Ioannis Nicolai Rogerii Salernitani ... In gimnasio Salernitano, Quaesitum difficillimum accurate explicatum de sede animae, membrorumque principatu ex Galeni Hippocratis, Platonisque placitis aduersus philosophos nunc primum in lucem editum

발행: 1574년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Defendetin

confutatur Arista. et do

Suasitum de sedeanis ,

nam si animal illud non fuisset ad cursum concitatum; sed lente tantum incessist ei; liutius perstitisset in incessu, quam in cursu; quia in leui motu minus spirituum absumptum sitisset: quod de restigerio dici non posset; nam sanguis ille eodem pacto frigus cerebri substi iniisset in leui motu,

quo inconcitato, immo vero magis,cum motus vim calefaciendi habeat. Quapropter si ob alteratione hoc dumtaxat prouenisset tam cito, immo vero citius isortasse aboleretur leuis motus,quam cursius. Itςrum sese defendere posset Aristot. alio modo, quod in arteriis illis complicatis inter se diu contineatur spiritus vitalis,& quamdiu continetur, t diu vim motricem esse supcrstitem, atque alias sicuti diximus nos, In castrato tauro asseruatum fuisse in vase seminali,& astite varicoso semen ; S ideo generare potuisse . Si scdicamus fere conuenit inter Arist, & Galenum in hoc sola dissentiunt,quod Arist. velit spiritum vitalem tantummodo alterari scilicet refrigerari a cerebro, & ita authore es se omnium actionum, quae a cerebro Nidentur em nare. Galenus autem vult,hunc spiritum in aliam transire substantiam,& ex vitali fieri animalem: quare hic videndum esset, uter rectius sentiat: nam si per alterationem tantum subeat hic spiritus,profecto cor erit appellandum harum facultatum initium: sed si in aliam substantiam commutetur,vera erit Galeni sententia; cerebrum obtinere principatum, ipsumque sibi parare instrumentum quo vires suas distribilat spiritum videlicet animalem. Mihi sane videtur,si solumalteratur spiritus vitali urgeri Arist. incommodo nunc dicto , quod animal illud tam cito deficeret in leui motu, quam in concitato. Demonstrat hoc Galeians adhuc libro

septimo de decretis Hipp.& Plato hunc spiritum in aliam

commutari substantiam,non tantum alterari; quoniam natura cum magnam aliquam commutationem alicuius subis

stantiae moliri vult; fabrefacit vias longas,atque inuoluta ut eam diutius retineat. Sic secit cum ex sanguine lac pro ducere voluit; sic cum ex sanguine semen genitale. In illo enim per longa itinera sanguinem deduxit :in hoc perlo M & anfractuosa ut antea visumest)sic etiam intestina per mille meandros, ac giros circumflexio, ut cibum perse Rctius conquoquereot; sic & hoc .in loco plexum rex cula rem ex arterijs contextum sabrelecit, ut in eo spiritus vix

52쪽

Et principatu membrorum

lis conrentus in animalem commutaret; quod si tantum ires igerare vitalem spiritum oportebat , non erat opus tanto artificio. quod si etiam naturam horum spirituum consideremus; videntur esse diuersi; nam pmculdubio vitalis est impurus,& cum sanguine commixtus et animalis vero purus , pc sincerus , quam sane puritatem a cerebro consequitur. Vnde non solum refrigerari videtur, sed . purior etiam , ac nitidior reddi, ut vel ipse Aristoteles languinem in cerebro sinceriorem esse; fateatur. Posset alio etiam modo Aristoteles subterfugere ante allatam de- . inon strationem, dicens fune intercipi extrinsecas tantum arterias. at posse etiam esse intrinsecas , quas intercipere . non queas; & propter has conseruatur sensius . & motus . At hoc subterfugium reiicitur ex alio exemplo sumpto a libello de usu pulsium: nam animal illud currens diutius curreret, nec deficeret in motu, nisi adhuc vis illa fouere-.tur ab occultis arteriis , demonstratio haec potissimum declarauit sensum & motum esse in cerebro; quod si est; 2-quitur , principes quoque alias facultates in cerebro ;esse . Neque enim Aristoteles negauerit , eas esse ubi sensus, & motus est, sed de his etiam seorsum; hoc d monstrari potest cxlibro quinto de locis asse. & libro tertio de decretis Hippocratis Se Platonis de libro sexto de de cietis, in vilactibus cordis praeter naturam vehementissime: hae facultates non laeduntur, ergo cerebrum est earum sons : quod vero non laedantiar in maximis cordis assecti bus, patet experimento; multi namque in cordis corpore

vulnus acceperunt, & diem ac noctem superuixerunt men tu constantes, ta nunquam delirantes . Quod autem in cerebro laedantur hae facultates, patet ex libro septimo aph risinorum & ex libro de vultiscibus capitis Hippocratis : Ait enim sin capitis ictu obstupescentia, & descipientia malum Galenus racionern reddit, quia indicat id laesiim esse cerebrum. Ad hoc responderet Aristoteles viii nus illud cordis non deuenisse ius lae ad ventriculos; &iduo non esse laesani rationem , uilod si vulnus usque ad ventriculos pertingat, animaduurti 'non potest lida

tur ne ratio , an non , quia statim vulneratus peririt , quod si appareat cuidenter ad cerebri noώ

subterfugii qaliud etiam pro Arin. Confutatio huiussubire

divi Arist.

cap. 1. Cap. 6. cap. .

foditur Ari

53쪽

e: of tali' aduersis ArisS Ibterfugiu. pro Arist. Confatatio.

cimis hallumnatum fuisse in Ubus

cerebri.'ap. a.

Suasitum de sede animae,

inoxa sequi facultatum illarum detrimentum. Dici potest pro Aristotele, hoc ideo euenire, uel quia cerebrum inflammatur, & idcirco non potest usum praestare, qui erat restigerare cor,& sanguinem ab eo emanantem, uel quia comprimitur adco,ut spiritus uitales non libere meare possint; sed quomodo emigiat hoc aliud argumeptum Aristotcles, non uideo; nam sebres uehementes, ueluti sunochi,& causi saepe inuadunt sine delirior immo ureti labrigitans optime constat mente, Z: sensus integros habet: licet accedatur tunc sanguis in uentriculis cordis contentus, ubi re sident hae facultates , Si tamen hae facultates non hedutitur, nisi in his febribus mali uaporcs petant caputi& cerQbrum meningastic instaminent,aut saltem plus nimio calefaciant.

Adhuc respondebit quispiam, hominem in his febribus

mente collare, quia cerebrum temperet huiusmodi cal rem . Sed hoc suliterstigium vanissimum est:Vt cnim comcessero ccrebrum naturali sua temperie preditum cordis calorem naturalem ait perare sua stigiditate,non uideo, quomodo hunc eundem calorem multis numeris auctum attemperare possit in eadem sua temperie manens . Si recta namque attemperare deberet, oporteret, sicuti augetur calor in corde, ita augeri frigus in cerebro. Quis autem

dicat in subribus ardentibus crescere frigus in cerebro λ cinyer totum corpus diffundatur calor ille febrilis adeo, ut necesse sit,cerebrum, & ipsum calefieri. cum enim ipse Arisiateatur, cerebrum calefieri a uenis,& arterijs per ipsum disseminatis, patet,quo plus aderit caloris in uenis, di a terijs ; eo plus cerebrum calefacium iri. Quare licet m cum diu, multumque cogitauerim: numquam tamen inu nixe potui, quomodo huic obiectioni pro Aris . rectE responderi qoeati, & ideo Caleni sententia uidetur magis es.se sensui, & rationi consentanea: quod adhuoc euidentuiS dilucescet , si ostendamus Aris. in usu cerebri, & in suis argumentis suisse allucinatum. Usum igitur cerebro ab Aris. attributum multis modis repr hendit Galenus libro ore uo de usu parrium. Primo adistantia loci; nam si natura noluisset, ccrebrum refrigerar, e cor propiunqum ipsum cordi collocasset: deinde ab obstaculis interpositis: nam Cor thorace, cerebrum craneo continetur. Vnde per haec stigm,Pςacuare non potest collum inter thoraccm, & cra ncusa

54쪽

Et principatis Amsebeum.

neu ni Pre rea intercedit, quod iri 'hibusdath antisi atibus adeo est oblongum rvt insanus rideatur, qui ii 4'bd

& ciconia cor a cerebro refrigerari asseveret' l Noir Addas quae dicuntur a Galeno ad deridendum Aristotelem, quo suidelicet a calcaneis citius, & facilius cor femge ri ponsit, quam a cerebro . satis enim est mihi delibare rationes potissimas luae concludere videntur. Huc accedit alia r tiocic nazuram inum .sse viam refrigerandi calorem eordis cognitam etiam ipsi Aristoteli in libro de respiratiotielibro tertio de partibus ammatum, atq; haec ei respiratici quae cum .constet ex duabus partibus, ut antea visitin est in-s ratione videlicet, & expirat Mne . Inspiratio at rarit aerem extrinsecum , quo calor uentilatur. Expiratio eri trudit fumos fuliginosos, ut calor nat tutis pusior reddu tur, & minus calidus . Non itaque opus Ribebat tene

bro ad hunc usum . Defendat hic quispiam Aristothlem. uoluisse inm; cor ipsum a terebio refrigerari: B in ἐhirti

hou p stabat respiratio, sed tantuli haodo ungui hed 'cor- ω ad cerctrum emanantem ad e&ercenda 'ibirii lilius mirabuctiones .: At si quis diligenter legat caput illud septimume secundi libri do partibus animalium y illabis bipe tiRiniis Atis uviuisse, frigus cerebri e temperare totum caloren Leor emanandem cum statuat has hirta parire tamqtis duo exrema inter se re gnare, cor calidisii in imἰ & eer brum frigidissimum:& hoc factum fuis rivisad natu e totati*s salutem ita , ut ex duobus extremiis' media quaedarii temperies consaretur toti animali stlutaris ut cumq; sieuisum est, antea facultates ipsas non exereeri,quia languis arturialis ita cerebro refrigeretur, χου tuta in animale spi

VN c Verti dismluamus Aristorei argut menta ostendentia; eos, non cerebrum eνω initIum facilitatis inimalis'. qu5 he ad primu argumentu negunda est Minor i principalis Syllogitat, Lil fristium Verν

argumentum squo minor illa confirmatur, in

55쪽

dullus est ibi neruus: sed dumtaxat ligamenta quaedam,

quae Aris putauit, csse nertios cum inter tendimen. Iigam e tum, & neruum nullam cognouerit dixtinctionem, ut pa-

cap. s. t t exclus verbis tertio libro de historia animalium, & ex ' 3. libro a. de partibus animalium cap. non ;sicuti etiam G Unus hoc explicat libro secundo de decretis Hipp. re Pla. Ad secundum vero argumentum ipsius Chrusippi pro Aristro uno od Nspqn eo cum Galeno, motum illum cordis non essem I in volunt riuoi ; sed pultat illam : Atqui demonstrandymeet m. Mala uotum voluntarium primo incipere. & ultimo cessc teli' corde quod cum demonstrari non possit, nullum Lin insigi potetit argumentum. Item dicas ad Aris palpit M tis M ti em illam non esse motum voluntarium . Ad tertium πλη au argumentura dicimus, Cor esse spiritum uitalium princi-- ψυς- pium, qui licet velociter per corpus serantur: non sunt i mph iη causa , cur 'el uae partes ex nostro arbitrio moue- . Ututa Spit namque spiritus animales id praestant, ut iam tμ ad sepra ostensum est. ii Ad quartum veroiAverrois & vallia μμ μ μην dissimum argumentum multis modis respodure possumu 'g-- o motu prouenire a cerebri temperie, sicuti reliquae

actis nes omniuna membrorum a propria eorum temperie ouenjunt is Haec antem temperies fouetur calore ema

nante a. corde, ut sepe dictuni est, & in dissicultate de . principatu iacultatis vcgetabilis; quia si cessaret calor ille

in temperatura m*mbrorum, non possent celebrare actios

nes suas. cum igitur in timore calor confugiat ad cor, α partes reliquas destituat; hinc fit, quod omnium membrorum temperatu imbecilliter agunt i quod si admoda inualescat timor inπrdum etiam penitus actiones diritimi ni tur, & vita una cum eis extinguitur . Praeterea possumus dicere membra omnia inter v consentire: totum enim com

pus influxile est, &.co'spirabila. quare mirum non est, si membra praecipua sibi ipsis suas noxas comunicent: & unas cultas tela trahit alter m in constusum t quare cum intimore concutiatur facultas uitalis; sequitur, alias quoque concuti facul tes: haec enim alias citius trahit in cor ase . bri . t sum, quain ab illis trahatur. Praeterea possumus dicere cci. omnes hymorps in corpore commoueri in illo re u rep tino sanguinis ad cor: ac ita neruos, musculosque his h Morri repleri ira, Icmor exoriatur, aliaque, uarias EDd. ii H exoriantu

56쪽

Et principatu memti orum.

exoriantur syntomata, prout ad varia loca humores reputVnde in timore s e alitus delicitur, ut scribit Aristoteles vigesimaseptima sectione problematum, quamquam ea, alui deiectionem frigori ascribat,Crederem ego, potius humores biliosos agitari,quae intestina mordicantes aluum ipsam cient; interdum in timore sitis infestat; quia videlicet

hi humores ad ventriculum confluant,& lotium etiam proritatur; quia stimulant iidem humores vias urinae; atque in alijs assectibus non solum in metu humores commouentur,& totum corpus concutitur , sicliti in iracundia , in qua non possumus dicere calorem deseruisse partes extimas; cum in iracundia ad partes illas moueatur. Praeterea non solum refrigeratio est causa tremoris, sed alia multa ,

ut scribit Galenus in libro de tremore passim. Est quidem hic imbeccillitas facultatis, quae variis causis prouenim potest: unde si deficiat alimentum imbeccilla redditur fa cultas. Item si magna fiat evacuatio vel a pharmaco,vel ex symptomate aliquo,imbecilla redditur. Cum igitur ob defectum alimenti exoritur tremor; non est dicendam facuutatum motricem exoriri ab hepate suggerente alimentum omnibus partibus corporis: nec utilem cum imbecilla redditur ob animi perturbationes; dicendum est, facultatem hanc pendere a corde : sed dicendum cst ; nexas omnium facultatum inter se mutuo communicari, ut diximus in prima solutione. Ad quintum argumentum de insectis, quae dissecta a capite euulsa mouentur; ut etiam scribit Aristotil quarto libro de historia animalium; dicendum est, ea interdum volare; quia alas habent: caput tamen & ipsum

u. a. .. auulsum mouet bronchyas suas eo, quo licet modo: sed luculsuretiam caput vivit auulsum 1 reliquo corpore. Quare licet arguere, vitam non pendere a corde,vel ab aliqua parte coidi proportione correspondente; Quid ρ quod Aristoteles

in libro de respitatione est, Gitudines attulis corde adhuc vivere,& moueri. Itaque soluuntur omnes difficultates, shic Dimalia sinperfecta non habent certam sedem ipsitis an i mi,sed per totum corpus dispersiain dissipatam ; &,,' ut verbis Arist. eo in loco utar)plura in potentia princiri pia habent. nihiI igitur argui pudere his imperfectis animalibus smra animae principat impcu in nulla eoru par c 7. .

57쪽

sacap. s. cap. 6.

- uasitum destri animae, di

tum, minor iam lata uacta est, in qu stione superio ritus ventilata de facultate vegetabili ubi demons satum est, hepar, labis cor sanguinis elle initium ; Maior etiam gari debet: aliter seqtieretur, iecur e sensu, initium; non enim valet ex sanguine partes animalis constituuntur, ergo principiusanguinis sciatis ethun principium est ii onina hoc viaeret, illud etiam valere taexi semine genitali partcs solidae anima- is constituuntur,ergo principuun suminis sensus ceta principiam sin sequeretur,testes tae sensus initiam: qua- ropter argumentum Aristotclis potius concludςt de ic stib usidi de hepat Dam ae corde: pro nihilo amcn cli. h

hendum hoc argume tuumniam diuersa sunt Principia. Ad septi inuin argumentum quod Sucit auu S ualde magiulccit.

inplomatum caulis cerebrum no ut sit serui edi instruituditu ira, sed vide'siuini instrum tis vim sciatienda pr stet an tura institutu in cite; M.q db c linu litudo non te a P tota a ita actio ieςo is, α cordis ne illaciae sunt omnikus particulis corporis. Vna quequc Cnin uulf itust: vi quς cnim cordis calore fouetur, at sensu S sun inccrti Si quibuidam particulis,ut de quatuor sensibus Patet,vssii nempe, Q.

58쪽

tione egebat; nam Casem l Mi sabit, somnum a corde prouenire,ut patet libro spurio de causis sympto .natum dicetque sensu hoc fastoarquent selymnum, nempe quod ventriculi cerebri obstruuntur ta ut spiritibus animalibus exitus intercipiatur; quo fit, sensus,& motus tunc quiescat: eorum enim vinculum ' est somnus r quae sane opinio verissima est: nam rationi consentanea est , cum opinio Aristotelis , & rationi , & sensibus repugnat.Ad postremum Aristotelis argumentum dicimus.1n eo ostendere valde fuisse ignarum harum facultatum , ac anathomes imperitum, pace eius dixerim Nam si arteriae carotides funiculo intcrcipiantur,nec sensus,nec motus,perit,ut iam ostensium est in prima Galeni demonstratione ex libro secundo de decretis Hippocrati & Platonis,sed fortasse A ristoteles dissecabat,eas arterias. Vnde ex largo sanguinis profluuio vires omnes animantis collabefactebantur, vel una cum arteriis nerui reuertentes,& intercipientes laeta debantur: & idcirco animal mutum reddebatur. quod veAd Io i

59쪽

ι hirti culis coetis corporis pomi sit meritὰr alimentum quo partes d*erditae restituantur. Cum itaque Aristotelis inlulta decretasensui, ni ni repugnantia sint: Galeni ve

ro dogmata omnia quadren ,cum Galeno sentiendum esse itror; Cerebrum nempe.non Cor esse promptuarium,

Taratione deis intra Orebia is partes ei subditas, ex Ur se ' M vr reo explic uir, ustu nostris lucubrationibus edi-

. . , i t Paetcriim cum Aristoteles frigide,& ieiunem- . uestiga ierit ceta 'naturam multasq; imo omnes eius tes pristermittens. Atque haec sat sint pio huius quaesiti de animae sede, ac membrorum Principatu dilucidatione ad laudem Dςi optimi. ti Maximi Summi opistis, cui sit Laus H or. d: Gloria. & huic quaesi

pagina F s

60쪽

CV M eruditissimum opus de animae sedae editum

a disertist. lno Ioanne Nicolao Rogerio Medico Salernitano probetur a do tissimo,& omnibus numeris absolutissimo Archiatro Ioanni Antonio Pisano praeceptore meo: nihil enim in eo legitur,quod fidei catholicae principium placitis bonasiis moribus 'adversetur videtur posse imprimi. In cuius rei fidem Sec. Neapoli decimoquarto calendas Novembris anno salutis humane. MDLXXIIII.

NEAPOLI.

APUD IOSEPHUM CACHIVM. M D LXXIII L

SEARCH

MENU NAVIGATION