장음표시 사용
141쪽
singuli exercent,nulla. Rex quippe, quod belluae ad instar ventri servierit, mox imperii sui, Consi- liarius consilii, Secretarius secreti, Cubicularius cubiculi, Coquus ollae, quilibet etiam sui totus impos est & ignaruS. o Sed an sincerum magis aliquid, minusque ridi isti m. culum, sub iis,quos tam perdite procamur, hono-ώ .r: ribus subesse existimas Z Minime gentium. Sivet' enim a sortianae, sive ab ingenii munere profici-z- Δ scantur,nihil eos esse pronuntio,nisi divitem frondium VANITATEM,frugum inopem .Si fidem asserenti negas, fortunam obtestor, quae, ut ludicris hisce Regibus unius tantummodo noctis, sic iis, quos Leros credimus atq; perpetuos, uniuε dumtaxat diei regnum indulget. 'ν Sic legimus illud, quod mox a morte Romuli
inter-regnum, a centum & quinquaginta Patribus ea lege administratum, ut eorum semper CC. unus horis sex diurnis, alter totidem nocturnis
sum mactam imperii potestate praeesset. Hinc & il ore te Dionis in Caninium, unius tantum diei Comsulem,jocus et Habemus, ea vigilantia Consulem, ut toto Consulatus sui tempore somnum non viderit. item alter Ciceronis in Vatinium: Salutasi sem Consulem,sed nox vetuit. At quod oremium celeberrimum est, sub Galieno Marius una dis visus imperio dignus esse, altera uti , tertia 'sp liari.
142쪽
liari. Verὸ tragicus horarum aliquot Imperator. Sed hoc modo non ago; illud arguo, omnes ti- stulos, omnia munia, fortunae praesertim, hoc solo dignitatis vim obtinere , quod aliquam dominii is m, speciem quasi prae se ferant. Et tamen, si Christiane, ut oportet, ratiocinari volumus, servi sumus
hic Omnes Dominus nemo. Quantumcumque . enim dominii nostri ratio, & suprema morientis domistam
amici voluntate, & codicillis & testibus stabilita sit -, nihil attamen minus habet, quam rationem dominii: nec de mea quidem hoc sententia, sed ipsius Chrysostomi. Sape ris,inquit, legens testamenta, dicentia: ille quidem agrorum & domorum dominium habeat, ulum vero alius. Omnes usum habemus,dominium nemo. Velimus enim nolimus, aliis in fine cedemus: servi quippe tantum sumus, ac illius, qui solus merito dicit, Ego Dominus,triobolares oeconomi .atque adeo gra- .viter sese decipit, qui non exigendas aliquando hujus provinciae rationes existimat, imo & exigi modo a conscia cujusque nostrum mente, non
Iam vero quid de mentis ac sapientiae titulis dicam Z an hic forsitan aliquid minus vanum 8Mi- unime vero: inanes hi quoque sunt fastus, inania nomina, veri nihil. Vnde sic judicem, quaeris Accipe.
143쪽
Gaudent,exempli gratia,Doctorum titulo medicinae professores innumeri ; at si pleresque consulas, reperies eos tot ferme decipe dare, quot re- . cipe ; mortemque verius accire posse, quam vale- , tudinem. Idem de caeterarum quoque scientiarum esto judicium , teste praesertim satyrico,
dum ait: - Purpura Mndit Causidicum, Mndunt amethsura. Non credis Petrarcham audi.
Vehit juvenis stultus ad ludum; praeceptoresia. is illum sui praedicant seu amore, seu errore ; tumetortium, ille,stupet vulgus, plaudunt affines ; ipse justus in cathedram scandit ,& cuncta jam ex alto despiciens, confusum quidpiam murmurat: tinniunt interim campanae,strepunt tubae,Volant chirothe- cae, & nescio quis humeris pannus imprimitur. His peractis deicendit sapiens, qui stultus adstenderat ;&, quod omnes urbani vel mendacio fieri volunt, pallim illi Doctoris titulus acclamatur. Mira profecto transsormatiO,nec, ut opinor ,-tamorphoseos auctori cognita. Quid, quod Baraballum.ut nobilem vultu dio mari. genere, ita Versuum, quos maxime pangebat absonos, infamia celebrem quidem, sed ignobilem, eadem VANITAS eo provexit amentiae, ut & alterum se Petrarcham , hoc est Poetices Ausoniae
144쪽
principem dixerit, & mox primum quidem lato
clavo, ceterisque triumphantis insignibus, auro gemmisque rigentibus indui curaverit ; deinde pompa multo celeberrima ad convivium vere Capitolinum praecinentibus cytharis tibiisque deduci, ac postremo in elephantem aureis undiq; phaletis instratum attolli, itaque inter tympana, tubas, & acclamationes insolitas Capitolium versus evehi ε, ut praesumpta ibidem Poeticae laurea donaretur.Sed sapuit supra sessorem suum bellua: ad pontem Adriani pervicaciter substitit, nec ad immeritos honores insano diutilis voluit famulari. Et quid ni injurius etiam tibi censear,si credam, te peponi huic, aut vestium, aut acclamationum, aut pompae tam insolentis gratia, prae ceteris poeticam palmam dare Hoc itaque manet in causa, omnes sive animi sive fortunς titulos inania dumtaxat nomina esse, Regalesque schedulas, ac praeterea nihil.
145쪽
146쪽
AH πω, an perperam, an usu forsitan coniatae, eum,quem protuli,titulum unanimis ML.
virorum maximὸ sapientum consensus f. '
feminis in commune decreverit, non hic disputo; illud dico, non esse me cuipiam injurium, si cum multis potius sapio, quam solus, & pecuniis adscribo, quod seminis sapientes. Multi quidem multis aliquando titulis divitias
traduxere , sed unus hic, quem cum seminis communem habent, universos complectitur, dc tranL sscendit. Dum enim Poeta quida Graecus sic canit: si O m
mm Augustinus aurum vocat materiam laborum, periculum possidentium alum dominum, bon e--im proditorem, felicitate ancipitem,morum/-' ipestem, pronum ster ad inferos; quid omnibus his infamiae titnlis aliud sibi voluit, quam divitias malum aliquod esse,atque illud non exiguum
Praeterea si eodem auctore dives caecus est, L
quod credendo dives sit, non videndo ; si, judice --m Chrysostomo, pecuniae suae servus est, non domi- 2-. 'nusi si denique, teste Seneca, stultus est, quod eb plus sibi viatici quaerat,quo minus restat via quod
147쪽
haeredi procuret omnia, neget sibi: nec hoc quidem aliud sonat, quam , quod adte dicebam, malum esse pecuniaS. Sed audi me,& aliis utentem testibus. Scio quidem, ut Hugo refert, divitem a divo dici, quod 'quasi Deus nullo creditur indigeres, veritis tamen est elegans illud de divitibus paradoxum, Multi nimium, nemo satis. Item hoc Vatis cujusdam
Semper alaarus eget,nec habet quod habet, sted habetur; Etstit in mediis, Tantalus alter, aquis.
Cui consonat illud Hieronymi : Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet: quia
aut non habita concupiscit, aut habita metuit ne amittat ;& dum in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa. Cum aEsopico siquidem cane non quaesita computat, sed quaerenda. Vnde Seneca: Congeratur in te, quidquid multi locupletes possederant, ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat ; nec tantum tibi habere liceat, sed in gemmis atque marmoribus etiam calcare divitias ; accedant statuae, picturae, pyramides,& quidquid ars omnis luxui elaboravit ; majora cupere ab his disces Semper avarus avarus est,id est auri avidus, divitiis quippe arcam implet,non animum. Vis denique compendio doceam , quam graVemalum
148쪽
malum sit hic sortunae vomitus λ argumentum hoc habe. Vnum illud mali nominejuste traducitur,quod malos facit: ac proinde habet orbis hic, praeter vitia, mali nihil. At quo pluribus aliquid vitiis, hoc etiam malis abundat, ritque malis om- imbus pejus malum. Iam Vero a De γitiis quia dimia dicantur, apertum est: Nomen idem Pitiis di illi que datur. Sed apertius tamen est multo, quod pestis haec , vitiis scatet. Innocentiam consule. Α Varus,inquit,--se offendit Deum, offendit proximum, offendit ipsum: nam Deo detinet debita, proximo dene- ρου gat necessaria, sibi subtrahit opportuna ; Deo gratus, proximo iniquus, sibi crudelis. Et adhuc malum esIe pecunias neget quispiam Z in
Malum profecto, & grave quidem malum sunt Σπpecuniae ; sed, quod pessimum est, necessarium.s Quid ita Z P per ubique Iacet.
149쪽
150쪽
Saae latus hic captivo carcer est, sed non sat lae- ntus. Rationibus supersedeo, ne quod und : a soli lucernam, ut videatur, adhibeam. Hoc et dago, hoc arguo, quod dubium videtur, & tamen ' --ε; certum est, Sat latam diviti domum esse; sed non sat laetam. Una est enim urbium & domorum lex, . 'Non statim felicius habitat,qui fusius; neq; quam late degas, sed quam laete, requiritur ad beatam
Quis non intelligit, non anguste hominum pquemlibet habitare augusta in domo, cui in vita' 'bleve tuguriolum, in morte Vero scrobs angusta sussiciat ξ Sed an eamdem sat laete incolat, sincit, Hoc opus, hic labor es. saepius in palatiis Regum labor dolorque ha
bitant, quam in tuguriiβ pauperum ', nec curas morbosque marmor arcet, aut ebenuS ; nec ad ipse mise-prehendenda turrium fastisia mors scalis indiget. Tia. In Regia Tullius linis est fulmine, in Regia Tar- , , quinius serro percussus est, Caesar in curia. Fuit Tussim. olim, fuit ea Neronis domus in qua omnes pro ista ' ..digos & seipstim vicit ut a Palatino usque ad Es quilinum collem porrecta, ita magnam partem rastu Ne urbis occuparit, ur non immerito, inter convitia, tam