Theodori Craanen ... Tractatus physicomedicus de homine, in quo status ejus tam naturalis, quam praeternaturalis quoad theoriam rationalem mechanice demonstratur. Antuerpiae olim edente Theodoro Schoon ..

발행: 1722년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

sentiunt, de ubi nihil sentiunt, putare illie nihil esse , quast mnia deis

Mant reserri ad crassos nostros sensus : sic hic vulgo putant, plus catarrhi ad eam partem serri, ubi plus sentiunt, & minus ad aliam, quod tamen praejudicium noti est serendum .' Colliguntur in illa parte, non quia illic eopiosiores seruntur , sed quia illic sistuntur , dum in aliis Praeterlabuntur, & circulum suum absolvunt.' Sistuntur propter natam obstructionem : ridemus initur illos , existimantes, catarrhos allici ad partes sanaε, eosque plus ire ad hanc , quam ad partem illam . Chirurgi & Μedici vulgares dicunt, exsiccare catarrhum. Dicimus nos melioribus principiis imbuti , licet omnem massiam exsiccaverint, illos nihil quicquam profecisse , quamdiu obstructiones non sint sublatae r idem diximus de Marope , in quo licet ossines aquae exhaustae sint, nihil iuvatur, quia totidem brevi illi e rursus de ponitur; sed lymphatica sunt sananda , & deobstruenda : & hic obis structiones tollendae veniunt, ut materia catarrhalis possit per partes

eirculare .

. Hoc interdum non solum est frustraneum , sed etiam nocivum &periculosum : semper advolant ad Diritum theriacalem & hoc solo semper curare volunt omnes casus, tumores discutere pollicentur Ethcasus ubi valet, sed tamen exinde non potest statim fieri quaedam regula generalis; hoc hunc catarrhum curavit, ergo omnem curab;t: caissus sunt differentes admodum, non eadem materia peccans. ad quod prudens Μedicus diligenter attendere debet, ut sciat, pro diversitate

materiae peccantis, variare medicamenta.

In pharmacia videmus , remosa non per aquam, sed tantummodo per spiritum vini solvi posse ; tummosa vero non per spiritum , sed Per aquam: ergo videmus, judicio opus esse, an sint resinosa , an vero gummos a. quae peccant. Si ἡgitur resinosia peccant, spiritus vini & similia pomunt commendari , non vero aquosa; si vero gummosa, ad aquam & salina confugiendum, quia eorum nexus his lolvitur , non calidis & aliis similibus; alias indurantur, & tumor cede malosus dein generat in scirrhum, lapidis duritiem quandoque reserentem. Casus itaque distinguendi. materia dignoscenda venit, & sic Mediocus poterit tuto & securὰ progredi in praxi. Atque ita paucis explicuimus hanc intricatisma mea tarrhorum materiam , nec putamus quicquam restare, quod ex hisce nostris principiis commode deduci non queat.

De Mammis, Lactis in iis generatione

IN superficie adhiae eonsiderari potest ipsa Natatio , quomodo POD

sit dici pueris famem conciliare : ratio eadem est, quam dedimus supra, ubi quaerebatur, cur hieme ventres sunt calidiores, hoc est , homines magis & potentios digerunt, appetitus vegetior, juxta Aphor. 1 F. sect. I. Diximus tunc , hieme ventres eme calidiores, quia tunc temporis fermentum copiosius in corpore remanet, nec spiritus

ita a Volant, Propter poros frigore magis constrictos e quod idem in

302쪽

natatione sit, cum frigida aqua porcis constringat, atque ita impediat effluxum spirituum & sermenti copiam autem sermenti famem acuere, postea vi suri sumus. Quomodo natatio fiat, non est nostrae inqui sationis. Possumus verishulo dicere, totum hocce dependere a certa corporis dii positione, ejusque directione : quo pectora sunt latiora , eo facili iis aquae innatant, huc multum faciunt pulmones ampli & lati, copioso aere repleti: quo igitur quis potest melius aequilibrium illud servare in suo corpore i ter truncum superiorem& inseriorem, eo facilius natare poterit; comtrariorum eadem est ratio.. Occurrit porro Μammarum speculatio, quae etiam multos torsit Mammarum admodum : de harum substantia non conveniunt auctores anatomici. substantia nuΜulti eam glandulosam esse negant; alii dicunt, esse substantiam fit glandulosa sui generis. Eam glandulosam statuentibus objiciunt , quod sit nimis duriust

Ia, & quod glandularum substantia non sit talis, sed quod paullo disserant inter se. Sed quis non videt, has eorum esse nimias subtilitates λ nec pro- lcedit hoc argumentum, haec plandula praecise non convenit cum hac, ergo prior vel posterior glandula non est. sunt igitur discrepantes glandulae; nec putandum , illa fieri tam

ωκριβῶς, ut omnes similes partes ita praecise conveniant: non potest es.se, ut ex infinita diversitate particularum & tororum non procedant compositiones diversimodae: non dantur , stricte loquendo, in toti rerum natura similia; semper enim in hoc, aut illo discrepant. Ulterius transpirationes olfacimus in nobis ipsis diversas, prout aut truncum luperiorem, aut inferiorem attendimus. Si igitur alia sit transpiratio trunci superioris, quam inferioris, tequitur ev identer, alios per illas partes circulare humores, quod etiam probant pediculi inguinales& alii, qui incerto loco pascuntur, alios esse illarum partium poros &tubulos, aliasque esse particulas sitas: nec proinde glandulae hujus partis dici possunt ita convenire cum illis, quae sunt alterius , ut in nihilo discrepent; possunt quippe in hac alio modo esse dispositae earum partes, aliter in illis, nec illa diversitas situs & loci potest substantiae

inferre discrepantiam . , Dicimus igitur, meram esse logomachiam inter Anatomicos, quod' . quidem dicant, eam esse glandulosam, vel minus. Nos tamen in sequentibus hanc substantiam glandulosam dicemus, cujus durities suum habebit usum, ut suo apparebit tempore. Distinguunt adhue inter glandulas conglomeratas, & conglobatas; quae distinctici admodum crassa est, & ad nostros tantum senuis reserri potest, cum microscoplo intuitae , Omnes apparent conglomeratae r sed debemus has retinere voces, ut queamus. Anatomicor intelligere . ,

quorum libri his & smilibus scatent. Dicatur igitur glandulosa haec mammarum substantia , quarum glandulae duriusculae sunt in virginibus ; molliores vero& laxiores in iis .' μ' in mulieribus . Ratio manifesta est, quod in iis, in quibus lae colligi - ', ΘΣtur in mammis , molliores existant; lac enim non aliter ac liquor μ': ''omnes res m litores reddens, mammas emollit, laxiores redditi atqui P ες- -e'

in muIieribus lae in mammis colligitur: ergo.

303쪽

in vetulis vix earum apparet vestigium e quia cum tempore eon&muntur, cum videlicet tubuli lactei occluduntur &exarescunt,eκsie. Cantur, concidunt,nec non arteriae indurantur, lac copiosum in iis non Potest in mammas propelli: non igitur mirum , in iis mammas disparere . Cur demum na icantur sub annos pubertatis, non hic dicetur, sed alio in loco. An De in Quaestio alia est, an Iae in maxumis restertum, sit signum amisae vi misistis fit κο- ginitatis ' verum et , quod vulgo procedat illud signum, sed tamen

ea virginita. adsunt etiam contraria exempla .r ι amissae. A priori, eo modo probatur, non posse hoe certum esse signum amissae virginitatis, si consideretur, dari sermentum aliquod certum, quod cum tempore nascitur in poris mammarum, quodque praecipitat materiam lacteam a sanguine rubicundo. Fundamentum hujus a sertionis petitur ex iis, quae antea a nobis di cta sunt in corde; quod videlicet chylus non statim abeat in sanguinem rubicundum, sed quod aliquot vieibus maneat albicans, transiens bis terve per totum corpus: ergo chrius reperitur in omnibus arteriis di venis, ergo etiam in mammariis. dii igitur in mammis haeret aliquod sermentum praecipitans thylum hunc a sanguine,tunc continget reperiri lae in mammis, salv1 manente virginitate.

Nihil enim obstat, quominus hoc hic fiat, eum idem fieri experimur post conjugium: ipse vapor de spiritus sermenti penetrat in arteriarum Poros,sicque lae, vel chylum a Languine praecipitat post conjugium spiritus seminis masculini. Si igitur datur talis spiritus, vel vapor praecipitans, quidni In mam. mis reperiatiir lae sine suspicione amissae virginitatis sed tamen

rara sunt exempla,quae tamen experientia probantur.

Et a posteriori, in Dania fuit tota familia,quae lae alebat in m1mis, non solum in virginibus., sed etiam In maribus: si igitur hoc obtinet in viris, quidni idem contingat in virginibus' Confer observ. 1 I. Spici-

Ierii anatomici Heror vis. Aliud habemus exemplum in Comitatu Hareensi, ubi caprae tam vulgares existunt, qu m hic cives r illic caprae mulgentur ante coitum,

quae haedum nondum admiserunt: unde igitur in illis lacὸ Rusticae. t niter pulsant, sollicitantque illas mammas aliquamdiu, & postmodum tentant, num lac succedere velit; & se cum tempore proliciunt primo paullulum ichoris & sanguinis. Cuius ratio est, quod aliqua vis sit osculis arteriarum, ut sanguinem vel ichorem fundant ἱ pollea non amplius sanguinem, sed lae albicans copios/ educunt. Tertium est, quidni idem posset obtinere In virginibus , suas mammas varia contrectantibus , ut sanguinem primo, postmodum lac eliciatur ex iisdem.

Iuartum est , quod pueruli primdm nati ex mammularum quasi papalis aliquid lactis emittunt: quomodo illic potest esse suspecta vic-ginitas in demum natis Ergo virginitas consillere potest cum lacte in mammis reperto. Lac quomodo Ma plerumque tamen advenit lac in mammis eum matrimonio post matrimo- post matrimonium enim totus sanguis spiritu seminis masculini resernium copiο- tur, non solam uterus, sed tota sanguinis quoque massa; quod hie non fius feratur probatur, sed tantum in transitu attingitur, ut videamus, quo pact.

304쪽

R solvat connexionem, quae intercedit inter chylum & sanguinem, i ac proinde rationi consonum est , illis in locis lae vel chylum copiosos secerni a sanguine, ubi datur occasio superaecedens: atqui hoc invenitur in mammis: ergo In iis facilios separatur qiraeque intumescunta copia lactis, qna turgent. Haec causa est ordinaris , & hinc patet certum signum amissae virginitatis. Habent mammae nervos, arterias, Denas, II batica vasa , vasa iactea, tubulos Iacteos. An res vulgo loquuntur de se arbia inter uterum ει mammas, quam deducunt ex concursu mammariorum & hypogastricorum vasorum: sed quis non videt, haec consistere non Posse cum circulati ne sanguinis e Si enim arteriae mammariae concurrunt eum venis hypogastricis , quae lac acciperent ab arteriis , dc ad uterum deferrent, tunc illae venae non essent dicendae, sed arteriae: venarum enim usus est non aliquid advehere, sed revehere. Deinde si arteriae hypogastricae concurrunt cum venis mammariis,

quae superfluum ex utero ad mammas serren tunc rnrsus venae mamin mariae essent arteriae nominandae: arteriarum enim usus est aliquid advehere, non revehereis

Denique Anatomia docet, artersam & venam mammariam ita disctam ab auctoribus,juxta Sterni decursum descendere ad cartilaginem ensiformem, ibique perforare muscatos abdominis, jus partes alluit, ct nutrimentum luppeditat, ita ut arteria musculi potius dicenda sit, non vero mammaria , quia non ad mamma pertingit nec ulla connexio, vel concursus cultro anatomico detegi potest inter haec vasa de illa, quae hypogastrica vocantur. Hypogastriea similiter perforat musculas abdominis hypogain strium contegentes, iisque nutrimentum concedit Ac affert; quae proinde musculorum vasa dici quoque possunt. Imaginaria itaque inde deducta sympathia. occasio huIus erroris suit, qirod utero male a D secto saepe etiam mammae laborent, dc vice versa Sed dicimus , hoe esse sophisma , quod millies in praxi occurrit , quando videlicet vident duos assectus ab eadem causa ortos , dicunt, alterum eme alterius causa sed nota attendunt ad tertium quid quod hos duos producat effectus: se habemus hic duos affectus in utero &in mammis, qui duo oriuntur ab eadem causa, videlicet a sanguine intemperato, a quo omnes partes patiuntur:ergo etiam mammae. Sed speciatim dicimus, unamquamque nostri corporis partem pati ab aristeriis sibi proximis. Sanguis itaque,qui totum percurrit corpus, causa est horum duorum affectuum, non vero unus alterius Sie si uterus a sanguine viscoso, crassis, un Verbo,Intemperato, male assiciatur,& patiatur obstructionem, quid mirum, eundem sangui in nem posse male disponere mammas Z ita ut clarum sit, duos illos a Gfectus posse provenire ab eadem & communi quasi caus1. Accedit etiam dc illud, quod homines vulgo soleant conjicere oemtos statim in illud, ubi malum magis sentitur: atqui utem ma id affecto a sanguine intemperato , statim in sensus incurrunt mammae, si nonnihil a statu naturaIi recedant propter eandem causam p si laein iis minuatur, flaccescant, tunc statim ad illas attendunt, praeci

marum . Num unust

ineris possit

teriuris

305쪽

De nervis

mammarum.

De tubulis Dis

aeis mamma. rum . Mammae tur

aebeant fastuto tempore emasteri.

pbaticis mam.

marum.

pue si mulieres lae in mammis alunt & sugere sinunt. Concludimus igitur , non esse putandum , quam primum v I demus duos affectus, alterum esse alterius causam,sed hos duos oriri a causa uadam communi, hoc est, a tertio quid. Nervi mammarum colliguntur circa papillas , unde sunt acuti senissas , quod experiuntur matres , cum inter sugendum pueri dentibus quandoque papillam ita comprimunt , ut dolor non serendus saepe

exoriatur. εTota mammarum substantia videtur esse contextas fibrosus, nervosus& glandulosus ; hinc est, quod iis leviter contactis, virgines percipiant inde magnam voluptatem: contremiscit enim hoc legi contactu conintextus ille, ex quo tremore oritur in mente titillatio. De tubulis lacteis multa notant auctores, de quibus in praecedenti bus . Hi possent vocari lactea aeque ac illa vastula albicantia,per me senterium eκcurrentia: utraque enim lac serunt. Hi tubuli geniti esse debent, cum lac ex arteriis expulsum sibi vias quae rere debet, in quibus tamdiu potest commorari & hospitari, donec inde projiciatur: caeteroquin aut lac sub cute haerere deberet, aut continuo emueret contrarium tamen vulgo experimur. Facilὰ itaque intelligimus , quod lac ex arteriis propulsum eontirixeat aliquid viscosum, crassum ; quod ad extremitatem vivi lactis expulsum, dabit rudimentum ipsorum tubulorum, interea dum cum tempore alia dc alia rursus accedit materia , atque ita densiores & firmiores redduntur: hare in materia de generatione luculentius apparebunt.

Anatomici non annotant. eos ire extra mammas: ergo non ut vasa is

lymphatica rc liquias revehunt ad sanguinem , sed lac continent tamdiu, donec ob nimiam copiam sponte exeat, aut per compressionem inde exprimatur. Dicta nolim confirmantur ex eo,quod earum mammae.quς lac alunt pro nutritione insanium,si non statuto tempore iugantur & emulpeantur, doleant, aut sponte lac effluat, propter nimiam copiam lactis illie collectam, quam illi tubuli continere amplisis non possunt: hinc mammae intumescunt, & distenduntur , & earum fibrillae ruptionis periculum incurrunt, hinc dolor ἔ aut tubuli illi aperiuntnr sponte, hoc est, a copia nimia lactis, sic sic lac emuit; alias absque suctione , comprensione, lac non exprimitur, quod signum est, tubulos non else semper patulos, sed pressione aperiri. Dolor etiam ille, de quo moX, docet etiam, hos tubulos non ut lymphatica aliquid revehere ad sanguinem ἔ hoc autem si facerent, dolor non potui siet oriri: tunc enim omnis copia lactis posset revehi & ex mam mis educi, nec proinde ita dillenderentur, ut dolor sequeretur, vellae sponte eiu ueret. Desinunt igitur illi tubuli in mammae extremum , in papillam scilicet, &non recurrunt; lac emittunt extrorsum, non revehunt inin

Interea tamen non negandum, mammas habere praeter hos tubulos Iacteos, omphatica vasa , uti aliae omnis noliri corporis partes habent, quae illud, quod residuum est ab earum nutritione , ad sanguinem revehunt, aut quid deponunt, aut ad alia emunctoria

reducunt.

Sequitur nunc disputatio vexatissima , num De guvatur ex sanguine,

306쪽

DE HOMINE.

ribus.

Casellus & Martianus dicunt ex utroque , & languine & ehylo simul. Ex solo chylo sentiunt lac gigni, Entius, Hostus, Vestivius, Deu gius. Quid nos sentiamus , facit 3 ex praemissis coniici poterit, & ex chyto fieri lac audacter pronunciamus: & chylus clare loquendo, nobis es Iae, non crudus , qualis demum ex ventriculo expellitur , & sanguini admiscetur; sed qui ad minimum binas fermentationes dextri & sinistricordis ventriculi tulit, qui proinde sit coctus, non crudus dicendus. Quod etiam confirmatur ex e , quod infantes hoc lac sugunt & inis gerunt sine ulteriori coctione , & laudabiliter inde nutriuntur & ac

crescunt.

Si lac pigneretur ex sanguine , tunc salsum esset, naturam operari simplicissimo modo, quod tamen verissimum est; deberet autem illae κ chylo albicante primum facere sanguinem rubicundum , secundo ex sanguine rubicundo rursus facere lac albicans r hoc ipsum esset a flum agere , & insectum reddere id, quod factum erat, quod autem absurdum est. Deinde impossibile etiam conceptu esset, quomodo ex sanguine ruinhicundo posset lac gigni: videmus enim , colores rubros aegre posse in alborem mutari. Vidimus in praecedentibus, chylum retinere suum colorem lacteum, licet duo cordis antra transierit: ergo etiam ita desertur ad mammas, uti ad alias nostri corporis partes Reliquum itaque est, utilite aut praecipitetur ab illo rubicundo sanguine, aut ab eodem separetur per modum cribri. Scimus etiam , Rusticas trusonibus reciproeis separare butyrum a lacte, vel potieis caseo & sero. Sic omnibus illud experimentum obvium est, quod si acida laeti admisceantur, de quo vide missisium Pharm. p. I. statim serum lactisse separat a caseo & butyro: quidni hoc etiam posset sermentum illud poris mammarum inhaerens, penetrans per poros arteriarum mamismarum, illicque chylum jam coctum separans a sanguine rubicundo Quidni hoc posset spiritus seminis masculini λ quo, diximus, non solum impraegnari uterum,sed totam simul massam sanguinis diximus, in mammis hoc magis fieri , quam aliis in partibus . quia illic est occasio superaecedens quae non ita obtinet in aliis partibus; mammarum partes ad hoc consormatae sunt.. Drelineurtius eDistimat, lac gigni ex lympha in mammis delata, &a glandulis fili rata, nec non per iugulos lacteos ex ubere propulsa. Didius in praxi lib. 3. e. ro. multa habet de lactis natura ,9 et ita Inquit: non fine gravi causa existimamus, in mammarum glandulis strae parari liquorem acidiusculum.sed valde temperatum qui,stari ibus sanguinis citatuit epim non ex chylo, sed ex sanguine produci lac bIdem a reliqua massa secretis admixtus , easdem tam magis consisten-σes , tum intimius commixtas , tum albicantes praeset, adeoque in De mutet TPeripatetici a l legant hic etiam causam finalem, ut in physicis plurimis facere sunt assueti. Cartesus in fine partis primae principiorum,

Lae num exsanguine , ara ex ebris gι- gnatur. Lae quomodo

in mammis

separetur

307쪽

ribus , ut ιπ

mastores sunt

ribus e

& in fine parti/ tertiae principsorum, meri to hanc rem ta Tat, de ostendit hujus methodi absurditatem. Ipsi Peripatetici docent,hane causiam finalem esse tanti m externam, quae non ingreditur rei compositum. Quis non videt puerile esse , si quis diear, triticum crevisse, ut homines eo nutriantur ' quid enim , hoe facit ad essentiam tritici λ nihil obstat, licet omnia animal in essent sublata, quominus triticum esset tale, quale nunc est ; ee sic de caeteris est cogitandum: nec proinde argumentatio a causa finali quicquam facit ast rei causam proximam indagandam- Iidem Peripatetici dicunt eri hoc fundamento, feminis mammas esse datas,non ver5 viris,ut hae de notu illi infantes nutrire possint lacte. Omnibus obvium est, miserum hominem nasci sui impotem,& aliorum auxilio opus habentem cum caetera animalia bruta quaevis , statim ac in lucem suerunt propulla, discurrant hinc inde, & pabulum victumve sibi quaeranr sine alterius adiumento miser homo aliquot annis indiget , priusquam possit sua regere membra, sibiqueptolpicere dc victum quaerere; dc nisi a matribus nutrirentur, sine duinhio h revi fame perirent singule . Eo igitus fine est , inquiunt Peripate-tiei , quod Deus voIueri clamellis concedere mammas, ut possent alere tuos infantes dc proles z sed quid hoc tangit rem p dc revera et

solummodo corticem lambere, dc nucleum non attingeret. Nos dicimus , differentiam non dari in primordio generationis in inter masculos oc semellas dc mammas indiscriminatim concessas esse dc maribus oc seminis , videmusque earum vestigia utroque in sexu. Quaestio igitur deberet esse talis, cur in femeltis mammae reperiuntur majores ε' Respondemus , id universaliter verum non esse : viri enim pingues mammas instar mulierum quandoque obtinent , quae si sol Iicitarentur modo praedicto, indubie lac iunderent , uti etiam multa testantur exempla Interim libenter fatemur, hoc non frequenter ita obtinere, sed inter rariora reponi debere ori mellis itaque sororiantibus mammae succrescunt pubertatis an innis , quia inter homines ita consti tum esse vulgo experimur, ut insantes esse pueros ament, eorumque actiones, quantum possunt, imitari conantur; pueri ad juventutem aspirant; juventus maturitate non minor esse intendit , dc ad matrimonium se convertit, & sie porro: sic etiam idem obtinet in sexta seminino, infantes femellae conantur etiam puel Ias imitari I hae juvencusis non inferiores esse tu, piunt; Illae virginibus cedere nolunt, conspicuae esse volunt , sese exornant; &scimus , illius sexus ornamentum praecipuum collocari in mammis exactae magnitudinis, alboris; hinc omnes vires in te dunt,ut eas ita conspicuas reddant, hinc eas contrectant,sollicitarit,extendunt duris,sortibus,crebrisque contrectationibus atque ita putamus, hoc modo partes illas in iis magis excrescere, qu1m in viris, qui has non ita contrectant, nec tantum ornamentum in iis collocante hinc dolores saepe atrocissimos sibi inserunt duris istis contrectationibus, quibus partes illas extendere nitiintur . Hoc ipsum clarissimum est in julis, quorum partes sunt robulliores, majores, quia magis exercentur, quam in aliis , quorum membra non ita contrectauur, mo

ventur .

Hoc Disit ira

308쪽

Hoe Ipsum non modo in naturalibus, sed etiam In praeternaturallis

hus qu1m maxime clarum est. . Si tumor quidam exoritur in partibus quibusvis glandulosis , exemis pli gratia in mammis; experimur, si homines eas saepe crebro contre ctant , quod notabiliter brevi excrescant magis magisque majorem in

- molem , quatenus fibrillae elongantur . glandulae majores laxioresque redduntur , Ac ad nutrimentum copiosius admittendum aptiores , his crebris sollicitation mus, Contrectationi inisque . Interim non negamus, quoque sermentum illud, de quo antea verba fecimus , praeei estias exercere vires annis pubertatis , atque ita nonnihil facere ad incrementum mammarum : sic experimur, in utroque sexu non gigni semen ante pubertatis annos: fructus requἱ-runt tempus certum ad sui maturitatem : sebres ad suas periodos requirunt statutum tempus , priusquam ad maturitatem deveniat materia , sebriles paroxismos producens s hinc continua , quotidiana ,

tertiana, quartana , prout materia aut citius, aut tardius ad maturi

eatem fuerit producta . Sic videmus, quod alia longiori, alia minori opus habent tempore ad sui maturitatem , quod ipsum etiam hic de fermento hoc intelligi volumus. Porro communi experimento hoc expertum habemus , videt cet iaca se , 'ni, uti omnibus notum , conficitur ex tam molli liquore, lacte videlicet, quique quamdiu recens est, mollis existit, gustui gratus &hlandus, sine omni acredine: idem ille, si per unum, aut alterum annum actionem aeris est passus , nec non penetrationem subtilissim laetheris, aliam induit formam ; ex molli fit durus; loco blandi saporis . acrimoniam singularem, notabilemque acquirit. Si igitur mollia ita mutantur eum tempore , quidni idem hoc sat In partibus nostri corporis λ quod tem p ire certo , quod pubertatis in virginibus vocamus annos, tunc demum sermentum illud partibus inhaerens acquirat si iam vim easdem distendendi, ik ad accretionem iniscitandi ; quod ipsum adhuc magis fiet in mammis , si huic sermento

opem serat crebra illarum partium contrectatio. Uti in juveneulis minoribus, Ac nondum ad pubertatis annos deventis , mammae nondum apparent; ita in decrepitae aetatis vetulis vix earum vola, aut vestigium apparet, uti etiam antea attigimus paucis Selmus ex praemistis , nutritionem esse duplicem s prima est spirituum , altera partium solidarum. Diximus, viritus habere continuo opus restauratione, Ac ouidem

singulis diebus his , terve ; multi tamen sunt , qui semel de die alimentum capiunt: saltem quotidie nova restauratione spirituum opus habemus, id est, indigemus , nisi quis velit somnolentus, piger , &fere continuo in levi versari periculo, seu animi deliquio De partibus solidis aliud putamus , nec illae continu 1 indigent re

sauratione, nutritione etiam non ita opus habent r earum enim partes fir et iter connexae & contextae sunt, nec ita a volant ex corpore, ac

partes disjunctae, subtilioresque, quales sunt spiritus. in morb/s autem acribus si ve sint salini, si ve snt acidi, si ve aeres, perinde est, modo in iis adsit notabilis quadam acredo in humores lege

circulationis totum corpus , ejusque partes solidas transeuntes , ab iis sua ac redine aliquid abradunt, ita ut cum tempore corpora eorum ad modum emaciata conspiciantur.

dispareant in

vetulis.

Nutritio est duplex.

309쪽

In pituitosis hoc non ita obtinet: tanc aegri saepe per unam, aut duas septimanas decumbunt, & vix sumunt obolum panis , vel cujusvis

alterius nutrimenti , nec tamen notabiliter emaciantur , quia

humor ille pituitosus nescit aliquid abradere a partibus: hinc etiam est. illos, quorum sanguis elt pituitosus , poste diutius famem, sustinere, quam illos, quorum sanguis eit acer, aut salsiis, aut acidus. Itine quo duriores ut ad propolitum nollrum redeamus in existunt

partes, eo minas abraduntur ratqui glandularum substantia est magis duriuscula: ergo sequitur in vetulis, vel sanguinis intemperie acri laborantibus , prius carnes consumi, quam mammas hinc est, quod multae eas integras adhuc habeant, praesertim si nunquam suerint maiaritatae: in aliis autem citius consumuntur, quarum mammae lacte 1 tentes laxiores sunt, molliores, faciliusque abradi patiuntur. Nec sugit medicinae, vel potius oeconomiae nostrae iludiosum, sene- mite corpora dc partes exsuccas reddi , exsiccari, nec amplius nutriri, sed potius decrescere; quatenus vasa capillaria, nec non tubuli fibrillarum partium solidarum obstruuntur, lentore quodam, propter sermentationes debiliores jam exi flentes, tam ventriculi, quam cordis rhis itaque obstructis . nutrimentum non advehitur , nec advectum , per tubulos partium distribuitur: hae obli ructiones non sentiuntur, ni ucum multiplices existunt, & sic postmodum redibimus ad finem, redemonstrabimus , quomodo ex mera senectute pollit homo , aut quod is vis animal mori. Si hoc ipsum fiat in partibus internis , quid mirum hoc magis obtinere in iis , quae externae magis sunt , quaeque superbiae causi nudae pellantur, aerisque frigori continuo exponuntur ρ narum enim tubuli re vasa eo citius obstruuntur, exsiccantur, axarescunt, ac proinde de- . Crescunt, propter desectum nutrit ion is; atque ita non quidem subito, sed spatio plurium annorum , hoc est, senectute partes illae ita evanescunt sensim & sensim, ut vix earum postea appareat velligium. Lae αν ab Lac , aeri insido expositum , intra viginti quatuor horas acorem aerere intra vl- contrabit s nec putamus , nostrum , seu muliebre multum differre aginti quatuor Vaccino , seu bubulo, ad hominem nutriendum, nisi quod lac mulie horas Meseat. bre conficiatur ex cibis , quorum partes magis conveniunt cum nostro nutrimentor sic tabidis ad nutritionem commendatur I. lae mulie- ore , II. asininum , III. caprilium , quod magis commendamus , quia caprae vescuntur medicamentosis herbis , I U. vaccinum , seu bubulum At qualecunque demum sit, acescit intra viginti quatuor horas , si veri aestivo exponatur, quod Rusticae sponte fieri asserunt: sed cum in rerum natura revera nihil fiat sponte, & omnes mutationes, quae rei alicui superaccedunt, proveniunt ab alia quadam causa, putamus, Iachic acescere propter numerysissimas per acra obvolitantes particulas nitrosas & acidas, quae Iacti commixtae ejus nexum solvunt, partes. salinae ab a Iiis secedunt: hoc ipsum in culina vulgo expertum & compertum est, cum coqui sciant, statim sola additione acidi cujusvis laecoagulari, quando videt icet salina pars secedit ab aliis. Hoc ipsum laccoagulatum inter bellaria reponi solet, nec fani inde malum patiuntur, nisi nimi1 copia suerit assumtum , vel in nimio aestu ingestiim : scenim in oeconomia animali oboriretur subita mutatio, quae non minus

hic, quam in republica admodum periculosa existit ἱ caetermisin valde

310쪽

M amlea existit illa lactis coagulatio, & cum voluptate a multis assuism solet. Si igitur per additionem acidi lac in culina coagulatur, quid ni idem fieri potest ab aeris acido intra viginti quatuor horarum spatium , sat copios8 lacti , aeri exposito, commixto λ Dari autem particulas tales acidas , salsas in aere, variis experimentis in antecedentibus probavimus , ubi de sanguinis refrigerio agebamus.. Obvium est hoc experimentum omnibus illis, qui in limine phil sophica eκ perimenta salutarunt, quod si ex lagenula aliqua, portione Iactis repleta, educatur aer crassior, & impediatur novi aeris accessus, lae diu absque aciditate & secessione particularum permansurum sit : nec carnes , simili in Iagenula positae , tam cito putrescunt ; adeo ut videamus , aerem eise causam multarum mutationum , putredinum , sermentationum , secessionum , dc praecipitati num , similiumque. Vide de lactis coagulationibus millissum in t . I.

Lae uti habet suum insignem usum , videlicet nutrire insantes, sic Lae quaenam etiam sua incommoda praebet matribus , quae lac in mammis alunt, producat In- quatenus lac in iisdem secessionem patitur, & particulae ab invicem eommoda. separantur & disjunguntur.

Hoc ipsum accidere potest a sortuita, si Ita loqui liceat, causa, inquantum ex arteriis in mammis deponitur materia quaedam acida ,

acerba, austera ἰ quae pro gradu acerbitatis & austeritatis , aciditatisque nimiae, varias instituit lactis coagulationes. Nutricibus obvium est experimentum, lactis coagulationem impediri per additionem sacchari: sic enim acidum sermentum ventriculi non ita coagulare potest lac, ut inde infantes mald se habeant. Sie Rusticae nostrae non magis a nobis vexari possunt, quam si sae- charum conjiciamus in lac ebutyrationi expositum . sie non possunt suis reciprocis trusionibus secessionem particularum introducere , nec proinde butyrum, quod intendunt, elicere. Non videbitur alicui haec res mira , si velit attendere , saccharum esse speciem salis volatilis oleosi , qui arcte combinat lactis partes ἰ e contra acidum priori O positum , hanc connexionem solvit, & facile secessionem particularum introducere valet : & quo magis acidum illud ad austeritatem accedit , eo coagulationes firmiores reddit ; unde est , quod multi plicis generis dentur coagulationes ipsius lactis : vuIgo Rusticae nostrates congregant acidum ex ventriculis vitulorum , cujus ope te vem & valde amicam coagulationem introducunt; aliam institui mus ope vini nonnihil acidiusculi; aliam, si lac ebutyratum affundatur I aliam , si coquitur lac dulce cum herba a cetosa; aliam, si ei anfundatur succus citri; duriorem tamen, si acetum commisceatur: atque ita videmus, varias coagulationes institui pro vari 1 acidi aust

ritate.

Sic etiam , ut haec ad nostrum applicentur propositum , pro rarim Mammarum gradu aciditatis & austeritatis illius materiae, quam diximus sertui' βιν υ, ωto in mammas ope arteriarum propelli, variae in iisdem coagulatio eaneer. nes eκoriuntur: i mo nonnumquam Observarunt humores intra mam

mas scirrbosos factos, saxi duritiem aemulantes, qui mammae substantiam postmodum converterunt in cancrum , ita ut tota mammae sub

SEARCH

MENU NAVIGATION