Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

l o . PATER.

observatum, summos viros aut sine liberis mori, aut tales relinquere, ut satius sit filios non habere.. Polydorus vero Virgilius etiam id populis quia busdam singulare fuisse testatus est; dum tradidit, is αμ-- Londinensium filios, peculiari quodam fato, raro

parentum virtutibus aemulos elicis E l l ane, si degeneres a patre liberos non semel experta est, quae consilio & usu fulcitur adoptio ;ήσς' qtus miretur, si ea, quae neutro nititur, ac siderum

e & humorum vicissitudini, Deo moderante, plu-I, 2,ritim debet nativitas, saepe saepius fallat ρ Fallit profecto, fallit stequenter adoptio, fallit nativitas.s Sensit illud Augustus in Tiberio, in Nerone Claudius, in Ildeberto Sigebertus Austrasius: hoc vero ne sacra forian exempla desideres) luxit in Caino Adam, Noemus in Chamo, Isaac in Esau, Samuel in Ioele David in Absalone,Salomon in Roboam, Iosias in Ioachim, Ezechias in Manasse ; & ne profana requiras, praevidit in Parato Pericles, Aristides in Lysimacho, Phocion in Phoca, Aristarchus in Aristagora, Chabrias in Ctesippo, Antoninus in Commodo harus in Carino ; ne deniq;

recentiora exspectes, expertus est Casimirus in Boleslao, rolus VII.in Ludovico id nominis II. Vin' & suis nonnullos patribus conferam rum Romanum , & Patris Curionis gravissimum

supercilium.& filii sexcenties sestertium a salieni,

182쪽

alieni, famosa nobilis cujusdam juvenis injuria

contractum, vidit: itaque eodem tempore, & iisdem penatibus, diversia fecula habitarunt, frugalissimum alterum, alterum iniquissimi prodigii. Quintus Fabius Maximus, Quinti Fabii Allobrogici, & civis,& Imperatoris clarissimi filius, quam perdita luxuria vitam egerit , sat docet publica se- Veritas , quae degenerem patris illius haereditate

seclusit, cujus ipse se virtutibus eX haeredarat. Germanicum non Romanus tantum populus, amicaeque gentes ; sed barbari quoque, ceu communem parentem,a morte prosecuti sunt: at Caligulam , ob scelera, ne publica quidem sepultura dignatus est quis iam. Quid de tribus Constantini Magni filiis dicam,

nisi tantum a paterna indole, in omni genere laudis atque ossicii recessisse, quantum ille superiores Principes omnes animi magnitudine superarat ZNeque enim Constantino filio quisquam ad vitam incautior, Constante ad indecoras voluptates proclivior, Constantio denique aut levior quinquam,aut ob arrogantiam intolerantior fuit. Quid de Ioanne Galeacio , Francisci S rciae Ducis Mediolanensis filio, reseram Z Fuit Franciscus in omni virtutis genere, Christianos inter Principes facile princeps: at Ioannes,vitiorum studio, omnium serme mortalium abjectissimus.

183쪽

Sic habuit omnis aetas, omnis ordo, omne studium degeneres a patre filios, qui virtutibus nudi, solis se majorum meritis induere, & sumosarum etiam imaginum , quibus oppido splendebant, praeter colorem,habuerunt nihil. i Quid,quod ipsa,qua parentes fulgent, claritas, ..., is obscuros liberum mores latere non sinit Z Vt juvant hebetem visum tenebrae,sic lux ipsa perstrin-raeis k git. Multos singularis patrum gloria inglorios reddidit, quos communis communiter celebras.set. Clarebant videlicet etiam suis illi virtutibus, sed non illustribus adeo,ut clarioribus compositae vinci non possent, aut hebescere. Non deficit sua candelae,non deficit stellis, non deficit lunae claritas; sed eam tamen mox illustrior solis splendor obscurat: ac proinde claritas ipsa etiam lumini tenebras offiindit. Et miraris, si homini t-

184쪽

ACCUS. CAPUT XXXIV.

VANITAS

185쪽

FRATER ET SOROR.

Est tanta plerumque sit prolium in parentes

impietas, ut eos perditis alia moribus, alias annis, alia criminationibus, alia insidiis, alia exilio, alia vinculis,alia fame, alia gladio, alia cruce,alia flammis sinusitata bellu is ipsis crudelitate)i perdere gaudeat, & nulla beneficio, ut par est ,vinis

ritia. cere; ea tamen est conjugum ubivis utique loco- siderant, rum, temeritas dicam, an dementia, ut tam diu miseros se arbitrentur , quamdiu sobolem , quae . miseros illos facere possit, non habent. m Huius eoo caecitatis originem dum perscrutoris, qua, attentius, hanc prae caeteris caussam invenio: quod quodammodo parentum vultus sunt liberi, δε- inqtio sibi velut superstites, repraesentantur ad posteros, dc mortui vivunt. Quanta porro sit homini immortalitatis innata cupiditas, neminem fugit. L . Nec mirare , si Vultui prolem consero: convc. ιι ιωθαι niunt in multis vultus, dc liberi, ac in eo potissimum,siudd, ut vultibus, ita Sc liberis raro duo- ta bus inter se convenit. Quanta siquidem sit facies inter humanas discordia, facile non minimum vultus nostri discrimen,nasus indicat,qui licet aliquando sui non absimilem ferat , parem certe quaqua

186쪽

quaqua patet orbis non patitur, semper homini congruus , numquam sibi. Non aliter videt aliquando domus una,sed felix in paucis,fratres vultu cultuque noxita dissimiles, sed quando tandem concordes ξ raro, ut opinor. Sic nempe testatur Ovidius, dum ait:

- Fratrum quoque gratia rara est.

Sic docet in Datribus Argivis Seneca, in Thebanis raria. Pampinius, in Tyriis Maro, Livius in Romanis. Quae quidem infamia cur unius aut alterius urbis potius, quam totius orbis sit,non video. Memorabile est inprimis,quod Actium specta- p .

vit duobus in fratribus, solo partium studio diffi-

dentibus parricidium ; dum Caesar in Antonium,& in utrumque,pro utroque,Roma decertat. Felix & miser unica adversarii caede Maevius: scelus fuisse comperit, quod virtus fuerat, dum spoliis imminens, fratrem cecidisse, non hostem, videt. Quid faciat Z projiciat,quae peccaVerant, arma , & innoxium sanguinem lacrymis abluat 3 sed instat hostis,nec inermi parcere consuetus,nec pio. Quid igitur ZSi tuto non potes ad patrem,inquit, ad fratrem adi. Nescisti fiatrem Z jam scis , &habes prae manibus,quem hoste tuo justius tollas: faciat hic te gladius pium, qui impium fecit, aut certe meli iis, frater, cui mortem ferro intulisti, morti tuae ferrum offeret: Sic ait, & ense fraterno

187쪽

Romas Constan. tinopoli, u

Bruania, EItalia, a Tureia,

i36 FRATER ET SOROR.

fratri fratrem, victorem victo inserias mittit. Triste est, quod cum Philippo doluit olim Macedonia j sedisse patrem scilicet de parricidii scelere, facultatis non voluntatis errore decepto, duos inter filios suos judicem. Crudele est illud Caracallae apud Romanos de

Geta fratre, quem in gremio matris occiθerat, in Divos referendo,responsum: Sit Divus, dum non sit vivus.

Crudelius est odium, quod apud Cyrenaeos Alcarenus in Archesilaum,apud Iudaeos Aristobulus in Antigonum, apud Constantinopolitanos Alexius in is racium pud Hispanos Fredericus in Torismundum , apud Gallos Sigebertus in Chilpericum, apud Polonos Lechus in Cracum, apud Bri- annos Ferrex in Porregem , apud Mantuanos Franciscus & Ludovicus Gongagae in Hugolinum , apud Forolivienses Pinus Ordelaphus in

Franciscum eXercuit.

At multo crudelissimum est , quod Murates quinque , Ioram sex , Mahometes octodecim, Phraates triginta, Abimelech denique septuagin-.ta fratres impie sustulit. Meliora forsan de sororibus speras Z Falleris: frustra ab infirmiore sexu fidem magis firmam expectes: fecundissimum discordiae seminarium femina. Nec raram dumtaxat sorores inter ac fratres

188쪽

FRATER ET SOROR. iv

tres charitatem puta,dum charior dignitas, ut liorum plerisque contigit. Pietas ipsa,somnium, chimaera, fratribus, utut inter se ament, ad caedem satis est. Quid fecit, ut ne fratrum quidem primUS. Om- ilnium , parricidae nomen effugerit Z Pietas. Quid 2 ' fratrum manus Iosephi pretio, Quid animos san- ,

. gtune polluit Somnium. Quid mutuo Liminaeos ense concidit Θ Futile unius de caesis in pascua, & M- . Iterius de stellis in armenta mutandis votum. 'ter sta- Nihil haec moror,inquies; frequens mihi frater ac soror est,& quod caput est,concors. Rara avis in eterris. Nostin ' quae vera fraternitas Θ Vera frater 'f'

nitas eli,quae tratrem Veneratur Integrum,corripit ram x.

dissolutum , praesenti obsequitur , absentem non 'rodit, sano applaudit, infirmum non deserit, placatum non proVocat, iratum metuit ut majorem. Si te docuit usus haec omnia, si di visa vos inter, sine rixis, haereditas, tum demum eam, de qua temere tibi blanditis, concordiam spera: sin minus, expecta discordiam, de prima dubius, de altera certus. Vt enim aurum igne, sic auro,&utraque fortuna, fratri frater probatur. Plus dico,si certum ii est, vere tot hominum sententias censeri posse P. quot capita , frequens procul dubio frater & soror,

concordia aut nulla aut rara est.

189쪽

in amor.

Amplexu enecat.

190쪽

VERITAS.

vividus amor est:hinc pueri vultu depictum

videas semper,& numquam seniS. mor hedeis

Pulchra soliis hedera, sed ramis, totoque corpore scabiosa prorsus & turpis est. Formosa vultu& cultu meretrix, sed verum proscentum: fucum tolle, & ficum deteges; vestem excute, & pestem invenies, pestem, inquam, cujus fontem Neapolitanisalli, Iberi, suum nolunt, rivulos vero ad insaniam bibunt: bibunt autem Z imo pretio incomparabili comparant. Serpit orta parvis initiis per muros hedera, errat ut ebria, & quidquid obvium luxurios a complectitur: serpit itidem, ignotis fere nata parentibus, vix ipsa sui conscia, vaga libido, Baccho duce vel comite fornicem subit, nec ullius fastidit amplexum. Verum ne singulis immorer, unum hoc urgeo: malimὸ

sicut hedera, quidquid etiam fartim ei sors obtu-I

lit mox illud amplexu suo deterit enervat,enecatsst Φε-

1ic impotens tui eumna cupiditas, etiam pumices m

ipsos surdis utique densibus exedit, vitiat,perdit. Et hoc est quod Naso praemonuit medicus men morbi amantior, quam salutis dum vulgatas h

SEARCH

MENU NAVIGATION