장음표시 사용
11쪽
Templis amplissime, suauissimeque
personantem. Hae autem orationes,
quae sunt eiusmodi , ad quem confugiant libentius , quam ad eum , qui dicendi materiam eandem tanti splendidὰ tractat , ut humanae praetergressus. Omnem suauitatem bra. tionis, caelestem hominibus concentum repraesentare videatur λ Sines ergo pro tua singulari facilitato, quam Omnes amamus , sines pro tui muneris auctoritate grauissimo , . quam pie veremur , has orationes ita congregatas in sinum istum conis uolare: ut quoniam alijs patronum dedi, cuius tutela tegerentur , ha beant hae parentem etiam , cuius amore , ac beneuolentia foueantur .
12쪽
I. A D Nouos Sacerdotes societatis Ie- Λ siti in Romano Collegio. pag. III. Ad eosdem. 3 III. In solemni Votorum Instauratione. Ad Sodales Romani Collegij. si IV. In eadem. Ad eosdem Sodales. 6 V. Ineadem. Festa D. Magdέenae die . Ad eosdem Sodales . 89 VI. In eadem. Ad Patres, qui proximis ante Comitijs Mutium Vitelles cum Societatis Generalem Praepositum crearant. rix
13쪽
x ' L Diui Joannis Euangelistae exornatio. as a VII. Sancti Siluestri Pontificis laudatio . 1 o
XVIII.De Sineta Catharina virgine, ac Martyre, 28sXIX. Agathae Virginis sanctissimae laudatio. pag. . a 98.. XX... De Angelorum Principe augustissimoii Michaele . . 3 II De Parente sortissima Melitonis Mart. ex quadraginta. 3 OXXII. Diuae Franciscae Romanae laudatio. 333' XXIII.De Beato Ignatio sodalitatis Iesu Fun-
vII. In Pervigilio Palmarum. 39O
14쪽
Ad nouos Sacerdotes eiusde Societatis in Romano
bis audita saepius oratorum pro concione dolentiun conquestio pi'.quhil materiam nacti peramplam, atq. magnificam, dicendi mo-a dum idoneum, atque orationem argumento pare' propter inertiam, ieiunitatem suam afferre
non possint. Audistis haec inquam saepe, quia non semel haec illi,aliaq. huiusmodi sub initium,
non tam ad veritatem,atque ex animi sententia Tom. II. a Prae-
15쪽
praefamur, ouam Vsitato qlmdam , & vulgato more dicendi ad suum ipsorum studium ex perdissicili iam recepta prouincia commendandum . Sed quae communis querela est alijs, atque ad ostentationem artifici; per simulationem usurpata, eam mihi hoc in loco dicturo exi verissimis , iuilissimisque repetitam causis propriam esse debere antelligo,cum in istam nuperrime vobis delatam intueor hodie dignitatem,
Sacerdotes. Talis enim, ac tanta est, ut ne i egionibus quidem illis, quibus terrarum concluditur, & terminatur orbis, definiri queat: sed omnia, quae sub oculos cadunt praetergresset Γ, ' caelum ipsum, & beatarum domicilium Mentium, ipsam sempiternae felicitatis Regiam.&conclaue diuinitatis ingrediatur. Poetas igitur amitatus, qui Musas obsecrant initio, ut se in , sua sinant lacraria pedem inferre, veniam a Vobis obniXe precor, ut me, diuinum hoc argu mentum tractare, ac de vestra dignitate quolia bet mortali celsiore fastigio verba facere patia mini . Diuinum videlicet est, quod geritis intianus, diuina verba, quae concipitis, diqinae certa .mbniae,quas tractatis, diuina potestas, quam videtis a Deo,potentissimorerum Principe vestro nomini demandatam. Quin e terris educti,at q. in caelum, tanquam in nouam transcripti Coloniam, nullum ius Ciuitatis habetis communera cum caeteris, sed cum Caelitibus censi , ab hu
mana societate seiuncti , ab ipsa mortali rat u
16쪽
separati propemodum estis. In haec ergo vestrae dignitatis adyta, & penetralia sanctitatis ,
priusquam oratione ingredior mea, eorum m
re,qui augullisima siui, itur sunt templa, cons sto primum in vestibulo vestrique nominis maiestatem admir abundus silentio veneror. Tum vobis ipsis rstum honorjs apicem ex animo gratulor, feliccnrque scin 'er, ac faustam precor illustiem noui Sacerdotij prouinciam, & personam, quam in Christiana Republica sacrorumpi ocuratione sustinetis amplisimam. Nam, si Regibus solemni prope formula nouum gratulamur imperium, eorumque natales publica laetitia colimus, & cHebramus dies, quanto noS
magis bene precari par est vobis hodie,qua die
tam clara vestri ordinis inauguratione, non ad noulim modo dominatum prouecti estis, sed Dei parentis Optimi, ac Maximi expressiorem quamdam induistis effigiem, quae vos a communi hominum coetu, quasi nota distingueret, ac separaxet. Atque hoc nimirum satis opportunum, atque mapnificum mihi propositum a gumentum puto;has hodierna luce meas esse
partes intelligo PP.quoad eius fieri possit oston dere, diuinam in vobis suis coloribus suisse designat imaginem, cum illam sacrificij peragendi . iudicandique de capitalibus animorum noxis traditam a Deo potetatem accepistis.
Ne e vero unus ego nescio, quoa norunt
uniueruurominum generi iam inde Usque a pri-
17쪽
mitivi parentis exortu, opificis potentissimi simulacrum haud obscuris suisse delineamentis impressiim: tum videlicet, cuna effector inundi prudentissimus Deus, procreatis, & persectis
iam caeteris, pulcherrimum uniuersitatis opus,
sua ipsius ob naturus imagine,commune illum, primum e linxit hominum auctorem, a quo consecutis annorum saeculis, tanta, & tala varia locis, habitu , lingua, est mortalium proseminata posteritas. Scio inquam haec, & multis. multorum litteris video consignata,non iis tantum, suas sacras dicimus, a que inter diuinae
coelestium oraculorum volumina veneramur,
sed aliis etiam, quas humana doctorum homianum industria, & labor haud sine diuino consilio peperit, ut sacris ancillarentur, & caelesti sapientiae subseruirent. Ac primo quidem Philosophorum vetustissimus omnium Mercurius
ille ter maximus, hanc unam aiebat esse peraccommodam rationem, & viam a rebus, quas
oculis intuemur, veluti per gradus adeundi ad PDeum,qui sub oculos,aspectiumque non cadit; si hominem, absolutissimum opus, & persectis - sinam diuini Auctoris imaginem contemplaremur . Hunc sequutus opinor Zoroastres, is, qIuleges Bactrianis condidit, ex Chaldaeorun L
oraculis diserte pronuntiauit, Deum paternae,. hoc est, suae mentis signa nostris ipsorum animis insevisse. Sequutus,& Plato: qui hominis natura duas in partes mortalem, immortalem R. dicti i-
18쪽
millimum dicere non dubitauit. Nec a praeceptore longe aberrat Aristoteles: cuius illa tan dem audita vox,& litteris excepta prudentissimis est : inentem hanc nostram Dils cognatam esse, atque hominem ipsum , vel solum ex ani- imantibus,vel omnium maxime . participem esse
diuinitatis . Qiid porro est hoc aliud, nisi quod fidus sapientiae caelestis interpres Paulus ex Arato desumesit, & amentatum quasi telum in Areopagum illum intorsit,qui splendidam hanc,
quae nobis est cum Deo cognationem, ne tunc
quidem,cum praedicabatur a suis, intelligebat pVultis vero quando iam casu in Arati mentionem incidimus, ipssis quoque poetas, quorum augustior esse videtur auctoritas, explicata velut acie, in medium proferamus 3 Neque enim: suit unus tantummodo, qui de homine animantium Principe caneret: ; Finxit in giem moderantia cuncta Deorum ti Exemplumh Dei qui . est in imagine parua :; - sed antecesserunt Latinos e Graecis sapientibus - longe plurimi, qui eam in homine Dei procre . toris imaginem poeticis expressam numetris de i cantarint . Quin ipsae quoque diuinitus instin- ctae Virgines, quas a praesensione, atque con, filio, quo praeditae videbantur ,& erant caelo- . sit, Sibyllas nominarunt, hanc homini iam inde
s - ab exortu inditam , atque ingenitam effigiem. intellexerunt,oc cae teris,proposito carmin. ,
19쪽
vulgauentiat. Vt enim aliashoc loco praeteream, Erythraea illa , quae diuina penitus euoluit, de sutura vaticinatur apud Latiantium, affirmate petaedicat, atque denuntiat; ratione, intelligentiaque instructam hominem sui exemplum Auctoris esse , atque immortale diuinae lapientiae simulacrum. Nullus denique dictus , aut habitus est ab antiquis prudentior, nil us rerum causas , & naturam attentius inuestigabat, qui hanc item in homine cernere, ac prope venerari non videretur effigiem. Videbant, hunc unum ex animantibus sagacem, multiplicem,acutum, memorem, plenum rationis, atque confiij: videbant hunc unum sapere,intelligere, prouid re . videbant in hoc uno aeternitatis aemula nammortalitatem,animum individuum,ac simplicem, qui cum dirimi, dis hique non possit, in singulis totus est corporis membris: infusus'.
penitus, omnibus articulis motum impertitur, di vim . Videbant in eodem rerum omnium velut epitomen, atque admirabilem ipsius uniuersitatis contractae comprehensionem: vitam,
qua sola sunt stirpes imbutae, sensum, &m
tum, quibus praeterea pollent animantes rationis expertes: intelligentiam, quae Mentibus illis caelestibus a mortali concretione seiunctis est attributa: libertatem,atque arbitrium illud,c ius beneficio sui iuris, suaeque spontis est animus noster, nullo cogitur imperio, nullas compedes , aut vincul i pertimeicit. Quid ea vis ,
20쪽
quae cernit, atque intuetur absentes, trans mare currit aspei u,abdita penitus,&retrus a scrutatur, caelum ingreditur, ad Inseros usque desten t, cogitationes denique veluti quosdam
ratemtes per omnes terrarum oras temporis. Pun o circumfertὸ Quid tam varia rerum opifi-- cia maximam, inclusi vitro caelestes orbes: pugno compactae volantes,& canentes aviculae:
sibilantes ex aere serpentes: hydraulica illa in Viradari;s organa, mari, ventis, fluminibus, ipsi . prope naturae impositae mortalium ingenio leges . Videbant inquam illi sapientes haec, aliaq. 'permulta diuinitatis in pomine impressa vesti-
gili eamque, de qua dicebam, opificis cssigiem& dictis plane magnificis es rebant. Sed e o
praeter hanc tam late patentem, ac de medito prope desumptam, aliam uia vobis intueor pP. ex cinorem, 'estro propriam 'omini, minime- que cum alijs communicatam imaginem. Quin 'veterem illamvocem diuino pronunciatam ore, quae Ianctimonia nobilitatos viros Excelsi filios dappellauit,& Deos, multo sane verius ex imo in vos, vestramque dignitatem conuenire. Tria cilippe fiant, qyae Deum, hoc est praestanteni 'allam sempiterni naturam Numinis suspicien- rdam, admirandamque humano generi vulgo prpp'nunt et rerum omnium e nullis elementis . principijsque molitio; earumdem continens,ac perpetua cum custodia,& conseruationemode. ratio;
