장음표시 사용
41쪽
nem necessario curare debet is, qui cantiones facit, Propter ea quod in hoc genere carminis non tam suae cuidam libidini obsequutus, quam regulis quibusdam, quae omnium assensu comprobentur, ductus videri cupit. Acilerumque eo cο silio componuntur cantiones, ut ab quovis homine cantari queant eaque prima videtur huius proportionis origo fuisse, quae deinde etiam sine istius usus cogitatione recte ac iure usurpata est. Cernitur autem ista aequabilis proportioir anum ac praecipue in ipsis cogitationibus tum vero etiam animi affectiones certa lege moderandae sunt orationis quidam congruens sibique constans ornatus adhibendus verborumque complexiones longitudine pares et partibus similes instituendae metri denique libertas systematibus coercenda, et in his quoque ea, quae brica metra propter mensurae varietatem dicuntur, vitanda. Quis enim vel heroicum versum, si solus adhibeatur, in cantionibus serat, qui Vel Ullabarum numero, vel caesurarum dissimilitudine omnem aequabilitatem respuit. Harum rerum omnium nescio an nequeam clarius exemplum ponere, quam Horatii illud, d nec gratus eram tibi. Ex iis, quae hactenus de cantionibus dicta sunt, tet, eas nequaquam ad brica carmina referri posse, quod, quantum equidem sciam, ab omibus factum est. Quae si maximam artem bricae sunt, id eo fit, quod plerumque iis sensibus excitandis adhibentur, qui quibusdam occasionibus iterari, multorumque communem OluΡtatem conso clareiossint. Epicam tamen Ροesin nihilominus aptam esse cantionibus, illustre documentum e genere legetico Praebent illa carmina, quae ab nostris Balladen et Romaneten appellantur nec deerunt poetarum scripta evolventibus di
graphici didacticique generis exe la.
Divisio poeseos in puleram et sublimem Accedimus ad alteram formae pulcrarum aruum dive sitatem, qua omnis pulcritudo in formositatem et sublimit
tem dividituri quum pulcritudinis universa vis in eo
42쪽
GENER IBVS posita sit, quod mentem in ipsa rerum contemplatione apto
quodam Ius exemeat, necesse est, eam specie quadam
sinalitatis vero fine carens niti. Hac enim una ratione eiusmodi lusus cogitari potest. Itaque non tantum in o mositate, quod Kantio aliquis possit colligere, sed etiam in sublimitate sormalis illa inalitas inesse debeti am si qua
res, sive illa formosa seu subΙimis, non contineret quamdam speciem finalitatis, animi vires ea re ad aptum quemdam motum nullo pacto possent impelli Bla autem inalitatis fine carentis forma duplex esse potest, aut internae, aut externae, quemadmodum omnis vera finalitas nunc i terna est, quae persectio, nunc externa, quae utilitas diacitur. Atque internae quidem sinalitatis forma formositas est. Censetur enim omnium partium ad unum quiddam, quod quid sit, notione nulla comprehendi potest, conspiratione ob eamque rem formosa per se Placent, neque egent, quo reserantur. Quae autem inde voluptas percipitur, ea ad intellectum pertinet, cuius officium est, in iis, quae ob- Iata sunt animo, aliquam unitatem emcere. Quod vero ad sublimitatem attinet, eam si externae finalitatis forma contineri dixerim, verendum mihi est, ne id ipsum repugnare sibi videatur, cogitari aliquam posse, quae externa sit, se male finalitatem. Nam quum nihil usquam esse Possit, quo aliquid, ubi de sola forma agitur, foras reserri queat, formalis exteritae finalitatis notionem plane inanem sibique ipsi contrariam videri necesse est. Verum diligentior huius notionis consideratio nescio an alia omnia, quam quae Priamo adspectu videntur, aperiat. Nam si quaerimus, quale id esse debeat, in quo externae cuiusdam finalitatis forma reperiatur, necessario, quia nihil est, quo Vere referri possit, eiusmodi quid continere debet, quo iudicetur non esse Per se plenum atque absolutum. Id autem quia certis rerum notionibus nihil hic Ioci est, non potest aliud quidquam esse, quam magnitudo, ac non ea quidem magnitudo, quae
numero et mensura conscitur, ob eamque rem semper Plena definitaque est, sed illa, quae unice sensu aestimatur, solaque adeo crescereiotest, ut tota comprehendi nequeat.
Haec igitur quia nec Perse absoluta est, quippe ad aliud HERM OP. I. C
43쪽
quid, quod extra eam est, reserenda, neque absolvi tamen ullo modo otest, propterea quod, si posset finiri, notiono
aliqua includeretur et formalis finalitatis naturam amitteret, recte arbitror, externae finalitatis sormalis nomine appellatur. Eama ludo autem quod sensuum captum longe excedit, non ad intellectus, qui data solum ordinat, notiones, sed ad rationis, infinitorum supremam conditionem requirentis, ideas excitandas idone est. Sic etiam intelligitur, quare formosae dici ipsae res possint, sublimes non Possint formosae enim res in se ipsis notionis quamdam formam, qua formatae sint, expressam habent sublimes quae dicuntur, ideam, quae exprimi non potest, indicant tantum et velut e longinquo monstrant. Quare voluptatis quoque in sublimitate alia atque in formositate ratio es Formosa enim Perse e statim placent quae res autem sublimes vocantur, eae Primo non solum, quod sensu comprehendi nequeunt, sed etiam, quod, si per se solae spectantur, nulla finali forma iudicari possunt, iniucunditatem creant postea Vero, quum eo, quod ad infinitam magnitudinen reseruntur, rationis vim excitarunt, nee formali finalitate, nec voluptato carent. Haec pulcritudinis informositatem ac sublimitatem l visio quo melius intelligatur, ad fontes eius atque principia adeundum est. Ac quum notiones in pulcritudine nullae sint, missa insormationis earum ratione, quae posterioribus categoriarum momentis descripta est, illa tantum consideri rari oportebit, e quibus formantur. Nam etsi certis notionibus pulcritudo caret,illa tamen adesse debent, unde possint omnino formari notiones, quia haec si abessent, ne haberet quidem mens, in quo lusum quemquam experiretur Requi-xuntur autem ad quamlibet notionem formandam duae res, prima, quae alius cuiuspiam rei auxilio cognoscatur, altera, cuius auxilio illa cognoscatur subiectum Praedicatumque
philosophi appellanti Horum ad informandas notiones rationem quantitatem qualitatemque vocant. Quodsi e subiecti praedicatique, quae materia logica dieitur, coniunctione notiones emciuntur, nec tamen pulcritudo, licet materia Iogica carere nequeat, certas notiones adinitiit necesse est, in pulcritudine non istam materiam logicam, sed alter
44쪽
GENERIBUS. 35tram eius partem luveniri. Igitur aut qualitate sola antquantitate pulcritudo censetur. Ac qualitas quidem eo ad aliquam rem resertur, quae res quid sit nesciatur, quod ita aliqua forma hac enim continetur qualitas) in unum qui clam conspiret, ut aliquid enici ista conspiratione videatur, etsi, quid illud sit, incertum maneat. Haec ratio formae, quae alicuius rei forma esse videtur, licet nullius sit, interulectus vim provocat eaque mentis virium excercitatio so mositatis sensum gignit. Quantitatis par ratio est. In qua ita solum mentis quidam lusus cogitari potest, ut ad qualitatem aliquam, qua definiri possit, licet ea qualitas nusquam ulla
sit, reseratur. Quamobrem eiusmodi quantitas ne certa finitaque esse debet, quippe cuius finis adhuc quaeratur, ne finienda umquam , quia, si posset finiri, mensurae et numeri notione circumscriberetur. Itaque necesse est, istiusmodi quantitas ut solo sensu aestimetur et ne comprehendi qui, dem tota sensu possit quo fit, ut omni forma careat. Quum igitur forma, quae in iudicanda quantitate quaeritur, in sola magnitudine, quoniam a certis notionibus abstinendum est, nusquam inveniatur, rationis auxilium, etiam infinita in unum complecti valentis, adhibetur, qui mentis usus sublimitatis sensum procreat. Haec omnia eo consilio exposui, ut sublimitatem aeque ac formositatem finalitatis formalis, quam pulcritudinem appellavi, notione contineri ostenderem, quae communiis utriusque pulcritudinis notio ad artium explicationem Hane est necessaria. Tertia igiturio eos divisio sormosa carmina a sublimibus distinguit. Quae divisio quum pariter atque illae, quas
antea commemoravimus, sit quodam ac proprio nitatur fundamento, non ad partem aliquam Poeseos, sed ad unia Versam Poesi pertinet, quamquam ea non habet nomina,
quibus ubique uti liceat. In lyrica quidem poesi usus ferme
obtinuit, ut exclusis cantionibus, sublimia carmina odarum nomine appellarentur formosa nescio an recte elegiae voeari possint, cuius vocabuli vera significati, am ab antiquis neglecta est. In cantionibus haec diversitas nomen nullum habet, quod sis maxime tribuendum est, qui hoc genus totum ad lyricam poesis referentes, una divisione odas, ea
45쪽
36 DE POESE Ostiones, et elegia complexi sunt. In epicae oeseos Parii-bus iis, quae rariores sunt, diagraphica et didactica, pariter
nomina non exstant, quibus sublimia carmina a formosis diastinguantur. In legetico genere vero, quod multo latius patet, quaedam nomina sublimitatis et formositatis discrimen indicant. Sic illud, quod heroicum carmen vel epos Voc tur, sola sublimitate ab similis argumenti poematibus differti
Pariter dramaticum genus, si sublime est, tragicum, si formo sum, Comicum nominatur. Cantionum quoque tegetic rum eas, quae Sublimes sunt, nostri Balladen, quae formosae, Romangen appellare consuerunt. Haec quidem nomina
nihil aliud, quam exemplorum investigationem adiuvant, quibus in re tam perspicua vix egemus. His tribus, quae hactenus explicatae sunt, divisionibus omnes diversitates, quae ex ipsa poeseos natura Peli possunt, exhaustae sunt, Ianeque absolutae. Cognovimus autem primum lyricam Ροesin ab epica, cuius tres partes
sunt, diagraphica, tegetica, et didactica, distinguendam
esse deinde pica pariter ac Iurica argumenta aut canti nibus tractari, aut cantionum lege non teneri; denique lyricum epicumque genus, sive cantionibus contineatur, seu liberum sit, formositate ac sublimitate iudicari. Reliquae omnes carminum differentiae quum usu demum atque experientia cognoscantur, ab ea poeseos dividendae ratione, quaeil lasophica dici mereatur, plane abhorrent. Quod quominus dubiui cuiquam videri possit, praecipua quaedam illarum diversitatum exempla commemorabimus, ostendemusque, quomodo hoc genus totum tractari pervestigarique debeat. H. De dirisionibus fortuitis ex materia. Ac quemadmodum supra e materia, e larma, atque ex ea larmae parte, quae animi commovendi rationem contianet, poesin divisit is ita nulla est ex his tribus rebus, quin, quum experientiae auxilio definiretur, aliena et inutilia in hoc disputationis genus intuleri Atque argumentato seos quod attinet, quum Per se clarum sit, norum
46쪽
GENERIBUS. SI sitates eas, quae a sola experientia petuntur, adibilosophicas divisiones Plane non posse adhiberi, eorum tantum e rorem attingemus, qui quaedam argumenta per se poetica esse, quod nullo pacto fieri potest, existimant. Cuius rei illustre documentum praebent labellae Aesopicae, de quibus plerique ita loquutitur, ac si quaevis fabella poema esset. Qui profecto formam, qua quidem sola continetur Omnis poesis, penitus videntur negIigere. Quodsi quis eos interrogaret, cur quaelibet fabella Aesopica per se pulcra esset, quid obsecro, responderenti Nos certe Socratis, sapientissimi hominis auctoritas non commovebit, ut Aesopum aut Phaedrum aut Avianum magnos quosdam poetas arbitremur, si tabellarum suarum veritate nos docent tantum, non pulcritudine oblectant
Bs divisionibus fortuitis' forma, o primum ex eo, quo loquatur in carmine. Formae quoque rationem eam, quae usu tantum atque experientia cognoscitur, quum quidam ad philosophicam poeseos divisionem adhibuerint, actum est, ut nonnullae carminum diversitates, quae quidem Per se maximi momenti sunt, alieno tamen loco tractarentur. Sic Plato atque Aristoteles eo universam tractationis poeticae rationem diviserunt, quod aut is e solus loqueretur poeta, aut alios tantum loquentes introduceret, aut utrumque faceret simul Quam sententiam recentiores ita correxerunt, ut duo tantum tractationiis genera facerent, alterum, ubi a solo Poeta, alterum ubi ab aliis omnia dicerentur. Quae divisio quam quam et a veritate et ab utilitate maxime commendatur, Omisetenda tamen erat, ubi ea, quae in ipsa poeseos natura niterentur, Commeinorari debebant. In his enim quae istius disserentiae caussa lateat, intelligi non Potest
47쪽
Denique Dum sormae vocabulum ita ambiguum sit, ut universam tractationis rationem Possit comprehendere, etiam ad animi affectiones, qua poesis suscitat, designandas adhibitum est. Quibus animi affectionibus si solus formosiatatis ac sublimitatis sensus intelligitur gane, ut antea demo stratum est, necessariae quaedam carminum divisiones inde peti possunt: sin aliae quoque animi commotiones istonomiane appellantur, patet, quae his nitantur poematum diversitates, eas experientia tantum cognosci, ob eamque rem a
philosophica dividendae poeseos ratione abhorrere. In his animi commotionibus risus est, qui licet per se nullo modo ad pulcritudinis sensum referri queas, multo tamen cum D ctu et laude in eo excitando operam poetae collocant. Quid sit autem ridiculum, eorum, quos equidem sciam, nemo videtur satis explicasHe. Quodsi risum primo, ut par est, Psychologica ratione consideramus, eum ab repugnantibus assectionibus nasci omnium experientia comprobat Assecti
ne autem omnes aut iucundae iniucundaeve sunt, aut voluptatis pariter ac doloris expertes. Itaque aut iucunditatis atque iniucunditatis quadam repugnantia animus commovetur, aut eiusmodi assectiones sibi adversantur, quae nulla voluptatis ratione aestimari possunt. In quo casu satis est, si una tantum affectio voluptatis dolorisve sensu expers est, quia tum altera, quae cum priore pugnat, non iucunditate, sed eo, quod alia plane est, illi adversatur. Ac risum ex ea assectionum repugnantia nasci, quae non est in iucunditate atque iniucunditate diligens experientiae usus ostendit, o Iuptatis et doloris coniunctionem fletu assignans. Non sum quidem nescius, eorum maxime exempla in contrariam gententiam afferri posse, qui quum tristes sunt, repentina gaudii alicuius successione in risum coniiciuntur. At illud vereor ut possit aliter fieri, quam ita ut vel quia inuenda maeroris caussa gaudium continebatur, vel quod rei novitas oblivionem doloris adducebat, remissione tantum et languore, quem tristitia resiquerat, vincendo risus excitetur. Quorum uberiori
48쪽
GENERIBUS. explicationi quoniam hic non decet locum concedere, hoc tantum asseram, eos qui ex levium atque humilium nego sorum occupatione repente ad ma arum sublimiumque rerum contemΡlationem abripiuntur, novitate et insolentia huius semus, repugnantis omni remissioni, in risum coniici solere in quo quidem casu nulla est iucunditatis et iniucunditatis certatio illis contra, qui amici mortem dolent, quoties consuetudinis et familiaritatis suavitatem recordantur,
Ex risus natura quae sint ridicula, intelIlo potest. Aedebent illa earum rerum aliquam coniunctionem continere, quae alia quadam, quam iucunditatis et iniucunditatis repugnantia insociabiles animi affectiones asserant. Quae reΡugnantia aut solo sensu aestimatur, quemadinodum musici sonis quibusdam non meloΡοeia, quod etiam, sed intellectus auxilio, fieri potest risum movere sciunt, aut mentis iudicio expenditur, quod solum genus nunc ab nobis tractandum est. Quodsi ea ridicula sunt, quae aliquam rerum insociabilium coniunctionem continent, tamen, nisi absurda cum ridiculis confundere volumus, fieri non Potest, eae res ut nulla omnino ratione copulatae sint. Hoc enim si esset, rationi quidem taedium crearent, licet, si solam affectionem, quam singulae partes per se afferrent, spectes, risum forsitan moverent. Ex eo genere est, quod antius affert, suisse, qui ob eiecta propter tempestatem e navi bona adeo doleret, una nocte ut eius aliendrum canuerit. Hoc ridetur, sed non est ridiculum. Nam recte quidem et e antii sententia Cicero, natura nos, inquit, noster delectat error, ex quo quum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus. At necesse est, ne iliud quidem, quod praeter exspectationem arripuimus, absurdum esse. Nam non id, quod exspectatum erat, adipisci, aliud est, ac tala quid arripere, quod exspectari nulla conditione poterat. Hoc autem necessario
caveri debet, nisi risum ingenuo homine plane indignum
49쪽
DE POES EOS putare, et Crassum illum ἀγελαστον tamquam exemplum
Omnibus Proponere velis. Itaque ea tantum sunt ridicula existimanda, in quibus quaedam ita coniunguntur, quemadmodum coniungi non possunt, Iicet alia ratione optime congruant. Referam exemplum e Cicerone Pusillus testis Processit. Licet, inquit, rogare, Philippus Tum quaesitor
Properans, modo breviter. Hic ille, non accusabis: e
Pusillum rogabo Patet quare hoc ridiculum sit Pusi1-lum hominem esse, quem rogaret, dicebat Philippus id
Verum erat, sed responderi nunc non debebat. Itaque nisi Vocabulo usus esset, quo quum brevitatem hominis laces seret Pauca tamen rogaturus videretur, stultus suisset atque ineptus. Eiusdemmodi illud est, quod ibidem Cicero reseri, de furace servo, solum esse, cui domi nihil sit nec obsigna tum nec occlusum. Quae quum ad commendandum hominem dicuntur, non possunt hoc significare, nihil satis illi obsignatum occIusumque esse, sed non opus esse quidquam obsignare atque occludere. Quodsi non ad utramque rem Verti possunt, non sunt ridicula. Nam inepte diceretur, rugi servum esse omnia enim surari. Sic intelligitur etiam, cur errare saepe ridiculum sit, quod non eo fit, quia leve vitium, et debilitatem hominis arguens animadvertamus nam ne
haec quidem vitia omnia risum movent sed id tum demum accidit, quum quis ea, quae quadam ratione vera sunt, alia ratione, quam licet, pro veris habet Equum oculis currerenem dixerit, qui cuiusquam sani hominis risum capte Midem ridetur in his versibus C. Lucilii, queis hunc currere equum nos atque equitare Videmus, his equitat, curritque oculis equitare videmus: ergo oculis equitati
Non omnia autem, quae ridicula sunt, ridentur. Nam interdum severitas quaedam et dignitas accedit, cuius admia ratio honestam indolem ab risu retinet. Illi quidem, qui nihil usquam magnum et grave sentiunt, etiam in his ridenti Ex eo genere P. Licinii Vari dictum commemorat Cicero, qui Africano maiori, coronam sibi in convivio ad caput accommodans, quum ea saepius rumperetur, noli mirari, i
50쪽
GENERIBUS. Iquit, si non convenit caput enim magnum est. Ita etiam Augustus, ut amacrobio traditum est, quum Herennium, pravi exempli iuvenem, castris excedere iussisset, isque
interrogaret, quid patri suo diceret, dic, inquit, me tibi displicuisse. Ex his apparet, ne sublimitati quidem ridiacula repugnare, eoque et in epopoeia, et in tragoedia a hiberi Posse. Quum ridicula, ut ex ea definitione, quam supra Ρο- suimus, clarum est, non in homine solo, ut quidam existimant, reperiantur, sed ubique locum habeant, ubi repugnantia ita coniungi possunt, quodammodo ut sibi non repugnent non in poesi sola, sed in reliquis etiam ariibus recte adhibentur. Atque in pictura quidem non aliter risus movetur, nisi rerum quae pinguntur, auxilio. Nam ipsae Per se figurae, si, quarum rerum figurae sint, spectare omiseris, non possunt ridiculae esse, propterea quod spatii descriptiones, in quibus nimirum nullius partis forma erio ma Hierius Pendeat, repugnare sibi nullo Pacto queunt. Quapropter, quum Pictura risum excitat, figurae noni ter se, sed cum e pugnant, quod iis exprimi debebat, ut in sannis videmus. Alia in arte musica ratio est, quae non modo cantu cum verbis, quae canuntur, male concordante, sed sola etiam metopoeia discrepantes modos apte coniungente risum auditoribus commovere potest. Cuius rei etsi rarissima exempla sunt, non est tamen obscurum, posse illud seri Nam quum in arte musica et soni et modi regula quadam, quae a praecedentibus sonis et modis definitur, ordia nandi atque nectendi sint, apertum est, repugnare sibi modorum consequutionem posse quae si talis est, ut quodammodo non repugnet, rideri necesse est.
Iis, quae deridiculo diisputavi, si pauca de eo, quod simili comparatione flebile appellari possit, addiderim Veniam mihi impetrabit illa repugnantium assectionum divisio in risum et fletum. Ac fletus si, quemadmodum risus, in ipsis rebus aliquid habet, quo excitari possit, id cogitatione,
quae voluptatis sensu caret, comprehendi non potest, sed in sola pulcritudine inveniri debet. Quae quum e duabus partibus constet, formositate et sublimitate, in illarum coniun-