. 9. Intra hos igitur sine vertantur necesse est omnia ea, de quibus Demosthenes agit R. c. r. de cor et Aesch. in Ctes P. 63 75.

Soluta Byzantii obsidione Philippum Scythica

bella ad latrum flumen aggressum esse, devictoque Athea, Scytharum rege, quum domum reverteretur, eum Triballis transitum, ni portionem praedae ace pissent, negantibus proelium commisisse, in quo ita in semore vulneratus sit, ut per corpus eius equus imterficeretur I ubi vero ex vulnere primum convalui ue igitur perii uet Demosthenis: τὴν κλεῖν κατεα-

228쪽

set, diu dissimulatum bellum Atheniensibus ipsa in Graecia instulisse eum Iustinus narrat IX c.' et 3 cum quo consentit etiam Aeschines, in Scythia absuisse mulippum dicens, quum bellum Amphissense in Graecia excitaretur, or in Ctes. p. 7 L, Olmp. X a. I e eunte. Idem reversum ex Scythia Philippum dicit, quum belli adversus Amphissenses nuperrime exorti ab Amphictyonibus imperator creatus sit l. c. 7 in. Quod quum, ut statim docebimus, sectum sit Olymp. CX a Metagitatione, reversus in Macedoniam Philippus sit eiusdem anni ecatombaeone ipsam tamen expeditionem Primo praecedentis anni vere solutaque tum etiam Byzantii obsidione susceperit. Expeditio enim et longinqua erat, nec potuit adeo brevi tempore absolvi. Nam ineas Scytharum rex sui trans Haemum montem ad Pontum Euxinum habitantium ;ad eumque praemisisse Philippum legatos Iustinus na rat IX, 2 nunciaturos vovisse se statuam Herculis, ad quam in ostio Istri ponendam sese venire. Itaque dum, soluta Byzantii obsidione primo haud

dubie vere trip. X, i, in Scythia Philippus e

sabatur, quo recessisse eo videtur consilio, ut exsuscitatas per Byzantium impetum Graeciae civitates rursus posset consopire, novae in Graeciam impressi ni facultatem bellum ei sacrum parabat, ab Amphictyonibus denuo excitatum, quibus auctor Aeschines suit, a Philippo eum in finem conductus ex D mosthenis criminatione, qua abluere ipse sese Aeschiane or in Ctes. p. 7ο, quamquam ambiguis argume γοτα Φιλιππο ), τὸ σκδεος πεπηρω μένον, de cor. p. 47. Eum antea bello cum strianis pressum auxilia a Philippo per Apollonienses petisse Iustinus refert IX, 2.

229쪽

tis, conatur. Is igitur, quum Pytagorae munere in

Amphictyonum conventu ungeretur, Ampliissenses, urbis in Locrorum Ozolarum terra maximae incolas,

sacrilegii reos fecit, quod colerent agrum Cirrhaeum, Solonis aetate Delphico templo sacratum, eundem haud dubie, ex quo bellum quondam Boeoticum et Phocicum originem cepit. V. supra cap. I, 3 et II, 3. Id factum est archonte Athenis Theophrasto, hoc est Olymp. X, i 'Eπὶ Θεοφραστου ποντος, Aeschines ait in Ctes. p. 9 L, ρομνήμονος οντος σιογνήτου 'γναφλυστίου uiπορους μεις Πλεσθε Μειδίαν τ' ἐκεινον Ἀναγυραοιον - καὶ Θρασυκλέα - καὶ τρ&ον ει μετωτουτων hac Congressum Amphictyonum hunc e

num suisse docent cum rerum series postremo eu

sitarum, tum ἡ ἐαρινῆ ολαία in Amphictyonum d creto Ι. v. Dem de cor P. 278 denique ori de cor. p. 79 tempora, quae scribam recitare Demosthenes iubet: λέγε δὴ καὶ τοδ χομουe, ἐν οἷς ταυτ' ἐγίγνετο. .Hσὶ γαρ, κακους ἐπυλαγορησεν ουτος - προνοι - , --χων Μνησιθείδης μηνὸς Ἀνθεστηριῶνος κτη ἐπὶ δέκα. Haec temporis nota, in qua tamen archonin sithides rursus Pseudeponymus est, decreto cuidam aut praefixa est, aut affixa, ut est apud Aeschinem or. n. παραπρ. . O in. καί μοι θ το ς βουλῆς φενι- σμια is νεφισιαα. προςανάγνωθι δὴ καὶ τὸν osiori Oo τι viri χρονος. Et decretum non aliud intelligi Potest, quam ex quo Aeschines, india et Thrasycles creati Pytagorae sunt, ut docent Demosthenis verba:

λέγε δὴ καὶ τοῖς noxone, ἐν οἷς ταυτ' ἐγίγνετο εω γαρκώμους ἐπυλαγορησεν οιτος. Itaque Anthesterionis

In his ταυτα ad ea pertinet, quae duobus decreti. pbietronicis p. 278 sqq. eontinentur, quorum alterum latum est verno Olymp. X, εὶ alterum, ut mox monstrabimus, auctumnali Amphictronum concilio Me-

230쪽

XVI Aeschini Pytagora munus demandatum est ex quo Amphictyonum concilium adiit aut ipso iam Amthesterione, aut laphebolione extremo, si vernus Amphictyonum congressus semper eodem tempore siebat, quo etiam tertio quoque Olympiadum anno. Te tio enim anno Olmpico Amphictyones simul cum ludis Pythiis ad concilium congrediebantur, ut docent Aeschinis verba r. in Ctes. p. 89 s. haec: ἡμερων ἐν ὀλίγων μέλλει τα Πυθια γίγνεσθαι καὶ το συνέδριον- των Ἐλληνων συλλέγεσθαι Pythii autem ludi extremis laphebolionis diebus aut Μunychionis priami celebrahantur, id quod praeter Thucydidem IV, ii coli. docet etiam Aeschinis in Ctesiphon tem oratio, medio circiter Iaphebolione habita Neap. q. , in qua Pythios ludos paucis diebus celebratum iri Aeschines dicit i. c. Itaque ' p. X, a mense Elaphebolione Aeschines, Atheeserisium Pyl 'goras, Delphis Locros Amphissenses sacrilesii reos ad

Amphictyones detulit Aesch. in Ctes. p. o. Dem. de cor. p. 275. ius criminatione exacerhau Phictyone continuo decreverunt, poster statim die eum Delphorum liberis item et servis agrum Cir-

iagitnione Ol. Quam ob rem Demosthenes λέγε

χρόνους dicit, non χρονον Eo vero temporis p .itio, per quod facta sunt illa, hoc est priori 1llo erno, alteroque auctumnali, Amphictyonum concilio Aeschinem lanctum dicit esse Pytagorae munere καθ' υς ἐπτλαγόρησεν . Id igitur temporis spatium clarius significari non poterat, quam eo decreto, ex quo Aesch nes Priagoras actus est. Neque enim cogitari aliud decretum probabile potest. Inde vero concludi id etiam posse videtur, Pytagorae munus annuum fuisse; hi

Tomnemonem ad mortem usque munus suum admininstrasse aliunde constat. s. vuman liber d. Bund d. Amphici P. 88, et nos in Sequentibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION