Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

8 Ad nouos Saeerdote

ratio; in gentes uniuersas auctoritas, & ampli simus in omnia terrarum imperia dominatus. Quantum enim ad rerum illam procreationem e nullis initijs attinet, illud habenatis multorum sapientium consensione compertum , ita Dei

propriam esse, ut ea vis non modo cum mortalium nomine, sed ne cum Caelitibus quidem ipsis immortalibus ab auctore potentissimo communicari queat. Recte quippe,prudenterq. a sanctissimo,doctissimoque viro dicitur Augustino, Mentes illas solutas, ac liberas, quae collocantur in caelo, haud plus posse aliquid ex inani proseae, quam se ipsas in rerum lucem, ac numerum excitare. Et sane ita rationi consent neum es. oportet, ut Deus, qui multas mortalibus imperiij t excellentias,ijs quodammodo Qiniles quibus diuina natura circumfluit, sapientiam, iustitiam, intelligentiam, rerum praeteritarum memoriam, agnitionem praesentium is , suturarum prouisionem, habeat aliquam adeo peculiarem & suam, ut eam impertiri non possit quin ipsam imparuatur, & communicet cum alijs diuinitatem. Id autem fieri posse,vel crede re, ves dicere,quid esset aliud nisi veterem Deorum tumuli um exterminatum iam, & depulsum quasi postliminio reducere , ac multist,rmem illam damnatae superstitionis excitare de integro Numinum varietatem p Neque vero sapientes tantum,& doctos viros ea tenuit opinio; sed videtur haec esse imperitorum etiam animis insita,

22쪽

sthe doctrinae conformatione, opinionis anticipatio:potestatem, & vina,quae sine materia,sino. terramentis,sine vectibus,& machinis, sine ministris; voce tantum, & nutu, hanc rerum Vniuersitatem,tam amplam,ac variam repente Vocauit in lucem, & totam, quanta quanta est, enullis initque iussit existere ; non eam esse, cuius possit aut imortaliunt quispiam, aut Caelitum

aliquis a Deo participari. Videte igitur, di-lipenter at tendite quem ad locum estis hodie dignitatis euecti P Ρ. Quod sine sitae distractione proprietatis, &naturae,dilargiri, quod vere, atque ad viuum in ijs, quae procreauit, sitie di-

uinitatis intertrimento exprimere non potest ex sua ipsius infinitione,atq;immensitate lacus: Hus in vobis hodie lineamenta quaedam extre- ma duxit, atq; adumbratam imaginem in laoa- uit. Num dubitare potestis, an adumbraiit, qui' ea quotidie sacra perfecturi estis, quorum vi

Seruator ille gentium uniuersarum Christus, Parens Optimus, ac Maximus , non dico pr fertur in lucem, cum suis absqlutisssimus partibus in caelo sit) sed euocatur in terras,sistitur in aris, intra spatium angustissimum imperio prope vestro concluditur . Miramur sane reptitan-- tes animo, ad Dei vocem ita iubentis,edititisse subito mundum hunc, Caelitum, hominumque communem domum incredibili rerum varietate graphice, concibiaeque dispositam. Miramur Auctor is verbum , ac nutum illico sequuta in

caelo

23쪽

io m nouos Meerdotes.

caelo sidera,&sdemm principes Solem,ac Lu-

naim:iu terris excelsos illos,&sublimes montes, . aequatam agrorum Planitiem, depressas in is mentam altitudinem valles animantes,&stirpes innumeratiles: in mari, non pisciculos modo vulgares, sed pecori similes belluas, ita multas, re varias, nihil ut unquam in aliqua parte naturae nascatur, quod oriri, & esse in aquarum illo Conceptaculo non videamus. Miramur inquam haec ,δe merith miramur, AuditU es. Sed habe

mus cur eiusdem quotidie miraculi quamdam imaginem in nostris 'cerdotibus intueri possinalis : quorum videlicet vocem dicto pene ci-

tius Iequirilr,non dico caelum, ac maria,non sminorum ille ductor , atque antesignanus siderum Sol, non ipsa stirpium, herbarum, animantium,quae gignuntur in terris, multitudo, non ostia bellitarum immanium turba, quae de rit in , mari; sed horum architechis, procreat , esse-etor, & molitor Deus. Quamquam quid ea sic excipio quasi rerum Vniuersitas, non illa quidem specie, quam oculis cernimus, sed ratione quadam excellentiori,ac prorsus inexplicabili, in ipsa praestantissimi opificis mente, manuque non sitὸ Nam & alienum omnino a vero nor Test, quod de ideis rerum omnium persectissimis in mente diuina, velut arbusculis in viridario consitis scriptum reliquit Philosophorum sapientissimus Plato , & illud de Christo Liberatore habemus exploratum, atque compertum: ita

24쪽

ita eum e caelo euocatione solemni in manus Sacerdotis deuolare, ut tamen integer, ac solidus in caelo resistit; ac dum illis etiam continetur regitur manibus, caelum nihilominus,

terrasque contineat, temperet mare, vegetas praebeat stirpes,animantes, elementa, sidera , illo moderetur, & cieat motu, cuius beneficio rerum omnium vinculum, & complexio constat . Quo fit, ut qtri conceptis illis verbis in aris constituit hunc mundi moderatorem is, ac dominum , is una constituere videatur sitis temperatam legibus rerum Vniuersitatem . Quid hic ego admiratione defixus , quid attonitae stupore mentis impeditus temere non exclamem λ O nos miseros , ac caecos , nisi tam magnum diuinae charitatis documentum, nisi tantam hominis selicit tem, nisi rei prorsus inauditae miraculum is , quia verbis exprimere non possumus, saltem admirabundi, ac diuino quodam horrore per-fisi veneremur. Et quae vob's est mens, qui sensus animi P P. cum tantarum occupati rerum spectaculo,haec in eo sacrificio commentamini ρ Aem ille, qui mundum incredibili colligatum, atque aptum vinculo,manucomplectitur: qui tam operosam, & variam molem digitis sulcit,nutu temperat,voluntate moderaturi quinaturam,& fm,qui motum, ac spiritum impertitur, ac suppeditat onanibus, quae mouentur,aut sunt;his nempe tenetur manibus, huic obtemperat

25쪽

perat Voci,nutu prope tenetur,ac regitur meo, .. homuncionis huius arbitrium circumfertur.

Vbi sum, ubi vcrsor abalienatus a sensibusὸ Viuo ne in hoc domicilio , coetuque spiranti lim

hominum, an in illo Mentium immortalium concilio collocatus p Homo ne pergo esse viventibus adscriptus, an extirpata penitUS mortalitate,sum Deus Suspicitis homines ornatum paeli; accessiis recessusque sideriim statos: quatuor illa corporum genera, quibus sufficitur,&continuatur nMura, omnium dentiq; rerum or- dinem ratum ac certum suspicitis,atque ex his auctorem animo comprehenditis aliquem esie, praestantem , & singulis, quae sit olim molitus, ςontinenter, ac sine ulla intermissione cogitationis, & curae consulentem. Recte id quidem decernitis,cum naec intuemini: sed illud etiam, quod multo vos magis in admirationem rapiat, intueri debetis ; hoc ex loco, ex hisce , quibus sustinetur, ac regitur manibus , rebus omnibus aspirare mortalium, animantibus suppeditare vitam, ac motum, caetera sine temeritate fluentia, velut in bene temperata domo administrare. Aspicitis in media mundi sede gocatam terram , nutibus in se suis undique conglobatam,fluxum, herbarum, fruglim, arborum . infinita prope multitudine,atque insatiabilix riotate conuesitam . Aspicitis sontiunt perennitates,liquores amnium pellucidos constantisnsene decurrentium in mare; ripas viridissimo

26쪽

Oratio I. I 3

semper habitu distinctas, absconditas, abstrusisque penitus auri venas illas inexhaustas; infinitam lapidum,gemmarum,marmoris vim, quae tam saepe sui si is, tamen semper,ac subinde reficitur : bestiarum, tum cicurum, tum fluestrium,& serarum innumerabilia genera, suo inter se pastu segrePla,sua societate conuenien tia:auium emodulatissimos, & certis prope legibus inflexos ad numerum cantus: hominem

omnibus hisce praesidentem, & praesectum

operibus, cuius Ingenio, cultuque impendentium altitudines montium, camporum immensitates, asperitates saxorum, passim, atque ubi- . que collucent. Aspicitis istam pulcritudinem , orarum,& littorum amoenitatem,aspicitis,qui fluitantium, velocium,qua grauium, tardeq; se mouentium vim incredibilem belluarum.

Aspicitis mari finitimum aurem, alibi susum, &extenuatum, alibi concretum, atque in nubes coactum,colligentem humores, quibus terra rigatur,& alitur, est dentem huc illuc ventos, annuas cffcientem frigorum , calorumque va rietates , animantium recreantem identidem spiritum, volatus auium adminiculo sustentan tem. Cernitis inquam haec : & cum oculos in-'

seriorum spectaculo satiatos in , superiora subducitis, alia vos rerum , in qua summa est admirabilitas, excipit forma. Nimirum illam 'aspicitis. vltimam oram, & mundi determin 'tionem , altissimam a nobis domum, omnia

27쪽

Complexu cingentem,& coercentem suo: pi- ' citis, & miramini uno,sidere compleri uniuer- isa, diei, noctis hie spatia proportione signari:, quinq; illa diuersis vaga vijs signa in contrarium Praecipiti in undo conniti: pendere nubila, labi aquas, obliquari fulmina, caelum ipsum tonitru, & fragore misceri.Sed num etiam aspicitis earum Fic esse rerum omnium ossicinam, ipsum

tantorum operum artificem, architectum, ser- .uatorem, h*rum manuum teneri propemodum . tu e , ac potestate Θ Pluviam ille statis tempo- ribus in bonos aeque,malosque diffundit, tonat,sulgurat, mortalium crimina te oribus arguit, coercet suplicio, venia, & commisserat ione

condonat. Non tamen haec e caelo tantum prOdeunt ,& ex illo Beatorum domicilio proncis ..cuntur. hinc etiam beneficia illa sua quotidie profert, quibus continemur .vivimuS Om- nes r hinc etiam alit animantes, hinc frugibus imbrem, caloremq; peropportune suppeditat: hinc caelum in orbem pcrpetua conuersione circamagitillinc supplicibus ignoscit:hinc velut e promptuario.clementiam erogat, hinc tanquam e tribunali comminatione tonat in , desertores,percellit fulmine sacrilegos, in contumaces,& perduelles animaduertit.Hunc igi- tur ego dixerim hominem, an esse putarim in- ter homines Deum, cuius voce , cuius in manibus tanta rerum miracula perficiuntur λ Gloriantur apud poetas Magorum primi, cantu se.

28쪽

Oratio I. Is .

posse Luna Solemque caelo dispere,reuellere

sidera,elementa,& rerum ordinem permiscere, fruges alio transferre ; absentia, longeque remota temporis momento repraesentare . Sed

egregie mentiuntur impudentissimi praestigiatores, de vera speci iacula esse confirmant, aevanissima ludibria sunt oculorum . Vobis gloriari verissime licet, vestrae vocis articulo posti emo non Solem dico, stellasque caelo resisti: sed Solis artificem; & cum eo copias illas, atque agmina Beatissimorum Ciuium quasi Praetorianos milites Imperatori circumfusos interiis repente constitui; di spectaculum illud sempiternae felicitatis nobis repri sentari viventibus , quod, quia secundum obitum nostrae si uendum fidei , Religioni, & sanct itati pro- postum est, sperare mortalibus licet, praeci-Pere, ac praestitillum tempus anticipare non licet. Nihil denique de rebus, vi verborum confestim excitandis ad diuinitatis aucupandam fimam, vel mendacissime iactatur a Ma-

sis , vel impudentissile flagitiar a veteribus in tabulis,quod si de vobis,certis circumscriptum

cantionibus affirmetur, verum aliqua ratione

non sit. inod si eam praeterea veliri potestatem ordini&, de qua sum ultimo loco dii rus, hic etiam leuissime praelibare velimus, non no i itur esse mundi cuiusdam subita procreatio illa diuinae beneu olentiae nota,& gratia , quae statim in eorum existi atque exoritur anni mis,

29쪽

is Adnouo acerrites. mis, quos conceptis verbis,& solemni sermu- la expiatos , Deo Parenti Optimo conciliatis pQuemadmodum enim duplicem hominum via t in fecere Platonici; unam quae corporis, animique contuitistione,ac societate contineretur, alteram, quae sub oculos non caderet, & tota esset in virtutibus animi usque adeo posita, ut eum hoc modo vivum dumtaxat existimarent, cuius animus sapientia esset,& virtutibus in foro latus: sic mundum quoque duplicem facere , atque animo comprehendere possumus;

aspectabilem unum , qui probis, improbisque

commune domicilium sit ; remotum a sensibus alterum, & eorum proprium, qui diuina beneuolentia,& gratia consignati, Deo prope magis adhaerent, adiunctique sunt, quam co . poti,quod molient, & tanta illa animi coniunctione gubernant. Hunc ergo mundum, qui fugit oculos animoque tantum, ac cogitatione

percipitur , nonne vos illicis ijs verbis existere

Uiubetis quae nostro nos Imperatori reducunt ingratiam, ficiuntque, Vt a corporatis penitus abstracti, virtutibus tantummodo vivamus ,&Deo 3 Sed haec ita planius, & copiosius a me disputabuntur ue si de secunda illa orationis parte dicere aggrediar, quam initio in regimine quodam Vniuersitatis sitam esse significa-

. ut Sequitur enim, Ut eam rerum conseruatio- . em ac mundi moderationem explicemus diui-

30쪽

magistratum propter similitudinem aliquam is committere non dubitauinuas . Ac primo quidem,quantum ad Deum attinet, haud sane minus ille praepotentem sui naturam demonstrat, ac vim,i)s retinendis, consentandis, quae semel in lucem eduxit, quam ijsdem e nullo primum semine proserendis. Quid enim aliud conseruatio sit, nisi procreationis continuatio quaedam,& perpetuitas 3 aut quid mundus , &rerum Complexio videatur esse, cisi radius eluminis quidem illo sonte olim profusus, sed qui semper,& continenter quodammodo profundi velit 3 Pergunt enim atque insitutum nent ea, quae semel a Genitore promanarunt: quorum alia stant,alia vigedt,alia sensu,motuq. pelluntur.sed si bene,prudenterq resattendatur,1n illo, ut arcanae diuinitatis ait internuntius seu lus,sentiunt, Vigent, spirant, mouentur,& sunt. Haud mihi difficile fuerit huius etiam in vestro munere conseruationis similitudinemdesignare, si causas ipsas repetamus memoria, cur in eodeprocreationis subitae simulacrum intueri debeamus. sunt autem omnino duae: quod Christum humani generis Liberatorem,ac Dominum ampiissimo Caelitum satellitio stipatum,perstetita

mas illas, & sensum fugientes rei uim omnium ideas claudentem animo, aspectabilem,& corporatamVniuersitatem regentem imperio,manu Continentem, paucissimorum conceptione verborum euocetis e caelo, statuatis in terris .

SEARCH

MENU NAVIGATION