Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

is Ad nouos Sacerdotes.

quod formam illam , & diuini notam amoris , quam Gratiam dicimiis,breuissimae item prolatione vocis existere iubeatis,ac repente in eorum , quos scelere purgatis,mortalium animis apparere. Nam,quia vos hasce calisas perennes, atq. perpetuas praestatis ambas, facitis etiam illud,ut quae semel per eam procreationis imaginem a vobis accepimus, assidue,continenter beneficio conseruationis accipiamus. In ore omnium cst.& crebris a nobis sermonibus usurpatur, quod e sacris litteris hausimus: nullam tam grandem esse nationem, quae Deos habeat appropinquantes sibi . sed ea tam magnifica gloriatio non est satis,nisi praeterea iustis adducamentis amplificetur. Approprinquantemne tantum dicamus ad nos Deum, an non etiam nobiscum permanentemὸCuius enim est eavox

nisi confirmantis Dei, s e nobis clam esse, suturumque semper in posterum, ope, suppetijs'. patrocinioῖSed illud etiam video:nobis adesse, corpore,nec excedere interim eo,quem vosilli circumscribitis loco. Quid igitur est hoc aliud, nisi ratum efficere, atque perpetitum quod repente profertis P quid aliud, nisi beneficium

tam exageratum renouato beneficio conseruare λ Nam cur iugis ea nobiscum Dei praesentia sit, nisi quia iuge sacrificium est quod frequentatis Cur ille,qui numquam caelum,& domicili iam deserit Beatorum, semper inter nos esse, ac versati se dicat, nisi quia toties ad nos desi-lity

32쪽

Oratio I. I9sit. & nobiscum est, quoties a S rdotibus

euocatur Θ Hoc autem quantum, & quam amplum beneficium est Deus immortalis p habere conditorem Vniuersita ,ac dominum ita praesentem, qui cum verseris, & loquoris familiariter , quem aegrorum, morbosorumque lectillis filias quem in pompis circumseras, quem in aciem educas, quem aduersus hostes multo sane certius , quam Hebraeorum Imperatores

diuinum illud tabernaculum convehere soliti erant, quasi validissimum fulmen agmine iam directo sustollas. O perpetuam, & vestro munere PPI nunquam desituram diuinae internos phaesentiae conseruationem. Quid vero de specie illa, re diuinae amicitiae pulcherrimet nota dicatur non etiam ipsa,manus easdem reposcitia quibus est excitata Scitum est illud prudentium, & de vitae ratione recte sentientium hominum dictum: ijsdem artibus opes retineri, quibus sunt partae. Scstum est,& illud Physicorum: quicquid stignitur, ijsdem ali, se uarique, quibus conflatum, & compositum est. Quod si haec in suo etiam genere de Gratia vere dicuntur dicuntur autem xerissime quotusquisque non videt, i)sdem illam,quibus est parta, retineri non poste praesidijs, i sdem ali pabulis, quibus constat, nisi velit is serite-etur artibus,nisi vestro ipsorum ossicio foueatui pNam quae siliat eius producendoe praesidia, nisi

33쪽

to Ad nouos Sacerdotes.

alendae,souendaeque perapposita pabula, nisi ea sacra quorum ipsi procurationem habetis in re cum tam multi sint i1, qui hanc animorum suonim vestro benescio, & accipiunt, & retinent vitam, ut alteram prope societatena hu- manam constituere videantur; illud hoc loco imanere,atque esse omnibus exploratissmunt isdebet: ne illud quidem vos desiderare simulacrum diuinitatis, quod in rerum conseruatione positum est: cum hanc, quae sub oculos non cadit,seruetis, & retineatis uniuersitatem. Pe- roptabant hoc munus illi Romanorum antiqui

sapientes , & fictis nominibus comminisceban tur in sacerdotibus suis: inter quos aliquos a 'io Iouis filio, quo vita dari putabatur hominibus Diales dictos esse legimus, quasi vita

ipsi quoque mortalibus impertirentur eius imperio Dei, quem sacrifici;s venerabantura Men- itiunt ir illi quidem, & quam vere consequi ne- iqueunt,sibi fingunt animo felicitatem. sed vos vere Diales estis, vere mortalium seruatores et 'quorum voce datur animus animo, viventibus vita; quorum sacris alitur assidue, ac retinetur mundus ille informatus a nobis intelligem , qui gratia constat, &beneuolentia Dei. Sed parcius ego,atque restrictius de vestra glori

dico, cum eum tantummodo mundum ab ocu- lis, ac sensu remotum contendo vestro isto sacerdotio,atque administratione seruari. Ipsiim quoque mundum aspectabilem,& corporatum,

34쪽

Oratio I

saluum vos, incolumemq. praestatis. Tenetis enim haud dubie memoria quot quibusque distingueretur coloribusPontificis Maximi muhtiplex illa vestis apud Hebraeos. Fuerunt nimiarum, quemadimodum accepimus, Omnino quatuor: byssinus, purpureus,hyacinthinus,coccinus y quos symbola quaedam , S rerum argumenta pulcherrimarum secere sapientissimi, c stissimique nostrae Religionis Interpretes suo quippe terram,ubi gignitur; purpureo mare,ubi levitur ex cochleolis:hyacinthino aerem, qui caeruleus est: coccino snem , di aetherem propter similitudinem significari voluerunt. Atque, ut in telligeremus, millimi hic esse commentum, id praeterea confirmarunt: hyacinthinam vestem a capite ad talos usque demissam, ac fuentem suisse, propterea quod aer a caelo

est ad terram usque perpetuo ouctu diffusis: eidem velut appendiculas,& fimbrias accessisse mala illa Punica, & ex aere tintinnabula, quae

fulgura,tonitrus'. aeris,quae concentum,& harmoniam elementorum omnium demonstrarent.

colores illos quatuor interiectos, & distinctos auro fuisse singulos, quia vitalis calor,& diuini

sensus prouidentia peruagatur,& persa at Vniuersa. vesti, quae tegeret humeros, im stos suisse lapides may ni pretij duos: ut dimidiatas illas caeli partes,qitas Graeci vocant hemisphaeria praeseserrent. dispositam in medio byssanam;

quia i is

35쪽

11 Ad nouos Sacerdotes .

omnibus circumuallatur. Zonam denique ad

ditam esse, quae Sacerdotis pectus, Abyllinam

ipsam coerceret, ut Oceanus exprimeretur,

quo terra tota veluti fluenti quodam balteo, tam multis Insulis,scopulisque baccato,persunditur . 'Quid igitur haec tanta rerum varietas sibi volebat, quid hic colorib*s efii fas mundiis,& humeris Sacerdotis impositus totus 3 Id ,nantiao,quod i nullo magis in vosinuam in illos conueniat, qui mactatis pecudibus, non tam mortalibus uniuersis quam Hebraeis ipsis nominatim Deum propitiare conabantur. Vos enimuero illi fictis propemodum personis indicabant futuros, vestrum nobis Sacerdotium pol iacebantur, qui tunc mundi moderationem,& sa, lutem adumbrabant in suo. Equidem sic existi mo , de sic animo persuasium est meo, multas quae mortalibus imminent pestes, morborum

contagiones,&luem, rerum penuriam necessariarum,orbitates,eluuiones terrarum,sterilitates

agrorum, bella, tempestates vestro identidem sacrificio, estra deprecatione depelli. Quid est ergq,- his ereptus calamitatibus non habeat, & dicat vos seruatores, ac prope baiulos suos orbis terrarum ρ Utinam hic ego totam Vniuersitatem sub aspectum haberem.vtinam vos cuructis proponere possem inspiciendos. quantum mihi fas esset oratione contenderem, ut intelligerent quid vobis,quid vestro muneri debeant, cuius administratione castissima iratum, atque

36쪽

Oratio I. 2 3 hominum insensum sceleribus Numen clilotia die propitiatur . Mihi venit in mentem eius

oratoris,qui ciuem Romanum e capitis periculo liberatiirus,ctim multa iam pro causa lapienter, acut que dixi. set; telum ad extremum i:a

torsit, quod quia validius putabat, ad eum lsibi

locum aes urate, ac de industria reseruarat. Ivisit exurgere Veilalem Virginem eius sororem, pro quo perorabat , eamque sic excitatam reum fratrem csmplectentem, & retinentem suum, e suggesto Auditoribus 'stentauit, admonens grauissime iudices, ut eas respicerent

Vestalis Virginis manus, quae Di)s quotidie tenderentur, quae vigilem illum, & sempiter

num ignem continenter seruarent, quae tot annis pro ciuium liberis,& sol tunis pro salute M , atque incolumitate patriae fuissent occupatae'. Tendit ad vos,clam at ille, Virgo Vestalis manus supplices,easdem, quas pro vobis,pro liberis,pro fortunis vestris, pro patria Dijs Immo talibus tendere consueuit. Vadete diligenter,& illud etiam,atque etiam cauete, ne periculosum sit,eius vos obsecrationem repudiare,cuius preces si Di, aspernarentur,haec salua Respubli ca esse non posset. O sexanimam, & ciendis audientium animis opportunam orationem. Quantam enim eos vim lacrymarum sudisi Putatis,cum ab oratore admoniti, eius Virginis aspicerent manus, quae in tam certo discrimine versabatur λ Ego vero nullam habeo causam ,

37쪽

14 Ad nouos Sacerdotes.

Patres, cur ab auditoribus lacrymas exprimami quia nullum huiusmodi vobis periculum immi-' net: habeo tamen amplissimam cur gaudio Vos

assiciam, & liquida voluptate perfundam illo

rum commemoratione periculorum, quae quotidie a Ciuitatibus, a priuatorum domibus, ab agris, a mercimonijs. ab officinis, a caelo denique,ac mari vestra facrorum procuratione pio - pulsantur. Corripiuntur saepenumero exustionibus,aut tempestatibus fruges, se quitur annonae cae itas, fames ubique grassatur o Vestras

uniuersi respiciunt manus, a vestro sacrificio, vestrisque precibus opem implorant . Saevit in urbi pus,in agris,in pec0re pestilentia; sequitur vastitas, solitudo, ruina. nullum habemus certius , quam ad vestras manus in tanta cal nitate perfugium. Saete ciuitates, daepe Regna, & prouinciae bellurum turbine conuoluuntur': quatitur ipsa, quae stabilis est , tremoribus terra, intumescunt fluctibus altissimis maria, ubi jces, & repagula disturbant flumina, tonat fiagoribus Caelum, exterret prodigi; orbem terrarum. Vestras omnes intuentur aras ,

ad vestra confugiunt sacra, in vestro propemo dum suu iespirant, & conquiescunt. Nullum haberet ocum oratio mea,si velim ad singulas calamitates her habere per partes, quas a ino talibus potentissima ista , quam obitis ad Deum legatione, defenditis. Vnum illud instar omnium siti nullis tam magnis mundum solere in

38쪽

, Oratio I. .

tibus,&rerum pertui bationibus concuti, quini vobis deprecatoribus illico reparet Ordinem,l &componat I . Restat igitur, ut ad postre- mam orationis partem ,hoc est, ad dominatumi vestrum in gentes uniuersas veniamus, qui iI risdictione quadam amplissima declaratur .l Nam ipsius quoque Dei Conditoris, & Domi- ni summuni in nos imperium, & potestatem ita: informae e animo videmur apposite, ii eum re -cte,scelesteque factorum quaestorem, & iu*-

cem faciamus. Ac lait omnium quidem 'pipio, gentium, animum nostrum obligati criminibus

quantumuis abditis,atque occulti ob admia

sa clanculum scelera debere poenas, ' aliquo

post obitum repetendas, qui absolutissimo pol- leret in omnia dominatu. Hunc autem quem V sacerent uniuersi, nisi Deum p cuius proprium esse intelligebant,etiam obita iam morte,sceleri mortalium,vel veniam dare,vel poenam de e nere. sed nunquam suspicari, atque animo asDi sequi potuerunt suo, Deum has quoque dedi l se partes hominibus, ut animos, eo, quo diXI- mus modo reos . aut absoluerent, aut damna- rent: ut poenas statuerent improbe factis in ut teletis,quas ipse sanctas, & ratas habiturus esseti in caelo . Non me segit, plerasque nationes,

vel Regibus Sacerdotia dedisse, vel Sacerdotes Pegum rignibus, & potestate decorase . sed illud praeterea video , de causis illos saepe co-

gnouisse,quae cognoscuntur a Regibus:de culis

39쪽

as Ad nouo Sarerdotes.

pis autem animorum posi mortem qu'q. luet dis numquam omnino iudicasse. Nam in A thio piae quidem Regia urbe tantam potest te penes Sacerdotes fuis te legimiri,ut millio interdum lictore mortem Regi denuncia: erit & nouum sufficerent poeulo moderatorem. apud

Egyptios eosdem fuisse in foro Iudices qui es- sent in templis sacerdotes: in Perside i nim consilio filii se pubi ice omnia quondam administrata, & seorsim quid quisque pri mi; , quidue supplicij mereretur, lacerdotes illos praesidendo, & cognoscendo decreuisse: Areopago non alios fitille iudices, quam sacerdotes, quoium Princeps , & Maximus ad caeteros referret, & cunctorum sus tragia, senten- . tiasq. colligeret: Druidas Gallorum lacerdotes solitos fuisse de controuersi)s omnibuspublicis. priuatis'. de caede, se haereditate, te sinibiis, te marmus,poenis'. statuere. Quid multa 3 Romanorum Augures non ne omnem tempera: e, ac regere Rempublicam videbanturλquorum erat, i

summis imperijs,& hotestatibus Comitia tolle . re, Concilia, vel instituta dimittere, vel habita trescindere,rem dirimere publice susceptam,vel eorum 'no aliter sentiente:decernere denique. ut Magistrant se Consules abdicarent. Haec inquam ita facta esse ex antiquorum litteris, monumentisque didicinans: nunquam tamen acce-pmdis eo superstitionem illorum pervasisse, ut di crederent, mortalium quemquam anteuertere

40쪽

tu licium posse, quod secundum obituni Deo reseruatum iustissimo existimabant . Id vero eo videatur admirabilius , qudit qui Rhadamanthum illum , & Aeacum seuerillimos Iudices, Platonis etiam approbatos sententia collocarint apud Inseros , neminem sint in vita commenti, qui de noxis animorum ita cognoscetet,vi nihil post mortem cognoscendum amplius, iudicandumque relinqueret. Sed tantum nimirum iudicium,tantam,& tam amplam potestatem, quam ne fingere quidem ausi uini,qui omnia figmentis humana, & diuina turbarunt, iam tum vobis credere meditabatur Deus,cum superstitionem

illam foedissimam verissima, sanetinimaq; Chri sti Religio e damnare cogitabat. Vos igitur uni delegationis ista prerogatiua, Dei iudicituri anticipatis: soli vos isto praelii icio, Deo propemodum ipsi causas eripitis, quem vesti in sentent 3s in caelo subscribentem habetis. Vos Regibus longe maiores , nullis ditionem vestram limitibus inclusam esse patimini. , Ne illi quidem sub terra conditi pessimi Daemones,

atque improbissit,si desertores vestri anninum , dominatum ignorant: quos tametsi iudicare , ac sententijs percutere non potestis, terretis

tamen imperio, exturbatis e mortalium corporibus , ad Inferos ablegatis. Nullam adeo coronam , nullum ista dignum potestate diadema reperio, nisi quod Dei caelatum augustissimcinomin in Pontificis Hebraei stonte fuisse acce-

SEARCH

MENU NAVIGATION