Theologia moralis decalogalis per modum conferentiarum casibus practicis illustratæ, et applicatæ, ad usum tum curatorum, tum præsertim pro animarum cura examinandorum ... Authore p. fr. Benjamin Elbel ... Pars prima 6. In secundum, tertium & quartum

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

. s.

terra excusare ab onere restitutionis, veluti tonstare potest ex iis, quae diximus de Re stitui. c. I a. n. Aliter discurrendum foret, dato, quod Sempronius absque tali periculo potuisset reverti ad castra, quo dicima prudenter praesumi non possit, eo ipso etiam a Confessiario non debet suaderi, multo minuS praecipi. R. jam ad pollerius quaesitum. Si seni pronius revera nunquam habuit animum jurandi, revera coram Deo pedurus dici non potest ex eo, quod deseruerit castra licet fortassis tunc graviter deliquerit ,

dum se jurare simulavit Ratio hujus

colligi potest: ex dictis u. a'. nam ad Uerum juramentum ementialiter requiritur ani anus Se intentio jurandi, Sc se obligandi, prout teste- Thoma Sancheg omnes Doctores fatentur: ergo Mac praecisa jura mentum nullum fuit. Dixi tamen: coram Deo, seu etiam in foro conscientiae Me. Nam in foro fori procul dubio haberetur pro pessuro, Sc ut talis puniretur λ' tum quia ad verum juramentum, re quidem solemne sussicit elevatio digitorum, facta in signum invocationis testimonii divini stum etiam quia in hoc foro cin quo de contraria intentione vel mente Sempronii nihil constat praesumitur voluisse elevan

do digitos facere id, quod fuit jussus, Scquod alii commilitones fecerunt: at, alii

72쪽

verεjurarunt, i praelum untur voluisse jurare elevando duos priores digitos: ergo&c. Quin Sc in foro conscientiae idipsum praesumendum foret de Sempronio, casu quo is habet intentionem faciendi id, quod mandatum fuerat, vel quod alii commilitones fecerunt; hoc quippe modb con

'vinceretur voluisse saltem implicite invocare Deum in testem.

Sed quid, inquies, tenendum est de illis,

qui dum aliquid affirmant vel promittunt, solent interponere fidem Sacerdotalem, vel fidem Nobilitatis , ut puta germanich dio

per hujusmodi verba non fieri verum ju- ramentum, neque interponi auctoritatem . 'divinam , sed fidem vel auctoritatem humanam duntaxat, id, quod haud obscurε deduci posse existimant ex Jure Canon. cap. si quis Presbter c. a. q. o. ubi habetus: Presbyter verὸ vice iuramenti per banstam consecrationem interrogetur : quia Sacerdotes ex levi causa iurare non debent: ergo supponitur, interrogare, vel etiam affirmare aliquid per sanctam consecrationem, non esse idem ac jurare. Alii tamen Doctores existi. Inant, quod Sacerdos interponens fidem

73쪽

so Conserentia secun Sacerdotalem, vel Princeps fidem Principis &c. vere jurent, saltem in iis circumisi tantiis, in quibus exigi solet juramentum, ita ut teneantur in utroque foro praestare omnia, perinde, ac si jurassent per Evangelia: idem est, inqui de la Croix, si in judicio jurasti v. g. per fidem Nobilis , quando tenebaris jurare per Unum: Eccerte multi Pseudo. Politici potius Religioni aut piaculo sibi ducerent non praestare id,

quod sub fide Nobilis seu bep gavallieri

Parole, quam quod per verum juramentum praestandum promiserunt. Unde non immerito SancheZ, Dicastillo, Gobat tr. i I. n. 33. aliique unt, hujusmodi Verba etiam extra iudicium deliberate prolata per consuetudinem accipi Se haberi velut juramenta. Videatur de la Croix L 3. pι iam a s 3

CASUS TERTIUS.

Mus Mercator merces fluas Emptoribus neώ, dum commendare, sed θ mirum in modum extollere assolet: ubi raro asertit. dictis suis ab aliis sidem non adbiberi, ad hanc reconcialiandam addit: per animam meam: per meum juramentum , seu germanice: aufinein Spd: ita res se habet, puniat me Deus. si verum non est: alia vice vicit: coram Deo loquor: in meam conscientiam: quam

a. 4

74쪽

De natura ct distinctione Dramentorum. s rvere Vivo , quam vere sum homo &c. haec merx non est vitiata : m hi constat

tanti δde. hac o similia Cajus seu ius, quam par est, ixisse be reberi, eriam tunc, quando evidenter ficiνit, rem aliter se habere, utputa merces tile vitiatas , tanto sibi pretio non νμnis oec. unde fatetur quirim, quod saepius

contra mentem suerit locutus, at vero quod insuper pejeraverit, ne per bulἰ quidem infinitat; hinc dubium relinquitur. an pradicta formula revera contineant jusjurandum Z a. An cajus a Confessario condemnandus f perjurii L . ad primum quaesitum hujus Casus

ires priores formulas verum continere ju- amentum, sive aissertorium, sive mecratorium; quand6quidem per eas Deus verἡ Invocatur in teitein veritatis, aut vindicem periurii. posteriores vero quatuor forinmulae non continent verum juramentum; quia per eas Deus non in Vocatur in testem.

sed per primam solum signiticatur, Deum

habere notitiam illius asserti&c. per adam, quod loquens ita in animo M conscientia sua sentiat Scc. per 3tiam M 4tam, quod quam vere Deus non potest esse non Deus . vel homo non homo , ita pariter hoc assertum, utpote a parte rei subsistens, non possit non esse verum, vel cui exponit Busenbaum apud de la Croix ciι. n 2s6. hoc eme verum suo modo, sicut alterum.

puta quod Deus sit Deus, Sc homo sit ho-D a mo

75쪽

c. a. n. 7. Illissing M alii plures recte advertunt, quod si hujusmodi verba D s scit:

coram Deo loquor &c. proferantur non merum enuntiative, sed vero animo Deum

in testem invocandi &c ea sint signum veri juramenti, quandoquidem juramentum in quantum est actus externus, Pendet ex intentione jurantis: Sc qubd hae intentione saepius usurpentur praedicta verba, vel inde haud obscure colligere fas est,qubd alias sola pronuntiatio vel enuntiatio dictorum verborum parum haberet vi- goris in ordine ad conciliandam fidem di-

quendo praesumendum esse, Cajum toties Pierasse, quoties tribus prioribus formulis Proxime alldgatis contra mentem fuit ultis Ratio liquet ex dictis : quia dime formulae reipsa continent verum juramentum ergo quisquis illis utitur ad confirmandam falsitatem sui dicti. pejerat, consequenter mortaliter peccat secundum omnes. 4'. Dixi: per be loquendo Ecc. Ut innue . rem, qu bd dum poenitens fatetur, se me daciter jurasse per animam, Per conscientiam suam non illico citra ulterius examen

condemnandus sit pessurii, sed interrogan- dus,

76쪽

duS, an vere intenderit jurare, M Deum per hujusmodi verba invocare vel non si non , non est in praxi condemnandus perjurii, Si fateatur, se hoc intendici. erit condemnandus perjurii. M ulterius examinandus, quoties la contigerit. N que vero dubium . quin simpliciores praesertim a mortali peccato perjurii excusari quandoque possint ob inconsiderationem re incuriam aliquam, qua fit, ut quantum vis usurpent formulas juratorias, puta, dicendo e per animam meam e puniat me Deus &c. revera tamen non apprehendant,

se Propterea graviter peccare, eb praesertim, quod non serio exoptent sibi talia malarlicet agnoscant aliam rationem malitiae quasi

in confuso non magni momenti, Pr Pt yeaque sese accusare solent in confessione. Sapienter autem monent Doctores unive

sim, hujusmodi poenitentes em serib d hortandos ob periculum formalis pessurit,

scandali Mec partim etiam instruendos, ut si quidem hanc inveteratam consuetudinem tam facile deponere nequeant, affirmando immo δc jurando hane vel illam mercem tanti, vel pluries etiam sibi constare Sce. tacite subintelligant, eam sibi tanti constare computato M attento non solo Sc praecisis pretio mercis, sed aestimato simul labore, cura, periculo, expensis hinc inde factis Sec. Videantur de hoe Babenstuber

77쪽

conferentis sicunda

q. III.

Corollaria ex dictis inserenda. so. Colliges ex bactenus dictis primb, qub

quemadmodum omnia juramenta in ratione juramenti sunt ejusdem speciei omnia quippe essentialiter consistunt in invocatione Divini Nominis in testimonium Ecc. ita pariter omnia pessuria in ratione. perjurii: Sc sicut juramentum debitis con ditionibus vestitum importat actum Religionis latriae dictum; ita perjurium actum irreligiositatis, Deo senim opere praejudiciosum, ut proin in praxi parum referat, fueritne juramentum vel pessurium in judicio vel extra, cum, vel sine solennitatefactum; haec enim merum contingenter Scper accidens se habent in ordine ad illud, uti bene advertit Henno in decalog. dist.

s r. Dixi tamen: In ratione ja inenti aut ρομjurii esse ejusdem steciei ; per quod minime negarim, quin pessurii falsum jurando possit committere diversa specie peccata I enim. vero qui falsum jurat per mortem, Per ca

78쪽

De natura ct distinctione stramentorum. s sput Christi, per SS. Eucharistiae Sacramen

tum, Praeter pessurium insuper committit blasphemiam ς qui cum execratione sui, laedit charitatem sibi debitam ; qui contra voluntatem Superioris Iegitime praecipientis, ultra pessurium committit inobedienistiam ; qui cum damno vel praejudicio tertii, injustitiam, ut de se satis liquetr ideoque Praeter peccatum pessurii tenetur insuper explicare in confessione aliud peccatum annexum Per modum accessorii secundum

Colliges adb, non committi juramentum, dum aliquid asseritur ves negatur per modum sponsionis, utputa dicendor -- putentur mihi aures ct nares, nisi ita res se habeat: dabo caput a non homo ingenuas :-riar, si hoc non sit rerum Ratio liquet ex hactenus dictis r ubi enim non intervenit invocatio Divini Nominis in testimonium veritat si ibi nullum intervenit juramentum r atqui in his casibus Se formulis non fit invocatio Divini Nominis: ergo Scc. Secus dicendum foret si quis diceretr Puriat me DEus M. auferat mihi vitam, nisi verum sequar ; faciat me obmutesicero Ecc. Mideatur Sanchez lib.

3. morat. c. a. n. a. Busenbaum apud dela cisis cit. n. a F6. ULColliges quo, pariter non esse jurameninta, dum aliqui dicunt: vere: ceris: in rer

79쪽

later fia boni viri: Me boni Christiani letavel: quam rare ses lucet: rare hὶς φ, hedeo, ambulo Sec. aut si quis dicat: quod

hum oc. Quia in his omnibus non interis venit invocatio Divini Nominis . veluti

consideranti patebit: unde si re ipsa id ruod asseritur, falsiim sit, committitur men.

acium quidem , non tamen' Possurium. Videatur Laymann lib. 3. c. a. m. 4. Lemus lib. a. c. 2. dub. I. n Κresistinger addit. F. post. n. 13. Theolog. mor. tr. 6. dist. 2.

1 . Colliges 4to, illum, qui falsb jurat, reis

ipsa jurare, Ad hoc ipsa committere pecca. tum pessurii non sine gravissima offensam Ratio est: quia tametsi non velit, ut Deus testetur suam falsitatem, cum sciat, hoc pro sus esse impossibile; nihilominus quantum in se est, vult, Sc in vocat Deum, ut testetur, id quod falsb asserit, esse verum: M in hoe consistit gravissima malitia pessurii: fere quemadmodum ille, qui materiam ineptam consecraret, adhuc committeret gravi mum Sacrilegium; quia quantum est in se, fgnificat, hoc esse Sacramentum, seu signum collativum gratiae ex institutione Christi. Iicet re ipsa Saeramantum non sit. Videa. tur Castropalao pari. 3. tr. I . dist. I. Μ.ε. r. vel de la Croix lib. s. pari. l. n. 2sq. ss. Colliges tandem s to, Confessiariis, Conino tonatoribus de Catechistis incumbere, ut

80쪽

non solum pessimas consuetudines M abuissum jurandi dedoceant suos auditores, d monstrando iisdem grande animarum p riculum, quod communiter incurrere solent sive pejerando, sive etiam alios scandaliaando, Se hoc ipso Divinam Nemesin contra se ipsos provocando Sec. Verum iut insuper. erudiant illos, quos advertunt laborare aliqua ignorantia vel sinistra opiis lnione circa banc materiam , quam valdhfrequenter deprehendent in communi ple- he; alii namque revera saepius, quam par est, jurant, esto minimἡ apprehendant aut , . putent se jurare, dum proferunt verba ju- 'ramentum sonantia &c. qui, tametsi stante vel supposis ignorantia in vincibili formalem injuriam Deo non irrogent, irrogant tamen materialem, quam quivis prudens Confessarius vel Concionator tenetur pro

viribus impedire secundum dicta de paenia .rentia, ubi ri scio Consessarii. Alii econtra iinveniuntur, qui quasi quodlibet verbum velut juramentum apprehendunt, ut dum dicunt di verὲ: in veritate: non homo: imoriar Hec. nisi fit verum Sec. Et hi propterea instrui debent, ne prostinus ex con- .icientia erronea delinquendo Deum offendant, veluti sapienter advertunt Levius L cis. i

e , s

SEARCH

MENU NAVIGATION