Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

gone, Inquies. Omnis, qui Jureiurando sibi interdixit Iusum, peccat mortaliter, contra Bum iuramentum denuo ludat

s . ' N. Hoc quidem universaliter die, non posse n- debere, seδ ad discernenda, Hgravitatem eccati aConfessario attenden- dum esse vel maxime ad finem M inte tronem jurantis: vel enim is lusem execratus fulti, ne deinceps amplius inutiliter . tempus perditi vel ne perdat pecunias vel ne incidat ili rixas eum aliis collusoriabus r. Si primum , gravitas peccati dim 'in v lienda epit ex d turnitate temporis: M vi hujus de faciliοῦ non est condemnandus Pe cati mortatis, nisi valde frequenter sudem se do multum temporis perdiaisset. Si etdum , a tendendum erit at quantitatem pecuniae' comparative ad personam divitem aut Pauperem, 'plus vel minus habentem dumetiendam , vel certe ad periculum perdendi quantitatem, quae, si respectu hujus, Pessonae pensatis omnibus eircumstantiis. luerit magna, condemnandus est poenitens Peccati g avis r fin autem fuerit exigua quod ex natura lusus aut pretii, de quod' lutindo contenderunt, colligendum est non nifi precati venialis condemnari potest poenitens. Denique si supponatur tertium' rursus attendendum erit, an Poenitens luseri elim talibus metis, aut tall

sorte ludendi, qua potuisset incidere rixas

112쪽

graves vel non ' Si non r excusandus esta culpa gravi et Si se; condemnandus est culpis gravis., sive dein pro se . sive pro alio tulerit: quiain materia gravi egit contri jusjurandum. Videantur de hoe Sanehez lib. 1. 1n decalog. c. I 8. Castropalao pari. 3. in . dist. a. 'u. r. Id i. Spore p. R. decalor c. i. sest.2. n. 3 AH no et ubi supra art. 8. . ad alterum quaesitum hujut Cases. 8α. Paterfamgias vi juramenti probabiliter non metur Cfum domo sua expellere; tum quia tale juramentum fuit de re de Ie meriam indifferente; tum etiam quia non eX, motivo virtutis , sed potius ex passionis impulsu factum est. Et dato etiam quod dictus Paterfamilias habuisset intentionem

corrigendi, ae hac via reducendi Cajum. ad nn en orem frugem; tamen si praevideat, fore, ut vi talis expulsionis Cajus cum .integra sua familia si multum affligendus Semagnis subjiciendus miseriis c de quo in smilibus circumstantiis vix unquam Prudenter dubitare liceto poterit non obstante juramento eundem tetinere in domo sua; quia juramentum non debet esse contrarium charitati. 'N.

Dices adhuc. r Sed quid, si memoratus Paterfamilias , contrariojurasset, se Cajum domo sua nunquam Heetarum, possetne . . F e sante

113쪽

'o. Conferamia tertia

stante hoc juramento eum ejicere, Posito, quod censum sibi debitum non solveret 'Vosse, saltem tunc, si . Caius biennio conductionis pensionem debitam non solo Veret. . Ita tenet somer tom. a. cap. de locat. O conduci. n. Covarruvias δd Sanchea, quos refert de sequitur Castropalao

quia i ecundurn dicta n. 69. juramentum G, tamens materiam juris intelligi debet M interpretari secundum constitui sodes juris ratqui de jure gontractus Iocationis xens , tur habere hano tacitavi conditipnpm, ut ' conducto biennio non solvens expelli galeat. l. Ψ a ros s. ist y locatorem. f. 0cati & ergo. ecus em rς solvendum existima-rςm, dato quo Lajus ex altiori motivo

presse, se fiun993m Caium expulsurum, tametsi pensionem non solvisset et quo supposito juramentum fuisset honestum M sanctum, linguiquε observabile a patre- famili3s absque mihi 'reccato: erfio ob reverentiam Divini Nominis deberet ob-

sergari, nihil prorsus sibi suffragante mox allegata juris const; tutione, utpote cui PO-tuit, Sc jurando censetur voluisse renuntiare, ductus altiori motivo

g. III.

114쪽

t e condition. ad validundaram. requisitis. yx,

Corollaria ex dictis inserenda.

. Olliges ex hactenus dictis primb, amen

'rites. ebrios, sicut etiam Pueros. ante usum r*tionis plene adeptum non esse ca. Paces ad deponendum verum juramentu α hoc ipso a judice nunquam esse admit tendos.i Ratio hujus est et quia cum per fectae deliberationis non sint capaces, ipsa jure naturae invalida censeri debent jura, menta abi iisdem deposita. . Pessime proinfamim arbitror ὲ quodam certo Ludim gistro, qui a pueris postulaveras, ut duo bus digitis prioribus in signum juramenti elevatis: testarentur, se hoc rit illud, deliήcium quantumvis puerile, tinou commii. sisse, aut nihil de eo vidisse, intellexisse Mipossime inquam factum arbitror ; cum enim juventus, illa valde si rona ad memdacia, prudenter debuisset, timere pessuria ab illis, qui doli capaces fuere: non deabent autem homines ob leves culpam subjisci aut exponi periculis. animarum: ab aliis autem doli , nondum capacibus prudentea nec potuit . neque etiam Hebuit exigere j ramentum, velut ex hactenus: dictis liquetrpec dubitandum, quin huiusmodi periuria Ludimagistro potius, quam pueris sint imo Putinis

115쪽

' conferentia tertia 'putanda , vel ex hoc ipso capite magis castigando virgis, quam Pueri. 8s. Colliges adb. Juramentum promisso orium quodcunque , factum cum errore aliquo iubstantiali, id est, circa substantiam. rei promissae, vel subjectum cui promissici fit. nullum esse M invalidum e validum vero, si error contigit solum circa qualiatatem mere accidentalem non redunda

tem in substantiam. Ita omnes cum a ehezio, Molina Sce. Ratio est : quia juramentum promimorium sequitur nasuram de conditionem promissionis r atqui . ad omnem promissionem validam essemialiter requiritur consensus in substantiam, qui consensus subsistere non vaIet cum errore substantiali, bene verb cum errorae accidentali duntaxat : ergo ubi contigit error circa substantiam, ibi non valet, nemque obligat juramentum promissorium rct quemadmodum secundum dicta in

Theolog. Sacran-t. pari. 3. confer. .. n. it. matrimonium cum errore circa substantiam personae contractum nullum est, b . ne autem cum errore circa qualitatem me re accidentalem non redundantem in subis

i stantiam ς ita sanε promissio jurata seu ju

ramentum Promissorium v. g. matrimonii eum errore substantiali factum, prorsus nullum est, ac nullius valoris. Videatu . orer α.so. ββ. a. n. a.o.

116쪽

Colliges 3 tib , juramentum promisso- 86.

rium famam de praestanda re merum in

differente quatenus tali, pariter nullius esse vigoris aut obligationis. Ratio est; quia talis actio est omnino inutilis r invocatio autem Divini Nominis nequit obligare ad

rem vel actionem inutilem et ergo nec ad rem indifferentem qua talem. Hinc sequitur, juramentum v. g. non levandis Ducam, non egrediendi domo tali hora ,

non ducendi filum tali die v. g. Martis recinon solum nullam prorsus parere obligationem , sed potius injuriosum esse Deo secus dicendum foret, casu quo hujusmO- odi actio mere indifferens fuisset ordinata ad altiorem finem in g. ingredi hanc domum ad consolandum seu etiam subleva dum infirmum; vel abstinere ab ingressu, alloquio hujus vel illius Me. ob evitandum Periculum incontinentiae se quo casu utique valeret juramentum, utpote factum de re meliori de Deo perquam grata atquου animarum saluti proficua. Quocirca iiD 'super advertendum est, hujusmodi jur

menta circa rem mere indifferentem qu talem facta tractu temporis mutatis etiam circumstantiis non convalestere, si ab ini- ,

tio fuere nulla. Ex. gr. Titia juravit non egredi domo die Veneris, vel non ingredi domum alterius ερα juramentum hoc, si

supponatur altiori ene destitutum, ab iniast tio

117쪽

.ὶ p uo fuisse nussum, contingat pollea Titian

habere rationabilem causam non egredier

. , domo, vel non ingrediendi lienam domum, eb qu6d ibi advertat sericulum

etiam proXimum incontinentiae Δία in talixasu de jure naturali equidem tenetur alh- istinere ab ingressu, at npia tenetur ad hoc . Vt juramentikuis O te ab initio, nulliter facti ea Ion firmatur autem tractu remporis, quod is jur ab initio ποι 'bsistis. Por. c. I 8. de Reg. in Oto. Videatur L ym n0 lib. . tr. 3. b. u. q.. R ii senstuet t. a. tit. a . g. - β. Babens uber citi a. a. m s. q. ct I .st . Colliges. 4tb , juramenta Parentum . da

vel tali modo , Itemque juramenta Dominorum aut Dominarum de ejicieddo famulo vel famul e domo i c. . Plerumquet Mon esse vera iuramenta ψοsum quia saepe ae pilis nor, habent intentionem jurandi dedi tantum :tςrrend i; tum quia solent plegumque steri ex passione duntaxat, Sc non ' paro ex animo inordinate Aid diςandi deli- ita, atque hoc ipso de re saltem veniallier inlata; consequenter nullius sunt momenti. His de causi s L ymann lib. . Ir. a. c. 1 a . ρὼ Gobat tr .m. Theolog. . experim. s 8. Reiffens et Theoc mori tr. s. d . . a . aliique Dinores satis communiter monent, raro hujusmodi, homines pe

118쪽

De conditiori ad validum aram, requisitis. ' ς' facturos se jur runis idque .vel quia deo linquentes sele jam em endarunt vel erro. rem suum agnoverunt' humiliter, deprecando veniam cum promissiondi emendationis; vel quia juramentum fuit de re inutili, indifferenti, aut de vindicta inordina-. zm, uti jam dictum

Colliges stb, juramenta de opere malo, 88. vel ad malum finem facta,' uti est v. g. j ramentum dandi puellae vel mulieri tot Se tot, si corporis sui copiam praestet, vel juramentum dandi g. sicari hanc vel il- Iam summam, si inimicum tuum occiderit Me. nullius esse momens, ob rationes jam datas; sunt enim de re illicita, Sc hoc ipso ante opus praestitum retractanda &c. ni hiloseeius opere semel exhibito , tenetur jurans stare promissis suis Me. . Ratio est: quia tale juramentum potest licite servari resto enim opus ipsum v. g. homicidium injustum fuerit illicitum &gravissime pe Naminosum, solutio tamen mercedis Prona issae , supra quam cecidit juramentum, non est quid illicitum : ergo debet pro nari ob regulam illam jam supra n. s 7. traditam, qu bd scilicet omne juramentum de re honesta M utili, non vergens in detriin entum salutis ob reverentiam , Divini Nominis debeat adimpleri: improprie igietur inquit cum Laymanno cis. c. s. n. a. Sporer tr. 3. in decat. c. l. μα'2. n. 11. loquunm

119쪽

conferretia fertia

loquvnrur quidam Doctores , praesertim Canonistae, dum dicunt, juramentum illic tum servandam non esse: deberent enim di--cere , juiramentum is re isticita serrari non

Colliges sib, Medims contravenientes juramento in susceptione gradus emisso de ': . admonendo periculose infirmo in ordine ad confessionem peccatorum deponendam juxta decretum Innocentii III. cap. - cum infirmitas. de poenit. oeremisi. nec non de non amplius visitando eodem' infirmo. nisi intra triduum post factam admonitio r nem fuerit confessus sacramentaliter prout i, statuit S. Pius V in Motu proprio et supra - Gregem domistrum. anno I s66. tales in- quam Medicos graviter Peccare. . Quocir-: Ca tamen advertendum, eos excusari posse: a gravi peccato est triplici capite i. scdicet, i si admoneant infirmum .saltem per alium, - quia per talem admonitionem adhuc obtineri potest finis constitutionis. . a. . morbus hon judicetur periculosus, vel si intra triduum ob sumpta medicamina in- firmus supponatur evasisse Periculum. 3. Si praevideant moraliter se nihil effecturos, tametsi infirmum admonerent ad deponendam confessionem Scc. Ratio pri ris est: quia si infirmus supponatur Posi- . tus extra periculum mortis, eo ipso iudi moni potest ac debet esse extra pericalum

120쪽

decedendi ex hae vita sine Sacramentis: finis autem Summi Pontificis videtur non fuisse alius, quam declinatio talis per culi: - . ergo hoc cessante cessat obligatio legis. 'Ratio autem posterioris est: quia sicut secundum dicta tr. a. Theolog. decalog. cons. 'Io. n. ast l. M 3a' praeceptum de correctione fraterna cessat obligare, ubi praevidetur nihil fructificatura Sc inutilis : ita ipariter in hoc casu cessare debet obligatio admonendi infirmum, casu quo moralitercerib praevidetur nihil fructificatura admonitio: moraliter certὸ dico ; nam in dubio lex manet in possessione, ideoque urget ad admonendum: nec de facili praesumendum est, quod nihil sit profutura. Videantur de hoc Sancher lib. 3. in decalog.

c. I 6. n. 7. Tamburin. si . 3. c. 3. g. s. n. I t. Bonacina rom. a. dist. q. q. I. pu. I 6, n. IO. . Babens uber tr. s. disp. 3. art. a. n. 63.

Colliges 7timo, juramenta det servando 'o. silentio circa ea quae in electionibus, capitulis vel congregationibus praestari subin- ede debent , obligare juxta proportionem materiae, id est, graviter in materia gravi seu tali, ex cujus revelatione oriri posset cuipiam grave nocumentum aut praejudicium: leviter vero in materia levi, id est, tali, ex cujus revelatione vel nullum prorsus, vel non, nisi exiguum praejudicium potest redundare in proximum βία Ita

SEARCH

MENU NAVIGATION