Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

VANITAS

VERITAS

212쪽

DESiPIs aeger, multumque te decipis, si hac Σserri inustione fatis superque saluti tuae cau- νiam intum existimas , non omnes,quos mancipat tata sibi cauterium, continuo morbus pileo donat. enim neminem morte damnaret infirmitas, quem haec ultronea plaga saluti commendat;nulli non cauteriata cutis esset aegroto. Nunc vero, quod, ut annotant plerique, fons ille medicus incertum aegro solamen sit, & certus

labor squis enim illum sine labore, viva mortuaq, carne, quis pustulis, quis sordibus expiet, quis' velut infantulum, suis quotidie fasciis explicet &involvat' hinc paucis cordi est,& plurimis odio. Non absimili quoque ratione falleris, quisquis a

aut aVus,aut avunculus, longa nepotum serie satis tibi superque consultum putas. Incertum, mihi crede, hi quoque solamen sunt, & certus labor. Eccur Z paucis accipe. bHuic de porrigine, illi de aphthis, isti de varis πη

metues; alios dentitiO,alios papulae,alios morbus cura . assonticus divex abit ; uni cibus, alteri vestis, tertio nutrix, quarto paedagogus quaerendus:nec temere 'quidem , si enim hunc colis, illum negligis, istum mo=bi. plebeja,alterum splendida veste donas, invidiam a

Z a illis,

213쪽

48χ NEPOTES.

illis, tibi calumniam emis. Quid si offensa nepoti' sit Rumina 3 quid si lac nutricis oppido tenue si minus digestum Z si adustum nimis 3 si affectibus effraenis turbidum Z Quid si nutrix ipsa, ut illa Vespasiani, aegra sit; ebriola,ut Tiberi crudelis,ut

Caligulae , libidini prona, ut complures hoc aevo quo prostituta virginitas ubera sua carius elocare cernitur, quam honesta viduitas 3 in numquid hic iterum tibi novus de nova prae foribus labor est ρQuid si paedagogo comis auctoritas Θ si severitas mansueta 8 si accommoda puero scientia desit Zquid nisi novus hic iterum labor, nova molestia, eventus ambiguus Sin autem illos gerula , istos custode destituis & ignem,& aquam,& lapides, dccollaetaneos ipsos timeas necesse est ; ne dicam maturoS, praecocesque omni ex arbore fructus, notissimam pueritiae pestem. Hinc vides, Opinor, tantam tibi esse laborum copiam, quantam ne

potum.

Video ; sed pueritiae sudores ea, quam virilis aetas promittit, messis solabitur. Vtinams sed in herba est hactenus, adeoque nunc incerta, si umquam: itaque miror ejus te aetatis scientiam profiteri velle, cujus ignorantiam ultro consessus est ille, qui caelo docente supra mortalium caeter

didicit, puitque,Salomon. Tria sunt, inquit, dis cilia mihi, er quartum penitus ignoro, ariam Husia in caelo,

viam

214쪽

Diam colubri sper ternam, diam mam in medio mari, Diam Dirim adolescentia. Nec injuria. Quis enim nescit, quim inconsultus sit adolescentiae in juventutem flexus, quam praeceps decursus, quam incertus exitus Θ Facit quidem ignea naturae vis adolescentes calidos ad omnia,sed non item callidos;

multorum subito cupidos, sed & subito saturos ;studiosos honoris,sed dedecoris impatientes: facit illos humanitas alteri, suoque sexui perquam accommodos,sed utriusque periculo; disertos,sed &dicaces: facit animi corporisque Vigor viribus non raro spectandos, sed saepius praefidentes: facit inexperta temeritas omnium sciolos, sed singulorum paene ignaros. Et quid,Obsecro,ex tam ancipiti moru conflictu solaminis certi speres Z Dicam. Hunc mercibus, illum sago, istum togae, quartum aulae, quintum infulae destino: & quam de Ois.

singulis spem concepi , ne qua vacillet, firmabo disciplina, quam potero, severissima.

Audio: sed quam vereor,ut tam certa spes, dubiis adeo fundamentis innixa,subssistat.Plures sane commercium bonis exuit, quam explevit i plureSMars perdidit,quam provexit ε, plures Humfredos vidit aula,quam Arsenios ; plures oneravit insula, quam ornavit plures schola Marsyas quam Apollines, plures Naevios quam Cicerones,plures Baraballos protulit quam Petrarchas. Et nepotes tuos

215쪽

i84 NEPOTES. Omnes eximios fore quis promittit Z Ingenium:at anceps est. Disciplina: at ambigua est: vel enim cura sine natura nihil proficit, vel deficit invito

cane venatio.

i. 1 i. Omnia tuta times,inquis. Fateor; sed non sine istam. eXemplo. Educabat, in antiquissimae spem familiae,nepotem suum,optima juvenem indole, Lan- delinum Ansbertus Cameracensis Episcopus &ne qua curam falleret, propriis in aedibus ad omnem, quam id generis & moris adolescentia postulat, gratiam instituebat: sed is, mox aequalium praVa consuetudine degener, virtuti simul ac disciplinae renuntiat, subitoque pessimus ex optimo nepos factus, ne dicam praedonum signifer argumentum non exiguum frustra laborantis industriae) quaerit latrociniis,quod scelere perdat. Verum unicus Ansberto nepos erat, inquies, plures mihi; ac, ut unicum facile transversum agi quotidie cernimus, ita nullum e pluribus frugi

esse, aut raro videmuS,aut numquam.

Bene est; res tibi, ut video, ad triarios venit; cave ne mox etiam ad restim, si triarios tuos, si optimum quemque Mars, aut mors pignoretur, ut assolet.

,-., Fieri id quidem potest, non infitior; sed quis

. q. pessima semper ominari te cogit Z Quod minime credas,spes Ipla,quan & virtus,aut 1I mavis,natura.

216쪽

NEPOTES. iis

Spes siquidem, bravio quolibet teste,dum omnes fovet, vix uni favet: virtus desectum inter & G-vir M. cessum media, duobus a vitiis quodammodo suffocatur. Natura, traducis culpae scelere, vitio pronior ; quam virtuti, facilius longe deficit quam --, . proficit. Nec mirum ; fiunt ex singulis imperfecta defeetibus, persecta vero persectis dumtaxat omnibus absolvuntur. Et sane quid praeter vitium a juvenibus expectes , non video ; hoc aevi praesertim, quo puellis n. quarum tamen ad efformandos adolet centiae mores plus nutus unicus agit, quam Catones in v mnumeri is maxime juvenis placet, qui minimae frugis est. Tu tamen, si quid praeterea solatii a nepotibus

manere te autumas, cum illorum copia tam incertum solamen sit, & tam certus labor,spe saltem hac fruere, teque solare,ne sorte re careas.

217쪽

VERITAS

Aecus. CAPUT XL.

VANITAS

218쪽

PRAECEPTOR.

VERITAS.HAses hic hippodromi gloriam, habes Ca

merarium .habes Rossum alterum , cui onullum adeo barbarum equi genus exhibeas, quod non illius industria sincarpere mox gyrum incipia gradibusquefonare σι η-η. compositis inuetque alterna Polumina Gurum.

Etenim, si quem ei fors ascensu difficilem obtulit, continuo mordicus illum auribus tenet, p pismo mitigat, superat plausu: si morosum, faetoa lentissimis gradibus initio,mox clogmo ad celeritatem incitat; nimiumque praecipitem,adducto placide fraeno, invitat potius ad moram , quam compellit: si nec sic proficit, indito mox auribus scrupulo reddit immotum ; si reluctantem saltui, Vacuum,& fraeno a fronte,& fustibus a tergo adhibitis transmittit; si sternacem,voce,oculis,baculo corrigit; si erectorem,uirga; si calcitronem,etiam compedibus; si suspicacem, iterum iterumque pavido terriculum objicit, dum illi audaciam non calcaribus incutiat, sed persuadeat verbis; si denique contumacem, virgula inter aures, clavo post

ephippia, &,si opus est, propositis sub oculos ignibus domat.

Quid multa gnarus hic est in paucis, quis frae-

219쪽

i88 PRAECEPTOR.no sonipes, quis lupato, quis calcaribus optime serviat; novit quem chalinum,quod piselium,quos dactylios, quod henium, quem echinum quisque

desideret i& ne diutius te morer,voce,Virgafraeno,

cruribus, palpo, calcaribus, helha, jejunio ; flectit hebetes bruti sensius ad omnia; sed quod non parum forte miraberis, hic tamen frustra est. quid ita Z in promptu caustis est,asinum eXercet. ν I nunc, & eximium te litteris ac moribus autuma, quod magistrum utrisque divinum nactus est crederem utique, si facere naturam disciplina pos- inini MMset,ut fingere;si in discipulum,cum praeceptis,praeceptor influeret. Vtut sit, sapientia moderatoris

utilis esse discipulo potest, gloriosa esse non potest. Magistrum si habet hebes egregium, habet quem sequi velit, sed desperet assequi ; habet quem verὶ 4 esse se cupiat, sed falsδ putet. Fallimur enim, si ingenium mortalis industriae fructum credimus;Dei munus est, dos naturae. Nec sane prius ingeniosum e stupido Chrysippus efformet,quam equum ex asino Camerarius. Parum enim refert, Aristoteles sit aut Plato, qui docet, si Philonides est quidistit. Docuit ignavos ocuit ignaros, docuit stultos etiam Possidonius; & horum quidem paucos forsitan, illorum vero & istorum plures procul dubio, quam eximios. Vsus est magistro patre,usus est Cratippo Tullii filius

220쪽

PRAECEPTOR. IS9

filius, utroque tum suis in litteris principe , sed τὸ ci acco frustia , ut qui vel e solo patris aspectu scien r ''si tiam simul ac virtutem haurire debuerat,nec frugi umquam fuerit, nec eruditus. Sic nempe non Omnes continuo sapientiam discunt, qui audiunt. Audivit illam olim sub Ammonio asinus ε, nihilo stamen sub studiorum finem doctior fuit, quam sub initium ; nec solus, ut arbitror, nisi forte qua- Hdrupedum. Fatigavit universam faeculi sui sapientiam con- egenita filio Herodis Attici, viri litterarum gloria longe clarissimi,hebetudo ; nec unicum illud omnium labor impetrare ab indocili potuit, ut vel prima litterarum elementa perdisceret. Memorabile tamen hic fuit quoddam Philosophi singularas InVentum: Iullii Is coaetaneos illius singulos

singulis characterum nominibus insigniri, diserte cavens, ne sodalem suum quispiam diverso ab his vocabulo compellaret ; ut apices,quos studio non poterat, lusu tandem dc usu etiam ignarus imbiberet. Dictum, factum , sed frustra: caussam quaeris ρ Nil cura sitie natura. Taceo Iustinianum, caeterosque analphabetOS Lomnes : non quod difficile sit eos numerando sinis,M. Percurrere, qui in Vulgus noti sunt; sed qubd respuat infamiam calamus, qudd liber erubescat. Piget illum videlicet tot ignorantiae nostrae prodi-

SEARCH

MENU NAVIGATION