Commentarii historici et chronologici in Demosthenis Orationem de corona Insunt multa ad Philippicae aetatis cognitionem omniumque Demosthenis orationum, quae sunt ex genere publico, intelligentiam adiuvandam

발행: 1829년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ira iidem illi magistratus, scribam secundum Ut niam dico et τον ἐπιφηφοντα, quorum hic ubiqueli. c. adsertur, ille duobus modo deest nr m et 146 p. oech l. αὶ in nostris omnino desiderantur. Nimirum itaque is ipse homo, qui in traducendis in orationem de cor actis publicis desudavit, poterat alterutrum ex his magistratibus, qui decretis praefigi

solebant, in nostris desunt, scribam secundum potaniam, sive epistatam senatus, Pr eponymo habere, eponymique loco decretis praescribere .

tis demoticum unde nimirum desumpsit sua Philoch

l. e. ιεὶ Sed in decretis illud additum nusquam reperies. Itaque concedi hoc quidem possit, et nostrum

illum Demonicum Phlyensem ex tabulario esse desumptum; - non tamen a Demosthene, sed a recentiori quodam docto. Illum enim a more solito designandi decretorum temporis recessisse, non est probabile. Quam ob rem etiamsi ob nomen demoticum Demonicus μnus tibi archo non ponymus videatur, hoc tamen concedas necesse est, decretum posteriori demum tempore esse in orationem de cor traductum.' Spengelius i. c. fictos iudicat omnes bos archontes pseu- deponymos. Quod mea sententia prorsus incredibile est. Nam qui non ex actis publicis, sed ex proprio ingenio decretis bis praescribebat archontes, eum hoc

certe annorum designandorum causa fecisse utique si tuendum est. Is tamen quid assecutus esset praescribendis archontibus prorsus fictis et nec sibi nec cuiquam notis Idem miro prorsus modo Aeschinis accusationi verum praescripsisset eponymum Chaerondam, Ctesiphontis autem decreto quod latum eodem anno est, siclum Euthyclem id quod mirum etiam tum esset, si

ex Spengelii opinione Aeschinis libellum contra nostros ealculos ad Ol. X, 4 pon Phrynicho reserendum eontenderes. Quam ob rem si mira quidem est in pseudepouymorum illorum aliquot nominibus termina-

362쪽

Atque, ne longum faciam, oeckhius, quum confusionem talem non aliter fieri potuisse censeat, nisi si haec acta ex serie quadam decretorem petita sint, quae disposita secundum certum quendam magistratum essent, per Pistatam autem disponi decreta non potuisse, quod diurnum epistatae munus suerit, Boe- cinius pseudeponymo illos ex scribis secundum p

tantam natos coniicit, qui a senatu sorte creati ex ipsis senatoribus, non tamen ex prytanibus, scripta et decreta senatus populique servarint, eisque nomen suum praescripserint, tantae illos auctoritatis, ut exprimae prytaniae scriba, etiam omisso archonte designaretur annus, vel ille certe archonti anni designandi causa adderetur. Quam coniecturam ita exo navit oecinius et consirmavit, ut in ea acquiesc-tionis similitudo Euthycles, Polycles, Neocles,

Nausicles , ea, si ei aliquantum tribuendum est, potest fortasse errore niti, non tamen inventoris ingenio ad idem vocum inclinamentum proclivi deberi, sed actorum potius scripturae, ob celeritatem compendiosae et tanus accuratae, ex qua explicanda haud dubie etiam sunt innumerabilia vitia illa, quibus archontum nomina apud scriptores laborare constat. Namque, quod Spengelius de monumentis publicis, orationi de corona insertis, in universum statuit, ab ipso ea prosecta esse Demosthene, et quidem sine archonte, mense dieque et recitata et tum orationi inserta, ei et utriusque prioris decreti, Demosthenis Callisthenisque, nec non ipsius legis Ctesia phonteae repugnat conditio. Verumenimvero ipse Demosthenρ recitari iubet χρονοτ p. 279, in eisque ipsis legitur pseudeponymus Mnesithides, qui non potest a

Demosthene prosectus esse. Quod opinioni suae maxime repugnare sentiens Spengelius verum lio trito loco monumentum excidisse coniicit, et fictum substitutum esse quam violenter, nemo non videt, qui cetera quae contra Spengelii opinionem supra monuimus, perpenderit.

363쪽

dum nobis esse omnino confiteamur. Scilicet, liceat enim brevissime Boeckhi opinionem proponere, disposita Athenis in tabulario erant acta senatus et populi secundum annos et anni cuiusque prytanias. in annos designandos probabile est inscripta oculis suisse archontum ponymorum nomina schedulis vel tabellis exterius assi xis, item uniuscuiusque anni acta V risimile est disposita per codices suisse sive volumina, quibus continerentur acta in una prytania et sub uno scriba secundum prytaniam perlata. isque codici-hus inscriptum ipsius scribae nomen fuerit probabili sermula: ἐπὶ Μνησιπaου scit. γραμματεως κατ πρυτάνειαν), qua anni etiam ex ponymis designabantur ) Quod si ita suit, non opus erat, ut in decretorum singulorum exemplis codici inscriptis adder tu archontis nomen aut scribae. Non enim veristi mile est, qua forma decreta lapidibus incisa reperium turm), eadem in tabulario etiam reposita; sed quod commune omnibus erat, id consentaneum est actis in unum collectis esse inscriptum. Iam, quod supra monuimus, fuerunt antiquitus libri, quibus continebantur acta publica, partim ex inscriptionibus collecta, a tim ex ipso Attico tabulario ex tali libro petita n stra haec acta esse, omnino probabile ex iis est, quae in superioribus exploravimus. Illum librum qui confecit, is ordinem et rationem tabularii secutus est.' Aut casu nominativo, qui in Calliae decreto invenitur p. et 5): ρχων Λημονικος ωτευς. Et additum

scribae dicas etiam Tr' πρυτανευουσαν λην, ut pro babilis formula, codicibus pracscripta, haec fuerit: ἐπι μυσικλέους τῆς Αἰαντιδος εκατγης πρυτανευου- σης, tu ad mensi praepositum lcgitur in decreto de coi. P. 289. 3 Quamquam etiam in iis archon haud raro non Prae scriptus est, item, etsi rarius, scriba.

364쪽

Sed qua aetate Iiber collectus est, loculorum schedu-Iae vel tabellae cum archontis eponymi nomine olim assixae interierint, ut quo archonte decretui unumquodque latum esset, iam non perspici posset, quippe qui in decreto notatus non fuerit ). Itaque, quum omissus esset archon, Potuit scriba actis cuiusque prytaniae praefixus ponymus videri, si non illi, qui librum collegit, certe recentiori docto, qui illo uteretur libro, ex actis tabularii consecto, ut is in decretorum singulorum praes iptis, quae ille ex rubricis singularum collectionis partium supplere utique debebat ),' Non enim verisimile est omnia ea, quae in lapidum, et eorum quidem, qui ad ipsam Demostheneam aetatem pertineant ap. oeckh. Corp. Inscr. II. Inscr. Att. Cl. I. inde a r. o), leguntur praescriptis, ea ab ipsis rogatoribus esse decretis pracscripta in illorum enim iis, qui plenissima sorma servantur, praescriptus est archon pon. et φυλν πρυτανευουσα eiusque scriba et dies monsis simul et prytaniae et concio qualis fuerit κυρια an συγκλητος), denique proedrus Ἀπι νηφίως, isque ab Ol. circiter CX cum symproedris. Atque haec sere omnia decreto quoque in honorei Zenonis condito praescripta leguntur p. Diog. L. VII. εο, quippe quod etiam ex lapide manifesto descriptum sit. rogatore plerumque nonnisi proprium nomen verisimile est decreto sive praescriptum esse, ut Καλλιας

Boεύῆριος ειπε, πρυτανειον λεγοντων, βουλῆς γνωμη

in eo decreto, quod unum in or de cor. p. 265 sincarchonte et mense dieque servatum est, et in Dem. or. c. Timocr. Λιοκλῆς εἶπε p. 13. ιμ οκρατης ειπε P. 72o; sive subscriptum, id quod occurrit in decreto Callistbenis de cor. p. 38 et Aristonici p. 53 et in Aristophontis relatione p. 25 o. Tempora et quae praeterea in decretorum praescriptis iiiveniuntur, scii-bam in actis, in quibus illa reponebantur, notasso, pro babile St.' Consilio certe praescripta illa collecta esse, omnino statuendum videtur Nam ea, quae in lapidum pracscri-

365쪽

integrandis insereret pro archonte scribam, eique adderet Vocem ποντος Haec summa est oeckhianae opinionis, quae ut per se unice probabilis videatur, ita omni ex parte defendi confirmari e potest. Addo, quod Boeekhius de tabulari schedularum, quibus inscriptum nomen eponymi uerit, coniecit interitu, id ipsum etiam in eo libro accidere potuisse, qui ex tabulario Athenarum collectus sit. Nam Craterum, vel quisquis alius eiusmodi collectionum fuit auctor, omnino probabile est eam in concinnando opere Milonem esse secutum, ut quae cuique decretorum parti communia essent, ea in singulis decretorum exemplis omitteret, et collectionem illam per archo tes, schedulis assixos, quae divelli facile poterant, perscribas et prytanias disponeret. Et quod coniecturae

huic opponere possis, Heropythum p. 8ayol CX. in

duabus continuis prytaniis inveniri, de hoc, si minus verisimile videatur, prorogatum munus esSe in Sequentem prytaniam, id certe probabile statuendum vid tur, id quod etiam proposuit oecinius i. c. p. 6 verba ἐπὶ monocto αποντος ex altero decreto in alterum esse illata, quum alterum alteri sine intervallo additum sit. Ita enim etiam verba αοινῆς Ιυλαίας ex decreto Amphictyonico I. illata per errorem in auterum decretum sunt, quod prius continuo excipit, pro vera lectione πωοινῆς. Et idem etiam accidisseptis reperiri superiori nota docuimus, ut probabile est

non omnia ab ipso rogatore esse decretis praescripta, ita in actis certe a scriba notata esse utique consenta neum est. Ex illis vero nostris decretis nonnisi archon et mensis eiusque dies constanter raoscriptus est in

nonnullis etiam additur, φυλὰ πρυτανευοDura et in quibus illa deest pleraunque ἐκκλησίας συγκλήτον. Dies contτ prytaniae ct ο ἐπιψηφισας constantur omissus est, quod Oli casu sed consulto factum liquet.

366쪽

345 dixeris in archontemnesipiitio, qui etiam duobus scretis praescriptus est p. 35 et 238 , licet is eo

ad geminatas Prytanias nec ad unum annum pertianeati Poterat enim, cui actorum orationi de cor insertorum debetur collectio, illud Demosthenis et hoc Callisthenis decretum cum eis confundens, quae ala sunt l. VIII, amunychione III, et Scirophorione XXVII, utrumque ad unum annum referre, quippe quod alterum quarto mense Post alterum latum perceperit, non quidem ex ore de male gesta legat. quas ne legisse quidem eum statuendum est, sed quod

Demosthenes tres menses commoratos legatos inmacedonia dicit p. 2353, et brevi post eorum ex Macedonia reditum a tum Callisthenis decretum contendit

p. 3 Quod si non ab illo factum est, poterat ab

' Eadem ex causa natum etiam eoniicere possis ipsum illum ecatombaeonem ultimum, qui decreto Demosthenis praescriptus est, si decretum hoc ad pacem referre malis brevi post cladem Chaeronensem, hoc est post Ol. X, metaotnionem VI inter Philippum et Athenienses compositam. Quam opinionem cum rebus certe illo tempore gestis haud inepte conciliari posse, iam supra cap. V. monuimus. Scilicet ab illa etiam pace non alienus erat Demosthenes. Eius enim primum Dinarchus in Demosth. p. 6 decretum affert, continuo post cladem latum, quo cives ἐπὶ τ εργα conferre se iussi sint, simul autem rogatum sit, ut legati pacis causa Philippum adirent. Quin Aeschines in Ctes. p. 76 med. Demosthenem tum temporis rogasse populum narrat, se ut pacis custodcm ειρηνοφουλακα crearet. Maxime autem ad confirmandam limia dc decreto hoc opinionem id valeat, quod Aeschines post cladem Chaeronensem legationem ad Philippum pacis . conciliandae

causa re vera obiit. Praeterea in conlarmanda iureiurando pace, qualia praeter exspectationem commodis conditionibus Philippus concesserat, coleritatem temporatum etiam suadere omnino poterant, ut decernere Demosthenes posset, legatos quinque statim creandos, eis-Diuitigeum Corale

367쪽

aliis fieri. Denique opinioni suae nihil obstare Boe- cinius contendit l. c. p. 27), quod Aeschinis libello,

quo Ctesiphontem accusavit, crus est eponymus, Cha rondas, praefixus Non enim illum in actis senatusque citissime Philippum adeundum esse quod autem

etiam additur: που αν οντα τὸν Φίλιππον πυνθα-νωνται, in eo minus aliquem . offensurum esse opinor, etiamsi Philippus tum ipsa in Boeotia versabatur. Iam vero pacem hanc brevi post cladem Chaeronensem coinpositam esse cap. VI docuimus. Itaque si ad eam decretum illud Demosthenis reseratur, decreta ea in

ni sit D ii πρωτη ἐκκλησία, in prima concione

prutaniae nimirum tertiae, hoc est die praeterer pter Boedromionis XXIII, et decretum Demosthenis de creandis pacis iure iurando confirmandae causa legatis latum sit ipso fortasse Boedromione exeunte, aut ineunte Pyanepsione. Quod decretum, similibus verbis atque illud senatus consultum l. CVIII, a Munychione III de maturanda legatorum prosectione a Demosthenelatum, quum hoc in actis sive actorum collectione invenire non posset is, a quo monumenta publica or lioni de corona inserta sunt, eundem huius loco substituisse probabiliter dixeris, superscripto tamen de industria archonte Mnesiphilo et Hecatombaeone ultimo propter Callisthenis decretum Mnesiphilo et aemacterione

XX laium, quippe quod legatos suo illo senatus consulto excitatos tres menses in itinere consumpsisse D mosthenes dicat, Callistbenis autem decretum mox post illorum Athenas reditum esse latum contendat. - Oniectura haec sane est, sed ad quam haud invitus inclino. Semper enim in duobus illis monumentis hoc me omnino memorabile torquet, quod inter dies utrisque praefixos spatium ei simile est, quo Callisthenis decretum latum esse post legatorum in Macedoniam abitum orator contendit de cor. p. 235 et 2 37. Ita sane etiam, quod supra p. ad coniiciebamus, et coniecit Spengelius quoque l. ), ultimus ille Hecatom-baeo, qui decreto cini silienis praescriptus est, natuSesse possit ex Hi πρωτη ἐκκλησία, in qua pax a PQ pulo decreta ibidem dicitur.

368쪽

et populi scriptum fuisse, ex quibus fluxerunt pseu- deponymi, quippe mere iudicialem, sed aliunde petitum esse et orationi insertum. Et petitum eum diueendum sit ex ipsis actis iudicialibus, seu rursus exaIiqua eorum collectione. Inde petita etiam probabiliter dixeris testimonia duo de Aeschine ad agendam causam Deliacam indigno iudicato p. 72 deque Aeschinis clandestina cum Anaxino, Philippi e ploratore, similiaritate p. 2 3 . At alterum testimonium datum est pseudeponymo Nicia, qui, si testimonium illud ex actis iudicialibus petitum est, non

potest ex scriba secundum prytaniam natus esse. Haec haud exigua sane dissicultas, quum oeckhius i. c. p. 26 ad eam minus respexerit, accuratius nobis adhuc exploranda super St.

Testimonium illud cum pseudeponymo Nicia iusto citius ad Hecatombaeonem Ol. X, I supra p. i retulimus, quod Anaxinum exploratorem apprOpinquante bello, Ol. IX, 4 exeunte, Athenas venisse probabiliter nobis intuere posse videbamur. Idem

opinatus est oeckhius i. c. p. a. Nunc tamen re accuratius considerata esse sane quaedam sentimus, quae ab hac nos sententia quodammodo retrahere videantur. Etenim Demosthenes or. de cor. P. 272Aeschinem criminatur, quod primum cum Pythone, Philippi legato, adversus rem publicam conspirarit, deinde cum Anaxino, Philippi exploratore, clandestinos congressus habuerit, idque antequam iustum cum Philippo bellum exarserit προ του πολεμειν φανερῶς p. 73), quod edintegratum est l. X, i ineunte, pace tum solemnitor discissa Pythonis legationem ad i. IX, i reserendam esse supra docuimus cap. IV. ). Insequenti anno l. IX, 2 inimicitiae nondum eo provectae erant, ut de bullicis inceptis ageretur. Sed l. IX, 3 exeunte Athonis jam de Euboea liberanda cogitatum est, item de auxiliis in

369쪽

Chersonesum Hellespontumque mittendis v. cap. IV. 6). naxinum igitur venisse Athenas patet aut I.

Demosthenis verba και το ἐν δὴ πρὸ το πολεμεῖν φανερως συναγωνίζεσθm Φιλίππε δεινὸν εν - πῶς γαρ υ; κατα τῆς πατρίδος δοτε δ' εἰ βοτλεσθε, δοτε αυτε τουτο. Ἀλλ' ἐπειδο φανερως ηδη τα πλοῖα ἐσε - συλητο, εὐρονησος ἐπορθειτο, ἐπὶ την Ἀττικὴν πο- ρευεν ανθρωπος ουκέτ' ἐν αφισβητησίμω τα ραπιατα γ' ἀλλ' ἐνειστηκε πολεμος, ο τι ἐν πωποτ επραξεν πὰωuῶν ο βασκανος ουτοσὶ ἰαιιβειοφαγος, - αν Vo δε αε

p. 73 sq.), quibus verbis Demosthenes transit ad concitatum Aeschine auctore bellum Amphissense per quod Philippo Graeciam invadendi potestas facta sit. Navigiorum illum raptum Chersonesique devastationem, per quae bellum antea gliscens palam exarsisse Demosthenes dicit, ad i. IX, 4 pertinere supra cap. IV Dr. 7 sqq. docuimus, et illum quidem ad Hecatombaeonem iam aut Metagitnionem Ol. IX, 4. Quam ob rem Anaxinum pateat Athenas venisse Ol. IX, 3 et verisimile est, Ol. IX, 3 exeunte, quo tempore Athenienses clam de liberandis a tyra nide Euboeae urbibus, retria reoque agebant d que subsidiis in ellespontum mittendis, Selymbri ni praesertim auxiliaturis v. cap. IV. r. 6, 7, ), Anaxinum a Philippo Athenas missum esse ad exploranda Atheniensium consilia. Iam vero testimonium de clandestino Aeschinis cum Anaxino congressu datum est Demostheni postquam narinus comprehensus est et damnatus εἰδέναι Αἰσχίνην - συνερχουενον-κTO - και κοινολογουι ενον ναξίνεν ος κριθη ει -

ναι κατάσκοπος παρα Φιλίππου, itaque datum est post l. IX, 3 sed quaestio est, utrum brevi postqua ui absoluta esset causu exploratoris Anaxiui, ait domui in usum ipsius actionis de corona, hoc est

anno quodam inter Ol. X, . et XII, 3. Dicunt

370쪽

testes, testari se embstheni: μαρτυροισι Λημοσει- νει sed quod testantur, id iure iurando confirmarunt apud praetores: και ἐπωιιοσαντο ἐπὶ των στρατηγων, id quod aliquot annis post causam Anaxineam iactum esse non potest atque quum etiam non dictum sit καὶ ἐπωμοσαντο ποτε, inde brevi post absolutam Anaxini causam patet testimonium et iure iurando coram pra toribus confirmatum, simul etiam litteris consignatum esse. Quam ob rem probabile est, comprehenso Anaxino damnatoque continuo Demosthenem eschinem etiam, ut patriae proditorem, ad praetores denunciasse et testes attulisse, qui indicio eius per ius iurandum confirmato, quod testati coram praetoribus sint, statim etiam litteris consignarint, ut actioni instituendae inserviret. Rem egregie probat et illustrat Aeschines. Eundem enim nimirum Anaxinum Aeschines simul quum ipse εἰςαγγελία Demosthenem petere institui set, ab hoc comprehensum et ad supplicium damn

tum arguit loco huc quam maxime pertinente, or in Ctes P. 85 extr. ου τι τελευταιον, εἰσαγγέλλεσθαι μέλλων ὁ ἐιιου την Ἀναζίνου συλληψιν του Γρειτο κατεσκευασας, του et ἀγοραηιατα 'Oλυριπιάδι αγοραζοντος, καὶ τον αυτον ανδρα διεστρέβλωσας η σαυτο χειρὶ γρά-

τηγο καὶ π τῆς ore τραπέχς φαγες καὶ πιες καὶεσπεισας καὶ τὴν δε αν ἐνέβαλες ανδρα φίλον καὶ ξένον

ποιουμενος. και τουτον πέκτεινας, καὶ πεοὶ τουτου ἐναπασιν Ἀθηναίοις ἐξελεγχθεὶς π εριου καὶ κληθεὶς ξενοκτονος ου τὸ σέβημα ηρνέσω, αλ ἀπεκρίνω, φ ο ἀπιβοησεν ὁ δῆ/ιος καὶ σοι ξένοι περιέστασαν τὴν πιλησίαν εφησθα γαρ του τῆς πολεως λας πεδε πλείονος ποιήσασθαι τῆς ξενικῆς τραπέλς. Haec Aeschines contra D mosthenem exprobrantem ei, quod tanto post cladem tempore in se invehatur, tum resistere sibi et meliora rei publicae suadere intermiserit, ubi retineri adhuc

SEARCH

MENU NAVIGATION