Geographia generalis sive descriptio globis terraquei ... exhibet Johannes Christophorus Knaus

발행: 1732년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

mant septentrionem versus, hi vero semper Meridiemversus.Nimirum quilibet iacit umbram in PlagamSoli oppositam; Evidens ergo est&planeklemonstratum incolasZonae utriusque Temperatae esse Heteroscios , Ascios autem & Amphiscios nunquam posse cile Heteroscios.

, PERISCII appellantur illi, quorum umbra uno eodemque die successive in omnes Ragas tendit. Quales hi sint ubi loco. . rum degant ex antecedentibus iterum pater. Nulli enim alii possi,nt esse Peristit, quam illi, quibus per aliquot dies, septimanas. IMenses Sol plane non occidit; id quod fit apud homines circa Polos habitantes. Sunt . igitur incolae Zonae utriusque Frigidae P

Monendum est, datas heic esse gener ' iles Asciorum, Amphistiorum, Heterosci rum atque Perisciorum definitiones, & uniis cuique horum classi attributam esse quandam zonam; Ascii nimirum & Amphiscit' ' 'Zonam Torridam sibi vindicant; Heter scit utranaque Temperatam' occupant Z nam 3 Perilati autem in 'atraque Zona Fri- . ' ha .gida

142쪽

s i 6 GEOGdAPHIA GENERALIS gida aegunt, Cum vero res ita se habe ,

ut quaelibet Zona suis adcurate terminstilat limitibus, ita ut unica tantum interpost ἰsit Linea, quae Zonam unam ab altera iungat; quod autem umbram hominum alia tineat, id non tam adcurate tetminis

queat; quilibet hasce definitiones no salis accipere debet, & rectis ad hibere locis. Exempli gratia: Zonam Torti Maria Temperata septentrionali disjungit ali picus Cancri; de incolis Zonae Torridae diis ctnm est, quod sint Amphiscit, non aliam quidem ob causam , quam quod umbram suam quodam anni tempore Austrum versus, alio autem Boream versus jaciant. Jam qui Solis Orbitam in Globo aspicit, Zonamque Torridam a Zona Temperata Septe trionali unica tantum separari linea videt, ille quidem intelligit incolas ranae Torridae ad unum omnes eiue Asci's, ast non omnes

illos Ascios esse simul & Amphisicius , sed

tantum eorum plerosque. . Nam' qui Tedi

ricolae solstitii puncto insistunt, vel per rami picum C ancri vagantur illorum umbra nunquam versus Austrum. sed semper versias septentrionem tendit, ut adeo Heterostii Potius appellentur , qu*les & revera sunt.

143쪽

GEOGRAPHIA GENERALIS. Ii 7

Et haeo quoque dicta velim de altero Hemisphaerio scilicet Australi. Porro cum hominibus in Zona Temperata viventibus iis, quia Circulo aliquo Potiri proxime absunt, per aliquot dies etiam Sol quodam tempore non

occidat, ut adeo & umbra eorum succes. sive in omnes tendat plagas ; patet & illos recte appellari posse Periscios talesque revera esse. Ut uno verbo rem complectar: observandum heic est, denominationes ha- sce etiam, ut in aliis rebus fieri solet, a po- tiori parte esse desumtas. & earum unam. quamque in illos maxime aptam esse & quadrare incolas, qui mediam ferre Zonam occupant, de qua in Definitione sermo est.

Iam de Antaeis. Periareis & Antipodibus . sermo est ordiendus. Talia enim quoque ortiuntur nomina incolae Terrestris Globi, non quidem absolute totius Spherae, ut prae-d cedentia, sed relative, respectu certi alicuis jus in illa dati loci. idemque non tantum in Temperatis, ut Isecius Pontanus arbitra, itur, sed quibusvis Zonis. Quodlibet enim . terreni nostri domicilii punctum datum, ha- het necessario punctum aliud diametraliter oppositum, siquidem corpus rotundum cenis

144쪽

r18 GOGRAPHIA GENERALII setur, istiusque puncti accolae, sive Terra sit si ve Mare, Antipodes dicuntur, quasi pedes

pedibus nostris obvertentes s nonnullis etiam

Anticlitones. Sunt adeo AN TlPODES sive ANTICHTONES incolae telluris diametra Iiter sibi mutuo oppositi. Nostri ergo Antipodes adversis vestigiis stant contra nostra vestigia ; talesque homines posse existere patet exinde, quoniam Telluris figura propemodum est Sphaerica. Patet porro ex haa Definitione Antipodum, quod illi in ejusdem Meridiani semicirculis oppositis habitent; & ob eam causam cum in uno Io media nox sit, in altero esse Meridiem, Antipodesque horas numerare Contrarias.Qua

re S necesse est, illos habere Longitudines 18o gradibus a se invicem distantes. Et cum Horigon a puncto Zenith alicujus loci Vo. graduum interva lo distet,ipumsta opposita. 'id est, illa puncta quibus Antipodes insistunt eundem habent Hori Zontem; dc hanc ob

causam cum Sol uni o atur, alteri occidae necesse est. Uno verbo dicam. Omnia contraria patiuntur & experiuntur Antipodes;

dum nobis aestat existit, hyems apud illos saevit; dum nos vere gaudemus, fruuntur illi

aut Amno contra.

145쪽

le o AMIA GENERALIS.

mutatis tantum nominibus, eandem habenti '& Longitudinem & Latitudinem. Hinc -manifestum est Anicecos sub ejusdem Meri-- 4liani semicirculo habitare, & eam ob cau- η sam limul meridiem habere, horasque diei - reliquas emdem. Porro patet Anicecos Zo- , narum 'Temperatarum & Frigidarum tem vestales anni quoque eontrarias habere, non. autem illarum Zonarum Aniceci solum, v sum omnium, uti & Antipodes. Et Αnree- . eis in aequinoctio soIem simul oriri & occi- dere, sed reliquo tempore uni citius, alterit ius; de Antaecos ae Antipodes Polos dic versos aequaliter elevatos habere. Si ergo, γ Αnt arei faciem sibi mutuo obvertanr, vel . Antipodes eandem ad Aequatoris idem pun- sectum, sidera uni oriantur a dextra, alteri

sinistra necesse est XLIX. PER IOECl unt incolae qui handem &

cognominem latitudinem sed longitudines iso'. gradibus distantes habent. Rel . Perire. et , e, Circumcolae, sunt qui in eodem He-miεphaerio, eodem Meridiano, eodemque

parallelo , sed oppositis' punctis habitant;

146쪽

GEOGRAPHIA GENERALIS. qui eandem nobiscum Zonam incolunt , nobiscum quatuors anni tempora earum qu mmationes tempestates sentiunt, incrementa dierum & noctium eadem habent ;hoc unum interest, quod, quando Sol nobis Verticalis est in Meridie, ipsis Nadir possidet. S mediam nolitem essicit. Patet ergo Globum intuenti, Incolas in habere Antaecos, eorumque PericecOS eosdem esse, qu i Antipodes. Porro Polos non habere Pericecos, sed sibi mutuo esse Antinet cos S Antipodes.

Nunc de Pinis atque Icentis pauca suis addenda. PLAGA est intersectio Horim iis de Circuli Verticalis. Ex hac ipsa Definitione manifestum est, quod infinitae de tur plagae, quoniam earum tot esse possunt, quot suntHorizontis puncta. interdum quo que plaga ium itur pro intersectione Circuli verticalis, & Circuli cujuscunque Horizonis xi paraseli; imo a nonnullis pro segmento . Verticalis interMeridianum & Horizontem, vel, Circulum eidem parallelum intercepto. Constat autem esse quandam inter plagas differentiam, propter quam aliae plagae di cantur Plagae,' aliae autem 'ura

147쪽

rerales Intermedia. PLAGAE CARDlNALES aqpellantur illae sectiones Horizontis de Meridiani atque Circuli verticalis primarii. Nimirum intersectiones HoriZontis & Meridiani vocantur Septentrio &Auster, quae intersectiones e diametro sibi sunt oppositae.& quarum illa Polo Septentrionali, haec Meridionali vicina : intersectio Horizontis omtivi verticalis primarii Oriens; intersectio autem Horizontis occidui & verticalis primarii occidens. Patet ergo hasee quatuor plagas cum quatuor Cardinibus mundi oma sibi proxima

Giltare intervallo quadrantis seu so. graduum. PLAGAE autem COLLATERALES vel INTERMEDlAE sunt, quae inter Cardinales interjacent. Sunt vel Pri arra, quae aequali angulo a duabus Cardinalibus remotae, vel, Secundaria, eaeque aut stramι ordinis, quae aequali angulo a Cardinali, & pria maria quadam vicina distant, aut secundio dinis, quae aequali angulo a Cardinali quadam, vel primaria Δί secundaria prima re. moventur 3 ut adeo Collaterales primariae a Cardinalibus distent angulo ψ3. graduum; secundariae primi ordinis a Cardinali & primaria Collaterali vicina angulo 22. gradu

148쪽

sEOGRAPHIA GENEqALIS.um & 3o. minut. Secundariae autem secunis . di Ordinis a Cardinali vel, primaria Coli terati & secundaria ptimi ordinis II. grad. I s. minut. Par atque similis ratio atque con- ditio, ut & denominatio est Ventorum αVENTUS autem nihil aliud est, quam sensibilis motus aeris. Haec de Divisioue Glo-hi Mathematica. .

Di, isto orbis Terrarum N

turalis.

PHISI CAL

Ν Aturalem Orbis Terrarum tradere visionem, siquisem a Geographo nomautem Physico 'il fieti constat , nihil aliis est, quam primo rerum in Telluris supersi. cie existentium cuiIibet suum .constituem nomen, ut, quotquot earum sint . a semet 4nvicem ipso nomine facile queant distingui deinde nomina iis semel imposita rite explia Care , ut nullo negotio possit intelligi, quideto nomine veniat, vel , quid non cum eo congruat. Quod si hoc fiet, nemo 'elp rum advertens paludem aliquam lacum aer

149쪽

. GEDGRAPHIA GEMRALiae ris' ipeliabit , ut Sinumaliquem Maris Peninsua in nomine significabit. Hinc patet per se, nobis heie non agen-

inim esse de Orbis Terrarum natura, ut saetis dicet mirabilia illius explicemus de enarreis mus P quid causae subsit, quare in hac orbis Terrarum regione frustra quaeratur , quod tamen in altera abunde nastitur; cum non omnis ferat omnia tellus; id quod de Virgilius Poetarum Princeps suis declarare v luit versibus, quando hunc in modum est modulatus: Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, Arborei foetus alibi, atque injussa virescunt Gramina; nonne vides Croceos ut Tm lus adores,

India mittit Ebur, molles sua Thura

Porho non penetrabimus adCentrum Te rat, ut scrutemur, quid ibi lateat, non omnium omnino aquarum ibi sedes sit, &exinde per totum fluant atque refluant Terrarum orbem; vel, num e solidissima durissima quaque materia istud sit conflatum. Non cum Democrito ludicram orbis origi- n-

150쪽

GEOGRAPHIA GENERALIS.nem repetemus. Non disputabimus, cur Mare istud rubrum appareat, istud autem nigrum. Non explicabimus nec inquiremus, Oceani altitudo utrum major sit, quam altitudo littorum atque terrarum; item non serutabimur nec pervestigabimus rationes, cur Mare conspectum e littore videatur in maiorem altitudinem S tumorem assurgere sere per, quo istud remotius fuerit a littore ;nec indicabimus, utrum una eademque alis titudo iit Oceani, necne nec an aqua Oc ani, quo fundo sit propior, eo sit dulcior nec dicemus, utrum malus requiratur frigus ad aquae marinae, quam ad aquae dulcis congelationem ἰ nec enarrabimus causas, quare Oceanus non fiat malor, cum tot recipiat fluvios ι non inquiremus cur Mare noctu splendere videatur atque lucere, cum fluctus a tempestatibus, sint vehementiores ZNon indicabimus causas, quare fluviorum alius dulcem, alius amaram, alius salsam, alius turbidam, alius autem limpidam vehat aquam; non explicabimus, qua ratione sonistes e terralprorumpant ; qua ratione nascanintur montes, qua speluncae fiant terrarum

barathra. Nam quis non videt, haec in Physicorum scriniis esse quaerenda nobis autem

nuncl

SEARCH

MENU NAVIGATION