Opuscula

발행: 1827년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

DISSERTATIO.

duaerenti num ius puniendi inter ea, quae natura hominibus dedit, iura reserendum sit, ante omnia opus est eo, ut non modo, quid omnino poena sit, sciat, sed etiam, ut qualis ea sit poena, cuius exigendae ius quoddam reperiatur, bene perspectum habeat. Nam si quae sunt Poenae, quas Persolvi aequitas quidem et honestas flagitent, iustitia autem prohibeat, eas patet ab ac disputatione, in qua de iis tantum Poenis, quae iure quodam nitantur, disserendum est, Plane segregandas esse. In quo inprimis errasse videtur Hugo Groitus, et qui eum sequuti sunt, Oenam in m Iopassionis, quod ob malum actionis infligatur, ponentes. Quae definitio quamquam, quid omnino poena sit, licet

Pauli obscurius, at vere tamen declarat, eo naturam Ροenae censeri indicans, quod rerum, quae ad vitae iucundit tem pertinent, aliqua imminutio actiones ritionis legibus contrarias, tamquam obligatio malefacto contracta, consequatur Parum tamen idonea est, ubi, num iure punire quemquam liceat, disceptamus. Nam malae actiones, quas rotius nominat, non solum persectis ossiciis violandis committuntur, sed etiam impersectis, quorum nullus est usus, ubi de iure quaeritur Solis enim inciis perfectis, quibus violandis aliorum libertas laedatur, iura respondent, quorum conservandorum caussa, ne illa officia neglia

13쪽

gantur, postulare Iicet impersectorum autem officioruni intermissione quum neminis iura laedantur, non potest illa quoquam prohiberi. Nam ad ea tantum vel prohibenda, vel exigenda ab aliis ius nostrum pertinet, quibus vel faciendis vel omittendis inivria nobis fieret. Quodsi quaedam sunt ossicia, e quorum violatione alii ius quoddam nanci-ουcantur poenae ab eo, qui ista nicia violavit, sumendae: ea non Ρossunt imperfeci ossicia esse, quia, quum horum neglectu nihil cuiusquam iuribus detrahatur, manere illa iura finibus, quibus antea continebantur, inclusa necesse est: quae si non eo usque Pertinebant, ut mala cuiquam infligere liceret, non potest intelligi, quare ob imperfectorum om-ciorum laesionem niagis, quam ob aliam rem, nullo ossicio prohibitam, eo porrigantur. Aliter se res habet in persectis ossiciis. His enim violandis alterius iura laeduntur, quem ex hac ipsa re ius nancisci oportet ad ea omniari cienda, quibus illa, quae laesa fuerant, iura tueatur. Quo iure an oenae comprehendantur, necne, id vero recte quaeri Ροtest, quoniam, ut Punire nequeat, at quaedam tamen iura is consequitur, qui laesus est. Quamobrem qui de naturali quodam iureiuniendi disserunt, eos poenam non

in illo malo, quod quis cuiuslibet Onicii violatione meritus sit, sed in eo, quod ob iura aliorum laesa instigatur, ponere oportet. Quod si fecisset Grotius et qui hunc sunt sequuti; non possent reprehendi, quod latiorem, quam eorum consilium ferebat, Oenae significationem usurpassent Itaque nos, quoniam, si aliquod ab ipsa natura inter homines co stitutum est ius puniendi, id non nisilersectorum ossiciorum Iaesione niti potest, oenae vocabulo hoc malum intelligimus, quo quis propiere aniciendus sit, quia aliorum iura

violaverit, i. e. sua ossicia perfecta neglexerit. Igitur si naturali iure permissum putamus, eum Punire, a quo laesus fueris, necesse est, ut ipsa laesio caussam contineat, quare laedenti malum afferatur. Licitum est a tem eum, qui iura nostra laesit, non modo poenae nomine, sed etiam ex aliis caussis malo asscere. Quamobrem cavere oportet, ne id mali, quo ad poenam utimur, cum e eo fundamus, cuius infligendi aliae caussae sunt Ac conces-

14쪽

IVRIS VNIENDI. sum laeso est, detracto iure puniendi, dupliciter malum creare ei, qui fecit iniuriam, tum vi, qua tueri iura sua potest, tum damni reparatione, quam ei licet exigere. Vtrumque hoc, quid luid sic mali laedens patitur, a poena longissime distat. Primum enim, quod in vi, qua se laesus defendit, positum est malum, id non propterea additur laedenti, quod is dolere debeat, sed ut malo cogatur iniuriam

reparare ob eamque rem tantummodo pro adiumento est.

quo ad ius suum vindicandum laesus utatur. Qui si laede tem aliter, quam bonorum quorumdam ademptione ad satisfactionem posset expellere non esset necessarium, ut mala in eum ingereret. Deinde in reparatione damni quod mali inest, ne hoc quidem tamquam malum, quod iniuriam

sequi debeat, patitur is, qui aliquem laesit, sed quia reser

dere, quantum laeso nocitum fuerat, debet, si id non nisi cum damno suo sacere potest, sufferre malum necesse habet. Verum quo malo adiuniendum utimur, id quum laedens Propterea, quod eum dolore amigi oporteat, imponatur, per se cum iniuria debet coniunctum esse, neque alia re, quae iniuriam sequatur, contineri. Quae poenarum ab iis malis disserentia, quae tum iusta vi sustinenda, tum satisfaciendo accipiuntur, multo I rius cernitur in iis, quae ex hoc discrimine sequi necessem Primum enim ea mala, quibus iniuriam repellimus, non nisi tum iniungere laedenti licet, quum eoactu opus est. Etenim si volens ab iniuria abstineat, aut perpetratam re- Paret, non modo inutile fuerit, vim suscipere, sed etiam iniustum, quia nulla vis iusta est, nisi quae iuris tuendi caussa

adhibetur. Illud malum autem, quod reparanda iniuria Iaedens patitur, ne quaeri quidem potest, quando inserae ei liceat, propterea quod illud in eo continetur, quod quin neri dubeat, dubitari non possit. Igitur tantum nodo, quando

vere inseratur, quaerendum est. Atque hoc tuin iit, quum laesus non potest in iura sua restitui, nisi cum damno laedentis. Qui si id, unde laeso satisfacit, non numerat inter bona sua, nihil compensanda iniuria contrahet incommodi. Poenae ver cuius irrogandae opportunitas non pendeat e casu aliquo fortuitoque eventu, semper locum esse neCESSR-

15쪽

rium est millendi caussa enim ut alicui malum detur, nihil est aliud opus, quam ut admiserit iniuriam. Deinde quum vi defendit iura sua laesus, non plus mali, quam ad me tendam iniuriam opus est, facere laedenti potest, quia, quod ultra fieret, iusta caussa destitueretur. Quum autem satisfactio, quae laeso ab laedente praestanda est, malum continet, hic quoque, inter ut antea, non potest quaeri, quantum porteat hoc mali esse, sed quantum vere siti Tantum erit autem, quantum e vitae suae iucunditatibus Iaedens dissolvenda iniuria amittit qui tantum abest, hac re ut semper damnum laciat etiam interdum videtur aliquid lucrari. At vero poenae si quis modus est, is, qu niam ad poenam nihil, nisi ut facta sit iniuria, requiritur, ex nulla alia re, quam ex malefacti natura erit aestimandus. Denique quum alia sit mali admovendi caussa, si illud ad cogendum adhibeatur alia, si in satisfactione insit alia, si Puniendi gratia irrogetur necesse est, ut altera mali illatio alteram non excludat, idemque homo, quem vis laesi et reparatio iniuriae asilixerint, poena insuper castigari Ροssit. Iam posteaquam de notione poenae expositum est, ad id accedere convenit, quod Perquirere hac disputatione instituimus. Est autem haec nobis ad perso endum ProΡ sita quaestio, utrum inter illa iura, quae natura dedit laeso, Puniendi ius numerandum sit, an illud, nisi ab aliis traditum atque concessum, nemo habeat quae disputatio ut recte atque ordine tractetur, ab eo res omnis repetenda est, in quo fons et origo est omnis iuris Ac dedit hominibus hanc legem ratio, quippe se ipsam dissolvere nequiens, ut, qui quid agant, ipsam sive in se ipsis sive in aliis sanctam invi latamque habeant. Inde nascitur hoc erga Hios ossicium, ne quis eorum liberam voluntatem, quatenus illa quidem rationi consentanea est, Iaedat atque offendat. Eoque om-ci servando omne ius continetur. Haec enim videlicet iure fieri dicuntur, qua prohiberi ab aliis non possunt, eaque sunt illa ipsa, quae salva rationis dignitate sunt. Itaque quum malum dare, id per se spectetur, iniustum sit, necesse est, si illud puniendi gratia licitum esse arbitramur, ut iiii ria, quam quis erpetraverit, aliquam caussam contineat,

16쪽

IURIS PUNIENDI Tquare poena Perpetienda nihil elus natura, ut ratione uten iis, laedatur. Quae res ita se habeat, necne, id considerandis iuribus, quae Iaesus ex iniuria accipit, intelligetur. Ac quum in eo consistat omnis iniuria, quod is, qui eam facit, alterius voluntati, quae quidem iusta sit, vim asserat: inde consequi necesse est, primum, ut is, qui Patitur ini

riam, in voluntate sua iure permanere possit; dein, ut laedens, quaecumque iniuste contra superiorem suscipiat, eorum ratione naturae suae dignitatem abdicasse sit censendus. Hinc quid iuris habeat laesus, apertum est. Nam quum omne hominis ius in hoc solo positum sit, ut libertas, quatenus rationis legibus adstricta est, salva atque incolumis servetur non potest latius patere ius laesi, quam ad tuet dum iustae libertatis usum opus est. Itaque facere ei omnia licet, quibus laedentem ab iniuria abstinere cogat. Hoc

autem coercendo tantum abest, ut rationis sanctitatem imminuat, eam ut Potius conservet. Etenim eatenus tantum

vetitum est aliorum libertatem imΡedire, quatenus illa sines ab ratione praescriptos non egreditur. Νam si, quatenus eum rationis praeceps conseniit, P set turbari, ipsa ratio ut secum dissentiret necesse esset alibi quis ea eum eo temptu rationis male abutitur, ibi profecto si reprimitur, nihil rationali naturae accedit detrimens. Licet igitur laeso, quod ad laesionem avertendam attinet, ita cum laedente agere, ac si is nulla haberet iura, planeque ex numero ratione utentium esset exemptus. Id autem vocatur ius cogendi. Cogere enim nihil est aliud, quam Iibertatis suae facultatem, quatenus illa rationi non repugnat, contra vim aliorum defendere tutamque praestare. Quod quum duplici ratione effici queat dum fit iniuria, se defendendo ubi facta est, eam Persequendo, donec in integrum libertas restituta sit: contineri ius cogendi duabus partibus clarum est, iure Pro-Pulsandae iniuriae, et iure exigendae satisfactionis. Itaqueoninia laeso facere licet, quibus vel praesentem iniuriam a se prohibeat, vel facta ut dissolvatur pervincat. Quae quum impetrare non potest, nisi adhibendis malis, necesse est, ut eatenus malum inferre laedenti possit, quatenus eo ad cogendum utatur. Hoc enim faciens rationalem naturam la

17쪽

8 DE v NDAMENTO

dentis non violat, quippe libertatem eius non ultra, quam ea rationi repugnat, coercens. Haec igitur, quam explicavimus, unica ratio est, qua malum iure alicui inferri possit. Nam quum omne ius hominis in iis laciendis consistat, quibus dignitas humanae naturae nihil imminuatur non potest quidquam iuris adversum alios cogitari, nisi quod ad ea, quae illi iniuste laciant, prohibenda specie Quod quum, quantum quamnm sit, iure cogendi comprehendatur, Patet, quidquid mali non cogendi necessitate laedenti detur, quan doquidem Per se malum cuiquam sacere vetitum est, iniuria inlligi. Quamobrem quum poenae, ut supra demonstratum est, ab eo malo, quo ad officium laedens cogitur, Plane diversae sint, necesse est, ut laesus puniendi ius, nisi quod Pactis constitutum sit, a natura certe nullum habeati Quidquid enim mali laedens pateretur praeter illud, quo ab iniuria facienda eum arceret Iaesus, eo non iniusta, sed iusta eius libortas impediretur. Hanc iuris naturalis in poenis prohibendis severitatem ne is quidem effugeret, qui satisfactionis petendae iure puniendi quoddam ius contineri putaret, videlicet si Poena tantum satisfieri sibi posse Ιaesus contenderet. Etenim, tisfactio nihil est aliud, quam restitutio iustae libertatis. Quae quum natura sua omnia illicita excludat, non potest aliter in integrum sistitui, quam eiusmodi rebus Iaeso eo cedendis, quarum usus omni iniuria careat. malo autem quia neminem, nisi obtinendi iuris caussa amcere licet, non Potest Iaesus postulare, ut dolore laedentis sibi satisfiat. Qui tantum abest, hoc modo ut iustae libertatis usum, quoi, Vatus fuerat, recuperaret, ut iniuriam iniuria remunerar i . licet igitur malo quidem cogere laedentem, sed non ad madum. Illud enim vix opus est ut moneam, et antea iam de hac re dictum est non spectari hic eum casum, Si r . aratio iniuriae Iaedenti molesta sit. Hoc enim fortuitum est, neque eo consilio persequitur laesus iniuriam, ut v luptate, quam ex afuictione laedentis percepturus sit, damnum suum compenset, sed ut quomodocunque, etiam cum

laedentis malo, hic enim suam Iuli culpam in iura sua r stituatur. Sed ut liceat satisfactionis caussa malo laedentem

18쪽

assicere, haec tamen poena dici non Posseti am poena, ut supra demonstratum est, id malum vocatur, quod per se necessario iniuriam sequi debeat. Illud autem malum, quod quis satisfactionis nomine sustineret, non Pro malo, quod facienda iniuria laedens commeruisset, habendum esset, sed totum e satisfactionis postulandae iure penderet, quam Ia sus in dolore Iaedentis invenire sibi videretur. Ex iis, quae hactenus disputata sunt, clarum est, naturali iure Poenarum irrogationem nullo modo comprobari. Ac quum totis gentibus eadem ratio secum invicem inis

cedat, quae privatis hominibus apparet, quid de bellis

Puniendi caussa gerendis, de quibus olim acerrime inter Viros doctos disputatum est, statuendum sit. Quae bella manifestum est a tyrannis et clericis excogitata, ab adulatoribus defensa esse. Post quum publica utilitate praetexta in consuetudinem venissent, adempta est insolentia. Atque haec quidem satis essent ad poenas ex iurei turali expellenda , nisi iure quodam postulari posse videretur, ut eorum, qui aliter sentiunt, praecipuas certe se tentias refellerem. Omnium enim iuris naturalis doctorum opiniones de aliqua re vel cognoscere praemium Iaboris non habet, nedum si quis expendere eas veli Ac tres potissimum inter reliquas sententiae eminent, quibus resutandis veritati aliquod adminiculum lumenque addatur. Harum Prima, e recensiore philosophia petita, a Schmalai proposita est, parum illa sonti, unde manavit, congruens. sigitur sic censet. Quicumque aliquem laedit, contra rationem agit, eoque dignitatem ratione utentium amittit. Licet igitur laeso ita cum laedente agere, ac si is rationis expers sit, atque ideo inter illas res numerandus, quarum omne presum in eo est, quod utilitati hominum inserviunt. It que nihil est, quare mala in huiusmodi hominem, qui nimirum iam pro homine haberi nequeat, ingerere vetitum sit. Haec argumentatio vel leviter in eam intuenti Omnia hominum iura in tantum adducia periculum Ostendit, ut mirum sit, errorem, qui in ea inest, viro docto latere potuisse.

Quae si vera esset, quid impediret, quominus, quicumque vel levissimam iniuriam admisisset, capite plecteretur Nam si

19쪽

IθDE FUNDAMENTO quodvis iniustum factum omnem dignitatem, quae ab ratione proficiscitur, omniaque iura hominibus detraheret, quis foret, obsecro, mortalium, qui non omnium libidini et cupiditatibus esset expositus Apertum est, longe aliud quid significari, quum quis propter iniuste facta e numero ratione utentium excludi dicitur, quam putavit Schmalgius. Nam

eatenus tantum rationalem naturam exuisse censendus est, quatenus eam iniuria facienda negligit. Omnem enim rati nem quomodo Potest deponere, sine qua ne esse quidem queat Quam si malefaciendo amitteret, hoc ipsum mal facere, certe Postquam semeli casset, plane in eum c dere non posset. Propter id ipsum enim vituperatur et castigatur, quod quum praeditus sit ratione, eam lamen cupiditatibus posthabeat. Igitur quum rationalis natura facultasque recte et iuste agendi ei adimi nequeat, ob nullam iniuriam omni dignitate privabitur, sed eatenus tantum Pro em

temnit. Hactenus igitur omni iure caret, malisque Potest ci. At vero hoc nomine quod malum ei datur, tantum abest, ut Poena appellari possit nihil aliud eo efficitur, quam ut ad ossicium cogatur. Etenim si quis hactenus tantum, quatenus rationem repudiat atque abiicit, aliorum erga se ossicia amittit: omnia, quaecumqne tamquam ratione ac iure carens perpetitur, in impediendo iniusto facinore consistere necesse est. Nam si quid praeterea adversi in eum statueretur, id quum contra ratione praeditum fieri existimandum esset, iniustum foret. Ad hoc genus autem poenae Pertinent, quae, ut supra demonstratum est, iure cogendi

non sunt comprehensae.

Altera ratio, qua quum ab aliis, tum amose Me deside iustitia poenarum defensa est, sic se habet. Iustum libertatis usum, inquiunt, non modo licet tueri, sed etiam oportet. Quo magis necesse est, ut omnia ad tuendam Iibe tatem adiumenta, quae quidem prohibita non sint, Ροssint adhiberi. In quibus quum poenae numerentur, punire laedentem licet, sive ipsius sive aliorum deterrendorum Caussa.

Hac ratione qui se effecisse aliquid putant, vehementer falluntur. Nam id ipsum, quod demonstrare vole-

20쪽

bant, tamquam quod Per se pateat, Onunt. Erat autem hoc quam maxime probandum, poenas inter ea tuendae Inbertatis adiumenia, quibus uti liceret, reserendas esse. Quod quum illi ostendere miserint, nobis contrarium erit Probandum. Ac potest hoc, iura sua tutasraestare, dupli citer intelligi, prout aut iis faciendis continetur, quibus i iuriam propulsamus, aut ea complectitur, quibus efficimus, ne quis laedere nos velit. Quod ad superiora attinet, interea poenae numerari non possunt, quoniam hoc genus totum cogendi iure comprehenditur. Illa autem si spectamus, quae ullos deterreant ab laesione, clarum est, ea non Ροsse latius Patere, quam quoad nemini iniuriam lactanti suum enim certum esse nequeat, imminere ab aliquo laesionem, non Potest aliud quidquam curari, quam si quis iniuriam inferre conetur, eum ut satis firma praesidia excipiant Quamo rem poenas, quae sine malorum perpessioue cogitari nequeant, irrogare non est licitum. Neque enim cum illo, tamquam cum iniusto agi Potest, qui facturusne sit iniuriam, an non plane nescias. Nitarum quum libere fieri necesse sit, quae imputari queant, de nullius voluntate, etiamsi centies eamdem iniuriam iteraverit, constare potesti eque vero ex moribus aut cupiditatibus laedentis probabili co lectura, quid facturus sit, divinari satis est, quippe quae non id in voluntatem eius habeant imperium, ut vinciai queant. Immo ne tum quidem, si disertim non destiturum se ab iniuria facienda nequam homo professas fuerit, malo ad ossicium colendum reduci potest, quia eo ψso tamen m mento, quo se ad repetendum facinus accingit, ortasse consilium mutabit. Sed fac etiam dubitari plane non posse, quin mala quae moliatur, exsequuturus sit nihil aliud, quam omnia comparare licebit, quae ad repellendum eius cona tum idonea sint. am si omne ius laesi in libertatis rationi

consentaneae usu vindicando consistit, non est ei concessum

alios ab iis rebus retinere, quibus ipsum non laedan Voluntate autem laedendi nemini fit iniuria, sed exsequenda voluntate. Itaque ea tantum adhiberi possunt, quae adie nolendam laesionem spectant. on licet igitur quemquam, ut in posterum a simili iniuria abstineat, Poena assicere.

SEARCH

MENU NAVIGATION