Antiquae historiae ex 27. authoribus contextae libri 6., totidem solennes temporum epochas continentes. Dionysii Gothofredi IC. operâ. ... Cum Indice accuratiss Antiquae historiae ..

발행: 1591년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DE CONAVI. IE. RO MAN. 389sulatu collegam habuit Quintum Luctatium

Catulum. cum Cimbris itaq; conflixit, & duobus praeliis CC. millia hostium caecidit, LXXX. millia cepit, & ducem eorum Teutobodunti . lpropter quod meritum abiens quinto COS. est famis. Interea Cimbri & Teutones, quorum copia' adhuc infinita erat,ad Italiam transerunt. It rum a Caio Mario & Quinto Catulo coira eos dimicatum est sed a Catuli parte felicius. Nam

eo praelio, quod simul ambo gesserunt, CXL. millia aut in pugna, aut in fuga caesa sunt ; -

millia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria & triginta signa Cimbris sublata sunt. ex his exercitus Μarii duo reportauit, Catuli exercitus XX X. &

num. Is belli finis fuit: triumphus virique decretus est. sexto Iulio Casare, & L. Marcio Philippo Cos S. sexcentesimo quinquagesimo nono

anno ab urbe condita, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia grauissimum bellum . Picentes, Mars, Pelignique mouerunt:qui,chmannis numerosis iam Pop. Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam asserere coeperunt. perniciosum admodum hoc bellu fuit.P. Ruti- Iius consul in eo occcisus est Caepio nobilis i ven is, dc Porcius Cato alius Co S. Duces autε aduersus Romanos Picentibus & Μarsis su riint, Titus Vietius, Hierus Asinius, Tirus Uerennius, Aulus Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est, a C. Maric,qui sexiea consul fuerat di e Cnaeo Pompeio maxim,

402쪽

rina egregia ita Cluentium hinsum ducem, cum magnis copiis fudit , ut ex tuis nec unum amitteret. Quadriennio. cum graui tamen ca- Iamitate, hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per Lucium Corne- Iium Syllam COS. cum antea in eodemhcllo ipse mutia strenuo praetor gessisset. Anno urbis conditae DCLX41. priimum Romae bellum ciuile commotum est: eodem anno etiam inithridaticum. Causam bello ciuili C. Maritis sexies Go S. dedit. Nam cum Syllaeon siil contra Mithridatem gesturus bellum. . qui Asiam & Achaia occupauerat, mittereturiisque exercitum in Campania' paulisper ten

retio belli socialis de quo diximus) quod i

tra Italiam gestum fuerat,reliquiae tollerentur, Marius affectauit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Qu re Sylla commotus,cum exercitu ad urbem veniti Illie contra Marium di Sulpicium dimicauit. primus urbe Romam ingressus est; Sulpicium interfecit,blarium fit gauit:atque ita C O S.ordinatis in futurum annum,Cnaeo Octauio, dc L. Cornelio Cinna, ad Asiam profectus est. Μithridates enim . qui Ponti rex erat, atque Armeniam minorem, & totum Poticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebat, primo Nicomedem amicum P. R. pithynia voluit expellere: senatuique mandauit, bellum se ei propter iniurias quas. passus fuerat, illaturum. a Senatu responsum est Μithridat si id faceret, quod & ipse bellum a Romanis pateretur. Quare iratus, Cappadociam statim occupauit,&ex ea Ariobaretanemaegem δέ amica populi Romani fugauit. Mox etiam

403쪽

ea regibus, amicis populi Romani, Pylaemene di. Nicomede. Inde ad Ephesum contendit: &per omnem Asiamditteras misit,ut ubicumque inuenti essent ciues Romani, uno die occide-

rentur. Interea etiam Athenae ciuitas Achaiae

ab Aristone A theniensi Μithridati tradita est. Hi serat enim ia m ad Achaiam Mithridates Archelaum ducem suum,cu C xx millibus equitum ac peditum: per quem etiam reliqua Graecia occupata est. sylla Archelau apud Piraeeumno longe ab Athenis obsedit, ipsamque urbent

cepit. postea commisso praelio cotra Archela ita eum vicit, ut ex CXX. millibus vix decem superessent Archelao, & ex Syllae exercitu a IIII. tantum homines interficerentur. ac pugna

Μithridates cognita. D n ulla lectissiina ex Asia Archelao misit. contra quem sylla iterutri commisit. Primo praelio viginti millia hostium interfecta sunt, filiusque Archelai Diogenes:

secundo , omnes Ilithridatis, copiae extinctae sunt: Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita Mithridates,cum Sytila de pace a gere coeP it. Interim eo tempore Sylla etiam lardanor. Scordiscos, irimatis aesos partim vicit; alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mithria date,qui pacem petebant,venissent, non aliter se daturum Sylla esse respondit, nisi rex reIictis his quae occupauerat, ad regnum suum rediis set Postea tamen ad colloquium ambo vene Iunt. pax inter eos ordinata est ; vi SylIa ad bellum ciuile festinans ,, a tergo periculum

404쪽

Asia Mithridatem vicit, Μarius. qui fugatu

erat,Cornctius Cinna unus ex consulibus. bellum in talia repararupi: & ingressi urbem Romam nobilissimos ex Senatu & consulares vi ros interfecerunt,multos proscripserunt:ipsius Sγllat stomo euersa, filios & uxorem ad fugam compulerunt: uniuersus reliquus Senatus ex urbe fugiens,ad Syllam in Graeciam venit,oras

ut patriae subueniret. Ille in Italiam traiecit, bellum ciuile gesturus aduersus Norbanum &Scipionem COSS. & primo praelio contra

Norbanu dimicauit, no longe a Capua. tu VII. millia eius caecidit, VI. millia cepit: CXXIHIL suoru amisit. Inde etiam se ad Scipionem conuertit, & ante praelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit. Sed cum Romae mutati consules essent, & Alarius Marii. filius, ac Papirius Carbo consulatum accepissent, sylla tamen contra Μarium iuniorein dimicauit.& XV. millibus eius occisis,CCCC. de

suis perdidit. Ilox etia & urbem ingressus est. Narium Marij filium, Praeneste persequutus, obsedit &ad mortem copulit. Rursus pugnam grauissimam habuit cotra Lamponium & Carinatem duces partis Marianae ad portam Col-tinam. LXXX millia hostium in eo praelio contra Syllam fuisse dicuntur. XII. millia se Syliae dediderunt caeteri in acie, in eastris, in fuga insatiabili ira victorum consumpti sunt. Cnaeus

quoque Carbo COS.alter, ab Arimi'o ad Siciliam fugit, di ibi per Cnaeum Pompeium interfectus est : quem adolescentem sylla annos unum & XX. natum, cognita eius industria. traditis exectilibus e fecerat, ut secun-

405쪽

dus a Sylla haberetur. Occiso ergo Carbone, Pompeius Siciliam recepit. Transgressus utile ad Africam Domitium Marianae partis ducem,& Hiarbam regem Mauritaniae. qui Domitio auxilium ferebat,occidit. Post haec Sylla de Mithridate ingenti gloria triumphauit. Cnaeus etiam Pompeius squod nulli Romanorum tributum erat) quartum & XX. annum agens,de Africa triumphauit Hunc fine habuerunt duo bella funestissima ; Italicum, quod est Socialedictium;&Ciuile: quae ambo tractata sunt per annos decem. contumpserunt ultra CL millia hominum; viros consulares XXaIII. praetorios VII. aedilitios Lx senatores fere CCC.

EUTROPII BREVIARII

LIBER VI. ARCO AE milio Lepido, Quinto Catulo consulibus, e a Sylla Rempublicam coposuisset, bella

noua exarserunt: unum in Hispania 3 aliud, in Pamphylia & Cilicia itertium, in Macedonia;quartum, in Dalmatia. Nam Sertorim , qui Partium Μarianarum fuerat, timens fortunam caterorum qui inte

empti erant, ad bellum commouit uia antia. Missi sunt contra eum duces, Quintus Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtham regem vi cit; de Lucius Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est:Metellus vario successu e5tra Sertorium dimicauit. Postea cum impar pugnae solus Metellus putaretur. Cnaeus Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus aduerias . Sertorius fortuna Eutruitu. G s

406쪽

varia saepe pugnauit. Octimo demum anno a suis occisus est, de finis ei bello datus est per Cn Pornperum adolestetem, & Quintum Μe' tellum Pium Patque omitta prope Hispaniae in dita'ne pop.Rom. redactae sunt. Ad Macedoniam missus est Appius laudius post consulatum. Leuia praelia habuit contra Varias gentes , quae Rhodopam prouinciam incolebant: atque ibi morbo mortuus est. Μisi sus ei successor cnaeus Scribonius Curio post consulatum. is Dardanos vicit, δc usque ad D nubium penetrauit a triumphumque meruit, oc intra triennium finem bello dedit. . Ad Ciliciam dc Pambliam missus est P. se uilius ex coὶIe,vir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnauit,& c pit. In his Phaselidem, olympum, Corycum liciae. Isauros quoque aggressas, in deditionem redegit,atq; intra triennium bello finem

dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Reuertens triumphum accepit,dc nomen I rici meruit.

Ad Ilbricum missus est Cnaeus Cosconius pro costule: multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit.&composito bello,Romam post biennium redijt. isdem temporibus, cossit Ilarcus Am ilias Lepidus , Catuli collega, bellum ciuile voluit

eo mouere: intra tame unam aestatem motus

eius Oppressus est. Ita uno tempore multi sinuit triumphi fuerunt : Μetelli, ex Hispania: Pompeii. secundus ex Hispania Murionis, ex Mace donia: seruiiij, ex Isauria.

407쪽

Lucullo & Μarco Aurelio Cotta Cos s. mortuus est Nicomedes rex Bithyniae, & per testamentum populum Romamnn fecit heredem. Mithridates, pace rupta , Pithyniam & Asiam

rursus voluit inuadere. Αduersus eum ambo consules missi, variam habuere fortunam. Co

ta apud Chalcόaonem victus ab eo acie, etiam, intra oppidum coactus est, dc obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut

Cyzico capto, totam Asiam inuaderet, Lucullus ei alter copstit occurrit: ac dum Mithridates in obsidione Cyzici commoraretur, ipse eum i tergo obsedit, fameque consumpsit, di multis praelijs vicit. Postremb Syetantium quae nunc Costantinopolis est) fugauit. nauali quoque praelio duces eius Lucullus oppressit. Ita

una nyeme & aestate, a Lucullo ad centum millia hominum ex parte regis extincta sunt. Anno urbis Romae DCLXXVIII. Macedo-nsem prouinciam M. Licinius Lucullus accepit, consobrinus Luculli qui contra Mithridatem bellum gerebat. Et in Italia nouum bellum subito commotum est. LXX ehim de ratuor gladiatores ducibus Spartaco , Chryo, di oenomao, effracto Capuae ludo, effulerunt: & per Italiam vagantes , pene monestius bellum in ea , quam Annibal mouexat, parauerunt. lom multis ducibus, & duobus simul Romagorum consulibus victi sexaginta fere millium armatorum exercitum congregauerunt: victique sunt in Apulia a Μ. Licinio Crassio proconsule. & post multas calamitates Italiae, textio anno, bello huic Lais imponitur- is

408쪽

sexcentesimo octogesimo primo urbis conditae anno,P. Cornelio Lentulo & Cnoro Aufidio Oreste C O S S. duo tantum grauia bella in imperio Romano erant, Mithridaticum & M ecdonicum. haec duo Luculli agebant, Lucitulus,& Μ. Lucullus. I .ergo Lucullus post pugna Cyzicenam,qua vicerat Μithridatem; & naua-lam, qua duces eius oppresserat , persequutus est eum: & recepta Paphlagonia atq; Bithynia, etiam regnum eius inuasit. Sinopen dc Ami-sum,ciuitates ponti nobilissimas, riti secundo praelio apud Cabira ciuitatem,quo ingentes eopias ex omni regno adduxerat Mithridates, eum XXX. millia lectissima ruis, a quinq; R manorum millibus vastata essent, Μithridates fugatus,& castra eius direpta. Armenia quoque

minoriquam tenuerat,eidem sublata est. sui ce-ytus tamen est Mithridates post fugam a Tu grane Armeniae rege ; qui tum ingenti gloria

imperabat,Persas siepe vicerat, Mesopotamiam eupauerat, dc syriam, dc Phoenices partem. Ergo Lucullus repetes hostem fugatum, etiam regnum Tigranis,qui Armenijs imperabat, i gressus est. Tigranocerta ciuitatem Armeniae nobilissimam. cepit. ipsum regem,cum sexcentis millibus clibanariorum, oc cetum millibus

sagittariorum dc armatorum Vedientem, octodecim millia militum habens, ita vicit, ut m ruam partem Armenioru deleverit. Inde Nisub in profectus, eam quoque ciuitatem cum retis fratre cepit. Sed hi quos in Ponto Lucullus

r liquerat, cum exercitus parte, ut regiones victas etiam Rom. tuerentur, negligenter se deuentes, occasionem iterum Mithridati

409쪽

lum renouatum est. Lucullo paranti, capta Nisibi, contra Persas expeditionem, silccesbr est missus. AIter Lucullus , qui Asa. edoniam administrabat , Bessis Romanorum primus intulit bellum, atq; eos ingenti pratio in remo monte superauit: oppidum cudamam,quod Bessi habitabant, eodem die quo aggregiis est,uicit: Cybalen cepit ; usq; ad Danubium penetrauit. Inde multas super Pontum positas ciuitates aggressiis est. Illic Apolloniam euertit ; Cal

tim,Parthenopolim, Tomos, Histrum Buziana omnem cepit: belloque confecto, Romam re- dijt. ambo tamen triumphauerunt: Lucullus qui contra ithridatem pugnauerat, maiori gloria, cum tantorum regnorum victor re-

Confecto bello Macedonico, manente Μυthridatico, quod recedente Lucullo, rex coli etis auxiliis reparauerat, bellu Creticum ortum est. ad id filissus Caecilius Μetellus, ingentibus' praelijs intra triennium omnem prouinciam cepit ; appellatusque est cretum ; atque ex insula triumphauit. Quo tempore Libya quoque Romano imperio per testamentum Apionis, qui rex eius fuerat,accessit: in qua inclitae ciuia

tales erant,Berenice, Ptolemais,lc Cyrene. Dum haec geruntur,pirata omnia maria infestabant ε, ita ut nauigatio, Romanis toto orbe

victoribus,sola tuta non esset.Quare id bellum Cnaeo Pompeio decretum est: quod intra paucos menses ingenti felicitate & celeritate confecit. Μox et delatum bellum etiam contra regem Mithridatem dc Tigranem: quo suscepto,

410쪽

Mithridatem in Armenia minore, nocturno, praelio vicit castra diripuit, quadraginta millibus eius occisis , viginti tantum de exercitu. suo perdidit ,& duos centuriones. Mithridates cum uxore fugit, duobus comitibus. NeΑ qi e multo post , cum in suos saeuiret, Pharis tanacis filii sui seditione apud milites , ad mortem coactus , venenum hausit. Hunc finem habuit Ilithridates . perijt autem apud Bosphorum , vir angentis industriae consilij que. Regnauit annis lexaginta et vixit septuaginta duobus: contra Romanos bellum habuit annos quadraginta.

Tigrani deinde Pompeius. bellum intulit. - ille se ei dedidit, & in castra Pompeii seriodscimo milliario ab Artaxata venit: ac dia dema suum, cum procubuisset ad genua Pompeii, in manibus eius collocauidi: quod ei Pompeius reposuit ; honorificeque eum habitum, regni . tamen parte mulctauit, & grandi 2ecunia. adempta est ei Syria,Phoenice, Sophene: sex mi illa irraeterea talentorum argenti, quae sopulo Romano daret; quia bellum sine causa Romanis

commouisset, Pompeius mox etiam Albani bellum intulit, & eorum regem Orodem ter vicit:postremo per epistolas & munera rogatus, veniam ei ac pacem dedit. Iberiae quoque regem. Arthacen vicit acie,& in deditionem accepit. Armeniam, minorem Deiotaro Gaiatiae regi donauit; quias ius belli Mithridatici fuerat. Attalo & Py-I meni Paphlagoniam reddidit. Aristarchum AColchis regem imposuit. Μox Ituraeos& Ar veitisset in Srriam, Seleuciam, vicina ru

SEARCH

MENU NAVIGATION