Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

st conserentiε tertia recte Ilenno noster tr. in decalog. dis'. a. q. d. art. q. Resol. 3. post conclus. 3. Ratio est : quia obligatio hujus juramenti promissorii sequitur naturam Ed obligationem secreti: ergo ubi hoc est magni momenti, obligat graviter, ubi verb est exigui, non nisi leviter obligat. Idipsum tenendum est de iuramento servandi secretum V. g.

circa artem conficiendi hanc vel illam in dicinam. Excipiunt tamen Doctores casum, quo defectu talis medicinae homo aliquis, vel tota etiam communitas deberet subire grave damnum Vel vitae periculum, nisi secretum, seu ars conficiendi illam medicinam reveletur Ecc. His enim suppositis charitas proximo indigenti debita obligaret ad revelandum secretum: juramentum autem praestitum non debet pu-' gnare contra praeceptum charitatis ; secus enim evaderet vinculum iniquitatis. Videatur Sporer cit. c. I. sect. a. n. 62. de laCroiX lib. 3. p. i. n. 3ap. vel Κressi inger in dit. g. post n. 3 o. Theolog. mor. tr. 6. di t.

a. R. P. Reissenstuel. 9 I. Colliges ulterius octavo, id ipsum, quo cl

proxime dictum fuit de revelatione secretorum, Pariter Proportionate dicendum esse de viol tione statutorum, ad quorum Observantiam U. g. DD. Studiosi Unive

statum, vel alia membra certarum Con

gregationum, vel Capitulorum sub jur

122쪽

t e conditisn. ad validum guram. requisitis.'ymento solent adstringi ; quia utrobique

juramentum sequitur naturam promissionis. Quare si Rector Academiae vel Uni-- versitatis sub obligatione praestiti juramenti praecipiat Studiosis, ut intersint Sacrificio Missae vel processioni publicae, transgressores per se loquendo, M secluso scanὸalo ac contemptu non peccant plus quam venialiter ; eb qu bd haec materia spectato' fine praecipientis videatur omnino levis. Econtra si idem Rector sub eadem obli-

gatione juramenti praestit, vocei aliquem

ad decidendam causam gravem, non Obtemperans vel non comparens absque justaeausa peccabit graviter contra virtutem Re ligionis, eo quia in materia gravi agit con ira fidelitatem juramenti praemii. Ita Ba-benstuber tr. s. di . s. art. a. n. ιγ. referens pro eadem opinione Sanchegium lib. st . in de atri. c. I . n. a. 4. Sco. Salmant, censeS m. . tr. 17. c. Σ. ρη. 7. n. 7 - σColliges denique nono. Ossiciales quoscunque demum, qui sese in susceptione officii sui jurejurando adstrinxerunt ad fideliter illud administrandum, Peccare gra viter vel leviter contra virtutem Religionis secundum proportionem culpae . neglectus, seu etiam infidelitatis commissae in administratione. Idipsum dicendum est de Scribis , Procuratoribus , Advocatis ι

123쪽

1 oo conferentia tertia Deconae ad valid. M. Consiliariis Maliis, qui jurarunt, se non petituros, aut recepturos Pro salario ultra id, quod lege taxatum fuit. Ρeccant ininquam graviter vel leviter non solum contra virtutem Religionis, sed de contra vi tutem Justitiae, iuxta proportionem mat riae, quam ultra laxam sibi debitam exigunt aut recipiunt, non obstante eorum pau-Perie, quam multi praetendunt. Ratio manet eadem: quia in tali casu nedum virtutem Religionis, sed Se virtutem Iustitiae violant juxta proportionem materiae gravis, vel levis: ergo graviter vel leviter peccant duplici peccato. Ita Henno cit. dist. a. q. a. a. q. conclus. s. Resebit. q.

124쪽

CONFERENTIA

De conditionibus ad Iuramentum licitum necessariis.

3. Ad omne juramentum licitum necessario debent concurrere tres conditiones, scilicet ut fiat in veritate, iustitia & judicro. v . Veritas juramenti consistit in eo, quod non contra, sed juxta mentem juretur. Unde omne juramentum contra mentem se ctum est mortaliter peccaminosum.s6. Justitia juramenti in eo sita est, quod Divinum Nomen non invocetur in testimonium rei illicitae seu peccaminois.

97. Qui jurat, se commissurum id, quod est pecca-

. minoslim, peccat mortaliter. '

s 8. Judicium juramenti consistit in eo, quod fiat prudenter, & non sine justa ac rationabili causius s. Juramentum carens judicio, per se loquendo non est plus, quam venialiter peccaminosum. Icio. Per accidens tamen potest quandoque des eiu judicii peccari mortaliter. Io I. Resolvitur Casus I. cujusdam Automarii, qui alium quendam concivem ob non praestitam

sibi .

125쪽

roi conferentia quarta

sibi solutionem pro horologio eidem dato ac- cusavit apud Judicem. Io 2. An tuta conscientia potuerit alium quendamgmicum rogare, ut testaretur jurato, horologium fuisse datum, esto non viderit, quandudatum fuit. Io 3. An supposita condemnatione ad solutionem horologii, Automatarius vel amicus ille seu juratus testis teneantur ad restitutionem pretii. Io . Resolvitur Casus II. cujusdam Domicellae, quae jurejurando promiserat nubere cerim Cui . dam juveni, etiam contra voluntatem suorum

Parentum.

ros. Quid judicii duuramento eo fine facto , ut

a quadam vidua facilius obtineretur usus cor

Io 6. An ille, qui huic Viduae jurato promiserat, se non aliam dumιrum, teneatur vi juramenti hanc ducere.

. . . . . , .

Io 7. Quid tenendum de juramento, quo sponsi subin se obligant, ad non permittendum tactum lascivum ab alia quacunque persona. Iog. Resolvitur Casius III. de quodam milite an serum iure, Ios. Qui, ut ab hoc d elicto sese purgaret, alio duos commilitones persuasit ad deponendum, pessurium. x Io. An Judex vel etiam Rusticus, ceu actor &accusator, potuerit a praefatis militibus praetendere juramentum, tametsi moraliter certo praeqviderit eos pejeraturOS. III. In nullo unquam casu fas est inducere alium ad pejurium. Ita. An liceat inducere stitem ad pessurium m

126쪽

De condit. ad Dram. licitum necessariis. Io

teriale, id est, talem, qui ex errore putat rem ita se habere, licet inducens sciat contrarium. III. Omne perjuxium etiam joci causa factum est mortaliter peccaminosum. II . Peccat insuper mortaliter, qui rem sibi dubiam jurejurando confirmat velut certam, aut vicissim. I Confessarius non debet de facili a poeni- tente exigere juramentum emendandi se, vel restituendi 8cc. 1 I6. Quomodo practice sit examinandus poenia tens, qui se accusat de juramentis factis &c.

I, Praemittuntur, & breviter re-λlvuntur quaesita scitu neces arta ad

debith resolvendos Casus practicos de iuramentis licitis vel illicitis. matres primo , quae de quot conditio.

nes generatim sint necessariae ad omne . juramentum licitum R., Generaliter loquendo ad omne ju' 33. ramentum licitum debent necessarib co currere tres conditiones, velut quidam comites, scilicet L. Veritas, a. Iustitia, Sc g. Judicium. Ita unanimiter Doctores. Et habetur expressum jure divino Jeremia 4. ubi dieitur: Jurabis: vivit Dominus in periis

rate ct in judicio, ct in justitia. Verum Pro pleniori horum intellectu

127쪽

Io Conferentia quarta Quaeres et do, quid intelligatur per veritatem, seu quid sit jurare in veritate' sq. Jurare in veritate idem est, ac jurare juxta mentem ipsius loquentis: itaque per veritatem juramenti hic non intelligitur conformitas dicti ad rem ipsam, prout est , a parte rei. sed conformitas dicti ad mentem loquentis. Unde si Petrus firmiter credat se esse filium Joannis, idque jurej

rando affirmet, dicitur jurare in veritate. α juramentum hoc esse formaliter Uerum, esto fortassis Petrus non sit filius Ioannis sed alterius: e contra autem si firmiter sibi persuasum habeat, se non esse filium Joannis ,. M tamen juret se esse talem, commi fit Perjurium, etsi supponatur esse Joannis filius. . In juramento autem promissorio secundum dicta su 'erius u. 32.: duplex debet intervenire veritas scilicet una, quod jurans revera velit se ad hoc vel illud obligare , α quod velit promissiim adimplere, in cujus confirmationem Deum velut

fidejusibrem jurando quodammodo subinstituit, M altera, quod suum promissum

effective exequatur.

Quaeres 3tio, quomodo peccet ille, qui jurat sine veritate 's. N. Peccat mortaliter , quisquis sine u ritate, seu contra mentem jurat, sive dein res sit magni , sive exigui momenti. Ita ex communi Doctorum Illiung

128쪽

De condit. ad 3uram. licita necessariis. Ioss. n. io. Uio ad proposit. et . ab innocent. XL damnatam n. F.

Ratio est: quia quisquis contra mentem jurat, quantum est de se, nititur quodammodo Deum reddere testem falsitatis: at hoc ne quidem in materia exigui momenis

ii fieri potest sine gravissima Dei injuria;

nam si Deus , in quacunque etiam minimi momenti. materia falsum attestaretur, eo

ipso non amplius esset infinite verax, MPer consequens non ampli iis foret Deus: ' ex quo profect6 ad oculum liquet, Deo aeque grandem irrogari Iniuriam, dum in- . vocatur in testem levis mendacii, quam dum invocatur ad contestandam rem falsam gravissimi momenti: ergo semper committitur peccatum mortale. Patet 'ininsuper ex hoc, quam juste Innocentius XI. Praeter alias plures damnaverit sequentem n. a . Propositionem: incare Deum in testem mendacii levis non est tanta irreverentia, propter quam velit, aut posset damnare homi

Quaeres 4tbἰ quid intelligatur per justi

tiam juramenti R. Justitia juramenti in eo consistit, quod non juretur res iniqua seu peccaminosa Ec injusta, , vel quomodocunque illia cita : ideoque in justitia jurare diςitur, qui jurat rem iustam, seu honestam ac liciatam : e contra sine justiti, jurate dicitur,

129쪽

ros Conferentia quarta

qui iurando asserit se facturum id , quod non est licitum, Sc hoc ipso injustum seu contra jus divinum. aut humanum. It

rursus communiter Doctores .

QuaereS sto, quomodo peccet, qui j rat sine justitia, id est, rem injustam, leui illicitam de peccaminosam ls . Probabilius semper committi pecissatum mortale, dum quis jurat se commil-surum peccatum etiam veniale duntaxat Ita Marchantius Tribun. t m. 2. tr. 3. tiri R. q. s. Reg. 2. R. D. Augustinus Michel Theolog. cau mor. to 4 2. Par . a. purare. F. n. 6. referens pro eadem opinione Tu

rianum in setin. dissut. cent. 3. censiora Theo lag. dub. 3. Ratio me moven ad hanς resolutionem est: quia juXta communissimam Doctorum proxime insinuatam n. st qui Deum jurando invocat in testem fata statis seu mendacii quantumvi&Jevis, r vera Deo non levem , sed gravem irrogat injuriam, eo quod quantum in se est, velit eundem substituere, quasi fidejuGrem falsitatis r quod simpliciter M aequaliter repugnat Rusdem infinitae veracitati tam in materia gravi, quam in materia levi r at, non minus repugnat sanctitati divinae, agere fidejussorem quasi de commitintendo levi peccato, quam de gravi: ergo

si is, qui jurando invocat Deum in testem etiam levis mendacii, non levem sed gra

130쪽

De condit. ad Draui. licitum necessariis. Io vem injuriam eidem irrogat, profecto etiam ille, qui eundem in υocat in testem ac fideiussorem levis seu venialis peccati committendi, non levem, sed gravem injuriam divinae Sanctitati irrogare censendus est. Unde ad fundamentum sententiae contra. iriae, quam plures etiam insignes Doctores, uti Tannerus, SancheZ, Sporer, Tamburinus, Bonacina Se alii tenent, simpliciter negandum est, qubd per jusjurandum de sommittendo peccato veniali Scc. Deo lovis tantum δί non gravis injuria irrogetur i secus enim pariter dicendum foret, non gravem, sed levem duntaxat injuriam Deo irrogari, dum jurejurando invocatur in testem levis mendacii.

Quae res cto, quid sit jurare in judicio, vel quidnam hic intelligatur nomine judiciidd licitum j uramentum inecessiarii φNomine judicii intelligitur discretio 28.

prudentia christiana, consistens in eo, quod Divinum Numen non invocetur intestimonium sine rationabili causa: ideo

que in judicio jurare, dici potest ac debet ille, qui non passim, sed cum prudenti intellectus consideratione ad id, de quo ju

rat, α reverenti ac pia voluntati affectione invocat Divinum Numen in contestationem veritatis, ed quod hoc judicetur necessarium in ordine ad faciendam fidem de aliqua veritate, quam oporteret habere explo

SEARCH

MENU NAVIGATION