Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ryo PRAECEPTOR.

ea scribere, piget hunc ferre, pudet utrumque tot rutos sub humana specie sensus agnoscere, quos nullus umquam limare valuit labor, nedum expolire. Ne quid tamen a me desideres, ab uno

disce omnes.

ω Prodiit e divina Senecae disciplina Nero ; sed quam magistro dissimilis, mores dicent. Vacabat assiduis litteris Seneca, aleis Nero a vertebat ille, stud totum gratia, noctem in diem ; hic e diverso ignaviae caussa diem in noctem : erat ille moribus per omnia commodis, hic in sestis r ille animi sui dominus, hic mancipium corporis: ille cibi potusque parcissimus , hic numquam non satur, numquam non ebrius : ille supra hominem patiens,hic supra belluam saevus: ille in omnes pius, hic etiam in suos impius adeo,ut & fratris,& uXO-riso matris,& magistri parricidio se polluere non

dubitarit: ad summam, erat omnium amor Seneis I ca, erat odium Nero; erat vitiorum colluvies Ne απro, erat virtutum epitome Seneca. Caussam quae

222쪽

VANITAS.

Ingenspatronus.

VERITAS

223쪽

VERITAS.

VTiNAM id pro rei merito, utinam pro Voto meo, utinam pro suo, totiui q; patriae bono

omnes Principum Regumque familiares D sit . . agnoscerenti non esset prosecto, qui aureae liber- .isbia talis pretio siplendidam hanc servitutem emeret, ι- nedum empta supra modum omnem & fidem insolesceret: non esset, qui potentiae suae metuens, potentes Reip. nervos succideret: non esset, qui, nequa sorte salus ad Regem penetraret, & aures illius,& os,& oculos, & manus obsideret: non esset, qui funestis promeritum consiliis odium . Xoneraret in principem: non esset,qui sucato religionis& patriae studio, Ecclesiam iptiam in Ecclesiae perniciem laicis redderet vectigalem. Nunc vero, quod pygmaeo, quem hic cernis, usuvenit, H .i,a- Vt cum, teste polo, non sit nisi perbreis unguis,

mam,o ob additam tamen sibi montis hujusce styloba

s spiciat; ne dicam monti insul tet, dum Briareum sic exi. se credit, aut Enceladum, ceteros pepones dum- ραινο- taXat,aut fungos; idem quoque Principum ; idemia 3,. Resum clie ntibus accidit, ut licet humili plerum-

224쪽

que natura sint,& fortuna; quia tamen supra Vul- egus potentum favoribus eminent, invideant etiam confestim superioribus, inferioribus immi-zz τneant, parem non ferant.

Sed quam perperam utrique, res ipsa demon-s timui strat. Quid enim stultius, quam quod haec homi-- L. nis epitome, eam , quam montis beneficio debet ulmo

. , . . . sublimitas

eminentiam non illius altitudini, sed propriae tribuat humilitati Z Evexit enimvero Molonem col- Σ' lis iste, non auxit; non crevit in montem pumilio φ ψ, sed ascendit. Quin vero, quo ceteros altius despicit, eo suspi cientum in oculis minor est, eo verti- - gini propior & ruinae. . Audi hoc,quisquis splendidum aulae periculum spericulis emis, & venditas, multis unum, magnis maximum: Regum enim amicitiis praeter regnasi ci ς' , ipsa periculosius nihil. Audi, quisquis,ut privatim diademati insultes , publicum mentiris obsequium: audi,quisquis pompam,quam oeconomiae titulo Principibus excutis , in te transfers illustrius, ut invidiam, quae alias inempta Veniret, carius emas : audi, quisquis tam insolenter patriae moderaris aerario,ut Regem ipsum regni sui mendicum verius facias , quam haeredem ε, servi sui mancipium,quam dominum: audi, quisquis avidam sanguinis Augusti manum ossicii corymbo speciose praetexis : audi, quisquis praedae studio

Bb publica,

225쪽

394 PATRONUS.

publica, queis facile mederi potes, incendia negligis;negligis autemZimo vero funestas patriae faces tamdiu bonorii calumniis ventilas, dum innoxio multorum sanguine eas inflammes potius, quam extinguas: audi,quisquis post rapinas innumeras,& latrocinia,universis Rei p. sipoliis imparem te videns, patriam ipsam, etiam his quos perditos expetis,praedam facis; malus principi, pejor Reipub. pessimus tibi:audi, inquam, & mecum falsam hanc

arrogantiae tuae gloriam, Verumque errorem ad trutinam rationis expende.

h Magnum scilicet te credis ,& extra sortunam' positum, quia magnis inniteris: ego vero ideo parvum te arguo, quia magnis inniteris ; ideo im-

ώ h bellem,quia potentibus; ideo fortunae obnoxium,

homi is quia fortunatis. bae magni respuant suppedanea,

i , I pusillis subveniunt, & quidem minimis maxima.

m. Fulcitur muro hedera,palmes ulmo; sed eo solum, quod parvus utrique & impotens sui culmus est: sic clientem suum ingens patroni auctoritas elevat,dum eXtollit'. auget animos nimirum fortuna sublimis, non hominem. Vis altius me tecum philo phari ξ Imminuit Modparit hominem fortuna sublimis, dum animos auget.

isque Facile vertiginem patitur,qui plurima despicit, eo vicinior lapsui, quo sublimior, si fulcro praesertim lubrico nititur, ut tibi accidit,& caduco. Fasti-

226쪽

PATRONUS.

Fastidiosus inprimis est amor Principum, bre- lves amicitiae, quas dissui rarius cernimus, quam stud dissecari. Numquam tuto sceptra timent , aut dicia

aemulum ferunt ; atque adeo vix privatorum . munus omni saeculo, omni regno Integrum tumulo Obnoxia.

corpus dedit. 'Testantur id Italica theatra,Iberici cultri,sclopi nGallici ,secures Anglicae. Docet Alexander in Attalo,in Thelesphoro Lysimachus, in Sejano Tiberius, in Narcisso Claudius, in Perennio Commodus, in Plautiano Severus, in'Ablavio Constanti 'nus, in Belisario Iustinianus: nostra vero majorumque memoria Fredericus II.in Vinea, Ioannes 'in Alvaro, Philippus in Broca, Henricus VIII.in Moro, IV.in Ancraeo.Fuerunt hi omnes utique ingentes ingentium clientum patroni. Sed quam exiguum sit, quod tantis e clientibus reliquum fecit fortuna, facile intelliges, cum alios naribus, o alios pedibus, alios manibus, alios oculis, alios II capite, alios membris omnibus patroni injuria truncos, imo nullibi & ubique sepultos invenies. Nec dubito, quin mox de ungulis, quod populus olim de redacto in cineres Hercule protulit, exclamabis : Huc ille decroit 1 M sTime itaque, vel alieno sanguine cautior, quisquis patroni magnitudinem jaetas. Secure vivit, qui provide metuit.

227쪽

VANITAS,

VERITAS

228쪽

DIGNITAS.

VERITAS.MiRvΜ id utique videatur, & paradoxum;

nisi diversum te similis Augustanae machina doceat. Invenit hanc, ut fertur, necessitas,elaboravit industria, fructus exercuit; ut terra, quae aquarum ubere destituta, nec foetus suos parere poterat, nec enutrire, talis instrumenti mu- ρ

nere, tot venis quot rivis irrigua, In eam pallim isa his fertilitatem adolescat, quae coloni, licet amarissi-Σ' - mi, Vota numquam non superet.

Suspenditur fluminis medio variis instructa qgradibus rota,quam perennis aquae praetercurren- ta tis impetus sic usque circumagit, ut axis illius versatilis columnae curriculis commissus, columnam volvat assiduo,columna cochleas,cochleae aquam; dum id , quod cochlearum infima fluminis imbi ' bit, in vasa gradatim singula, & tandem e vasis inlinit, destinatum montis altissimi jugum plenis sipho- rnibus effundatur: sic continuo per cochleae spiras ascensu simul & descensu, dum pars fluminis at- tollitur ultima, prima descendit. . Multi multa de inventi hujus geometrica ratione disserunt ; sed in eo laborant omnes, ut qua . vi elementum grave ascendere simul & descendere possit, scite demonstrent. Vbaldus certe, vir in

229쪽

i98 DIGNITAS.Mathematicis eximius,libro rem integro persecu- . tus est; sed persecutus,ut creditur, non assecutus. e Verum nihil hoc mea; illud ago. Sicut ascensus hic vere descensus est; non secus etiam nova, de jamjam temere gratulatus es dignitas. uae multae populi sunt, ait virgo vates Aposto: electus igitur e populi medio, per varios ami- ωρ 'corum curriculos, ne dicam cuniculos, per pre- ' hensationes innumeras, per effusa in complures munera, per cochleas, viasque non rectas ad eum,

quem designaveras, honoris apicem ascendisti: fallor ; alieni jam factus arbitrii, qui prius fueras tui, in pistrinum ex aula,servus e domino escendisti. , Nec de nihilo quidem haec dico: etenim si in- . '''s honorus honor, non honor est, sed onus ; an mi- 'f' rum, si qui levior haerebas in humili dam munere novo gravior depressiis es altius 8 Et in equuleum ascenditur, & in crucem; ac e diverso in lectulum,& in sedile descenditur, & in imo saepius habitat quies : nonnullis opprobrium,multis supplicium, omnibus labor est scandere: vepricosi, & lubrici

sunt humanorum gradus ascensuum, tremulus verteX, praecipitium horrendum: aegre conscenditur ad eminentem statum: anxie ubi consistitur, graviter inde & repente descenditur.

Sed plenius tecum loquar, & planius. Vides ut

has '

230쪽

DIGNITAS. 199

has aquae guttulas idem utique, qui eas extulit, gradus ut plurimum in via, & ubi ad terminum pervenerint, universim repente praecipitet, quas tamen non nisi longo temporis intervallo in sublime provexit Z Ita vix, imo ne vix quidem efferuntur, & decidunt, fluvioque de facili redduntur, unde nonnisi difficulter emerserant. Attende quod agitur, & molam hanc sortunae Irotam puta; ut non dicam quod ,quo temporis ar- ransuticulo amicorum te favor extollit, hoc ipso te inimicorum invidia subruat. Aut enim competitorem passus es neminem,& frivola est dignitas, quam nemo desiderat ; aut si multos habuisti, multos habes & aemulos. Meminisse te pervelim, quod nec inter amicos desint, qui modo pruden tiorum edocti consilio, jam non supra meritum, ut prius, sed ex merito tuo te judicantes, suis te manibus ruine exponendum doleant,& dejeetiam η

lpe citius velint, quam reVera provectum. Mem1----neris oportet, paginae sanctioris Judicio, populum fluxis aquarum vorticibus comparatu ; memine μ' ' .ris,inquam,ab eloquentis principe candidatorum arenam campum Martium cum Euripo, qui agitationes & aestus patitur quotidie plurimos, non immerito fuisse collatum: & tum denique cogita, an non proximus ascensui descensius sit. Ascensus

profecto finis,in molς gradibus descensus initium est;

SEARCH

MENU NAVIGATION