Opuscula

발행: 1827년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

12 DE FUNDAMENTO

Xam ex eo ius aliquod ad puniendum deducere, quod ad alios ab iniustitia deterrendos poenis opus sit, id vero plane

ineptum est Primum enim ius non est utilitate metiendum, nisi virtutis legem in effrenata libidine collocandam putamus deinde vero tantum abest, ut aliorum terrendorum caussa iure Punire quemquam possis, ut illi ipsi non aliter Poenam timeant, nisi si ius ad se puniendos tibi esse sciant. Nam si viribus, non iure fretus poenas exerceas, iure illi iniustam vim a se defendent. Quodsi igitur puniendo eo, a quo Iaesus fueris, aliis metum iniicias, qui, si quid simile admiserint, se unitum iri, iure nimirum, videant: necesse est, ut unumquemque, qui iniuria te assecerit, Punire possis, neque id deterrendi cuiusquam caussa sacere opus habeas. Ergo qui puniri aliquem posse contendunt, ut alii sibi timeant, ii ius puniendi ex eo derivant, quod sine iure puniendi ne cogitari quidem potest. Caeterum ipsum Poenae nomen, ubi de malo deterrendi caussa adhibendo agitur, Parum aptum est. Nam si quemquam malis ab iniuria facienda coercere licet, is quoque malo posset assici, qui nihildum iniusti commisisset, sed quem tamen parare alicui damnum constaret. Quam rem si ex iure alios deterrendi ab iniuria, siquidem tale ius usquam exstaret, ius aliquod ad puniendum deducendum esset, sic illa disputatio foret instituenda, ut, qui iure metum aliis excitare posset, ei licere ostenderetur illos, propterea quod se laesissent, maloin rare. Quum enim Poena sit consequutio mali per iniuriam contracta non quaevis mali ad deterrendum comparata illatio, sed ea tantum, quae propterea, quod laesionem sequatur, intemperantiae frenum imponat, Poena recte Vocabitur.

Tertia denique via, qua poenarum irrogationem, turali iure contineri quidam existimarunt, ea est, cuius auctor fuit Hugo Grotius, brevis illa quidem, sed perobscura. Verba Grotii haec sunt, II. 20, 2. , Vertum tamen est, in se Poenis primo ac per se exerceri expletricem iustitiam, quia se scilicet qui punit, ut recte puniat, ius habere debet ad se puniendum, quod ius ex delici nocentis nascitur. Atque is hac in re est aliquid, quod ad contractuum naturam accedit:

22쪽

gasse se censetur ad ea omnia, qnae venditionis sunt nat serasia, ita qui deliquit, sua voluntate se videtur obligasse Ρο senae, quia crimen grave non potest non esse punibile, ita ut, qui directe Vult peccare,ier consequentiam et poenam meis reri voluerit. In quibus quum multa sunt, quae quum ad illorum temporum rationem magni momenti essent, nunc

merito levia putantur, tum illud, quod de gravi aliquo crimine loquitur, inani illi aequitatis studio tribuendum est, quod inde a prima origine ad hanc usque aetatem pernicies iuris naturalis fuit. His igitur demptis totum argumentum hoc est. Quicunque iniuriam alteri facit, malo amci meretur. Quapropter quilibet eum punire potes Cuius a gumenti omnis dissicultas in eo est, quod non pateat, quid illud sit, malefacto poenam mereri. Hoc enim si essetis iis intellectum, illud sponte appareret, utrum quivis punire malefacientem posset, annon Atque hac quidem aetate in Commutatione totius philosophiae ista etiam quaestio in in striore loco posita est, diligentiusque coepit agitari quae

lamen nondum videtur ita ab omni dubitatione liberata esse, ut rei iudicatae auctoritatem afferre liceat. Nam qui in ea explicanda elaborarunt, eorum quidam vereor ne nodum arctius constrinxerint fuerunt certe, qui gladio dirimerent. Caeterum quocumque fundamento illud nitatur, virtute felicitatem, malefactis infelicitatem mereri facile potest intelligi, istam bonorum malorumve distributionem ad hominum iudicium nequaquam pertinere. am non solum diiudicare cuiusquam voluntatem, ad quod dei alicuius sapientia opus est, hominis imbecilla cognitio, quae solas actiones spectat, non valet, sed ne si valeret quidem ista bonorum imminutio propter perpessam iniuriam ad iura cuiusquam pertineret. am quum nemini quidquam iuris aduersus alterum sit, nisi quatenus isse rationali natura pro instrumento libidinis suae abutatur non Ρotest homo malus ullo commodo Priavari, nisi quo percipiendo iura cuiuspiam imminuantur. Atque ut indignum se aliquis elicitate, qua ruitur, iudicet, non est ei tamen idcirco voluptatis usu interdictum. Hoc enim, indignum esse felicitate, nihil aliud significat, quam caus-

23쪽

gam esse nullam, quare quis eammatur illud autem, voluptatis perceptionem Prohibitam esse, hoc valet, voluptatem non assumi sine scelere. Id autem in illa tantum emolumenta cadit, qua quis facienda iniuria acquirit atque horum sane restitutio iure exigitur, quamquam non Poenae nomine, sed ad reparandam iniuriam. Quas voluptates vero sibi aliquis iure paravit, eas si illi eriperetis, quem laesisset, profecto hic ipse, illius iustam libertatem coercens, iniustus foret. Nam homo malus idemque felix eo certe, quod a voluptate non abstinet, non iniuste aut turpiter, sed pe verse agit, quippe eaussam non habens, quare voluptatem persequatur. Igitur sic quoque ad vindicandam poenarum iustitiam otimis via videtur praeclusa esse. Nihil ergo relictum est aliud, undo aliquod adiuiae dum ius nascatur, quam acta. Quibus non dubium est, quin ius puniendi in aliquem transferri queat, dum ne quis iis adimendis puniatur, quae alienare non potest eaque

omitia solo liberialis rationi consentientis usu continentur. Quemadmodum autem ea, quae ab natura accepimus, iura non licet poenis sumendis tueri, nisi adversus quos ex pacto animadverti possit, ita etiam quae pactis iura adepti sumus, vi et armis, non Poenis, defendenda sunt, raeterquam si aliud de punienda iniuria pactum accesserit. Nam quum

ius quidem, quod in libertatis rationi consentientis usu positum sit, actis non mutetur, sed res, in quibus ius exerce tur nihld aliud ad ea iura, quae pactis debentur, Onse vanda suscipi potest, quam quod ad illa tuenda sacere licet, quibus a natura sumus donati. Itaque ne societas quidem ulla est, quae per se Poenis contineatur, nisi si omnibus ita placuerit. Quod si qua tamen sit societas, quae iustu niendi per se et necessario habeat, ipsa eius notio hoc debet in se comprehendere, puniri posse, qui eius leges violaverint. Eiusmodi societatis exemplum Plurimi civitatem esse existimant, alii aliis duci argumentis. Qui in duas maxime partes discedunt, alteris in felicitate, alteris in securitate finem civitatis ponentibus Horum illi praecipue, qui felicitatis caussa civitates congregari Putant, quum non inVenirent, quomodo ad suam aliorumque felicitatem curandam

24쪽

IvRIS PUNIENDI IGpoenis adigi homines possent, modo ad ius summi imperii, modo ad iuris dicundi potestatein confugeruntio neutra ratio serri potest. am imperium, quod scilicet a dom natu distinguendum est, ius est praescribendi aliis, quid sacere debeant ad suum ipsorum aliquem finem, etiamsi simul alienus sit, obtinendum. Hoc ius autem, ut omnia iura, vi quidem exerceri potest, sed quam Ροenas complecti putetur, vix explicaveris, nisi ex illorum opinione, qui imperante omnia iuberi posse existimanti imirum hi homines imperium, quod in eorum Praeceptione Ositum est, quae ad finem societatis necessaria sunt, cum voluntate soci tatis, qua illud nititur, confuderunt. Nam sane sociorum consensu puniendi ius constitui, imperioque tamquam admianiculum aliquod addi potest. Quare, ut ad civitatem re eamus, nisi ipso fine civitatis, sol imperandi iure certe Poenae non sunt comprehensae Deinde quod ad iuris diacundi potestatem attinet, ea quum si facultas iudicandi, violatum sit ius, necne, decernendique, si sit violatum qu modo defendendum sit, quam facultatem, quae laesi pro-Pria est, unusquisque civis civitali commisit sequitur, non intra pertinere iudicis sententiam, quam ad ea, quae aeso, aut civitati, laesi nomine, ad restituendum ius, quod immia nutum erat, facere licitum est. A quibus si poenae exclusae sunt, nihil pronunciare Poterit iudex, quam cogi laedentem ad officium debere. In incerto igitur hac demonstratione relinquitur, quod ea probandum erat. Propius veritatem sunt illi, qui finem civitatis in lutela omnis iuris, sive, quod idem est, in defendendo iustae IN hertatis usu ponunt. Ac sane quum ius civitatis cunctas ciuium actiones gubernet ac moderetur, non potest alius eius finis esse, quam qui ad omnia, quae homines faciunt,

Pertineat. Qui quum duplex sit, elicitas, et rationis dignitas, alterius utrius caussa civitates consociari necesse est.

Atque universam felicitatem si homines in civitate consequi vellent, nihil plane enicerent, quia, quum do felicitate

sua nemo alterius iudicio considat, omnium voluntates sibi essent repugnaturae, aliis ea requirentibus, quae alii norulent remittere. Neque ossicii ratio Permittit, illarum rerum

25쪽

eligendarum facultatem aliis concedere, qua e nobis sublata libertatis nullus usus cogitari queat. Itaque alter tantum finis relictus est, qui iure tuendo continetur. Ex eo sine qui civitatem puniendi ius nancisci dieunt, ii sic disputanti Qui se finis cuiuspiam obtinendi caussa coniungunt ii, cesse est simul ad ea facienda consentiant, quae fini ilIi coi sequendo sint. Quapropter qui tuendae libertatis caussa alia quam societatem ineunt, propter hoc ipsum poenas, quibus carere non ossint, iure et irrogant, et susserunt. Ipso igitur sine civitatis puniendi ius constitutum est, nec Peeu- sartiacto, tamquam accessio aliqua, adiungitur. Quae a gumentati quamquam Valde probabilis et commendabilis est, tamen obscuritate quadam aborat, quae ante dispellenda est, quam quid Verum sit, appareat. Acirim quudem sane ii, qui ad finem quemdam obtinendum sese eo iungunt, simul ea se facturos promittunt, quibus finem ilIum

Coinsequantur Sed ea non possunt alia esse, quam sine quiabus Hane non essent id, quod volunt, assequuturi. Nam quae possunt adhiberi, aut quae facere utile est, ad illa quidem facienda, nisi disertim, non sunt inandi consensisse, quia haec in eo, de quo acti sunt, non continebantur. Quamobrem si poenarum iustitia e fine civitatis derivanda est, probandum erit, securitatem sine poenis obtineri non posse. Videndum est igitur quid ad libertatis, ac iuris tute Iam necessario requiratur. Ac Patet nullam iniuriam, i. e. vim iniustam aliter, quam viimpulsari posse. Vim autem dicimus omnem eam faciendae alicuius rei aut omittendae necessitatem, quae lege virtutis non est comprehensa Vis igitur, ea quae iniusta est, non iuris auctoritate, quam non timet, sed maiore quadam vi coercenda est. Itaque si qui libertatis tuendae caussa sese consociant, si hoc ipso se obligant ad vim illis inferendam, a quibus laedantur. Vis a tem duplex est, altera, quae illatam vim reprimit, qui proprie coactus dicitur altera, quae ultro admovetur, adhibita necessitate duobus malis propositis levius eligendi. Illa superiore vi carere iuris defensio Plane non potest, sine qua ne alterum quidem genus quidquam prodesset. Ima igitur quin necessario a civitato exercenda sit, non potest dubitari.

26쪽

Sed quum multi casus sint, iique magnam partem inevitabiles, in quibus haec vis neque ad reprimendam iniuriam satis prompta, et ad satisfactionem exigendam plane inutilis sit, iureiostulatur a civitate, ut illam vim adhibeat, quae mali impendentis metu prava cupiditates contineat Poenis igitur Opus est in civitate. At hoc non eo valet, ut civitas Per se ius puniendi habere existimanda sit. Nihil aliud ista

demonstratione enicitur, nisi hoc statuere poenas civit tem debere. Nam toto caelo haec disserunt, puniri deIicia posse, et punienda constitui debere. Nimirum oena erse, i. e. ipsa mali irrogatio, quae delictum sequitur, non est vis cogens, qua neque delictum impediatur; factum enim iam est; neque damnum laesi resarciatur; nam sive illud sit lainis Paratum, seu rependi nequeat, oena tamen sumi Potest.

Itaque non potest huius mali infligendi ius quoddam cogi tari, quod quidem e sine civitatis deducatur. Quod si qua

tamen vis est in poenis, quae cives in onicio contineat, ea in metuioenarum quaerenda est. Is autem, nisi si ius Puniendi civitas habeat, nullus est. Vnde clarum est, non

posse ius puniendi ex metu derivari, qui, nisi firmato iam iure puniendi, plane locum non habeat. Potius si omnia ea facere civitas et potest et debet, quae ad avertendam iniustam vim necessaria sint, consequens est, si inter illa ius puniendi numeratur, ut ius illud constituat et sanciat. Igitur legislatoris officium est, oenas criminibus Proponere, quippe sine civitatis poenarum sanctionem flagitante. Cives autem ad sustinendam Poenam non hoc ipso, quod

cives sunt, sed propterea, quod legibus axere debent, obligati sunt. Omnis difficultas, quae hanc rem obscurat, in eo est, quod poenae significati ambigua est. Nam quum Poenae nomen hoc ipsum in se contineat, iure quodam malum alicui inferri, facile patet, quomodo sub his verbis latere possint ii, qui quum ius sive potius obligationem ad constituendum ius puniendi civitati adscribere debeant, aliud dicere se arbitrantur, si ei ius poenae infligendae essu

contendant. Nam si poenae nomen ius quoddam in se comprehendit, nihil aliud dixerint illi, quam ius habere civit tem ad constituendum ius puniendi, quae nostra sententia HERM. P. I. B

27쪽

est. Et sane idem est , seu ius puniendi seu poenas constitui dixeris quia, quum poenae constituuntur, ius ad Punienidum sancitum est. Sed nimirum si quaeritur, num civitasius puniendi habeat, eo non debet hoc significari, num constituere Poenas possit, quod non est dubium, sed num ius habeat, ei, a quo quis laesus est, malum instigere, quod malum, si possit iure inseret, poenae nomine appellandum git. Hoc malum autem supra demonstravimus nihil ad finem civitatis obtinendum conferre quapropter, quum ad ea tantum ius civitatis pertineat, quae consequendo eius sinisint, nullo iure potest irrogari. At vero metus huius mali, qui eius inserendi iure nititur, quum non modo utilis sed

etiam necessarius sit ad conservandam civitatem, constitue

dum esse ius puniendi apparet, quo metus iniiciatur omniabus, qui iniurias moliantur. Quodsi ieitur in ipsa etiam civili societate poenae e Pressa quadam sanctione, quae tamen propter finem civitatis necessaria est, indigent, duae res inde consequuntur, quas mireris eorum quoque sententia comprobari, qui quum Perse ius puniendi civitatem habere contendant, contrariam Opinionem deberent amplecti. Ac primum si poenarum irrogationem Iege niti oportet, non possunt ea delicta puniri, quibus poenae non fuerunt propositae. Etenim quidquid mali Iaedentibus daretur, quod antea non esset denunciatum, id quum ad deterrendum nihil valeret, ut a sine civitatis ablio rens, iustitia destitutum esset. Deinde ne maius quidem malum, quam definitum erat, inferri potest iis, qui aliquem

laeserunt, quam vulgo exasperationem Poenarum Vocant Nam si quid mali ei malo, quod lege constitutum erat, adderetur, id propter eamdem rationem, quod e fine civitatis noli flueret, pro iniusto habendum esset. Haec habui, quae de fundamento iuris puniendi dissererem. Quae ut unice veritatis caussa disputata essent, ne sic quidem Vererer, ne operam lusissem. Nam veri scientia defectum utilitatis sua quadam dignitate compensat Sed tantum abest, hoc argumentum ut careat utilitate utie

magnam habeat, raesertim in iure civitatis definiendo. Quae ut verbis comprehendi potest paucissimis, ita re ipsa

28쪽

Pene immensa est. eque enim aliter, quas iniurias p nire civitas nequeat, quas possit punire, quas denique debeat, poterit intelligi. Quod quantum sit, is demum animo concipiet, qui praeter istud, quod scriptum vel consuetudine firmatum est ius, aliud ius esse, quo illud niti debeat, meminisse consueverae ihi quidem haec indicasse nunc satis est.

29쪽

D reeta rations dividen a poeseo8.

Poesis inter caeteras artes, quae animi oblectandi caussa inventae sunt, tum argumentorum multitudine ac varietate, tum tractationis diversitate ac dissimilitudine tam late patet, ut in illo philosophiae loco, qui artium Ρraecepta tradit, ea semper et gravissima et dissicillima quaestio habita sit, quot sint et quae genera Oseos. Nam quum Philosophorum disceptationes longe maximam partem ad singula carininum genera spectent, Primum omnium, quomium temere qui quam et inconsiderate praeciperetur, universa Poeseo ratio in eas partes dividenda ac describenda erat, quae et in gentem eius amplitudinem explerent, et ipsae inter se clarissime distinguerentur. In quo etsi inde ab Aristotele usque ad hanc aetatem plurimi elaboraverunt atque acutissimi h mines, minus tamen videntur absolvisse hanc inquisitionem, quam propius veritatem adduxisse. Quod hoc minus mirum est, quod plerique id ipsum quid esset Ροesin in sua genera dividere, non rideantur satis perspectum habuisse. Cuius rei plena ac persecta cognitionisi omnem istam de Ροeseos generibus disputationem antecesserit, numquam poterit eo perveniri, ut exclusis iis, quae ab usu atque experientia petenda sunt, primae tantum necessariaeque Pomeos partes, eaeque omnes, dividendo comprehendantur. 'eque enim

30쪽

D POES EOS GENERIBUS Iea a philosopho exigenda est poeseos generum expositio, in

qua cunctae carminum diversitates enumerentur, quod ne

fieri quidem potest in re arbitraria; immo ne illud quidem iure postulatur, ut potissimas divisiones, et quae plurimum momenti ad artis explicationem asserant Ρertractet, sed in hoc solo eius continetur onicium, ut ea, quae ex ipsa poeseos natura derivari Ροssunt, lene et perspicue exponat atque illustret Reli si omnia etiamsi vel gravitate vel utilitate maxima sint, allulosophia, cui materiam disputationum, non caussas, ab experientia sumere licet, ad historiam debent transmitti. Quodsi ex una poeseos notione totam hinc generum eius investigationem proficisci, in eaque niti oportet, intelligitur, duos fuisse omnium errorum, quiabus haec philosophiae pars abundat, lanies et caussas primam, quod quid esset poesis, plerique non satis perspexerint, alteram, quod exemplatoetarum magis quam Poese

naturam, sΡectaverint. Atque e notione quidem poese qui Petere potuerunt veras Partium eius distinguendarum caussas, quam plerique mancam, quidam adeo salsam haherent, ut pro nulla esset Quod minus horum virorum subtilitati, quam fato fortunaeque imputandum est, quae harum quoque rerum scientiam ad recentissimamihilosophiae commutationem distulit. Sic qui vel metro, vel imitatione, vel fictione, vel furore quodam, vel oratione ad animos commovendos accommodata, Vel variis harum rerum coniunctionibus poesin contineri existimarunt, quam pravas inde atque inutiles distinctiones hauserint, lurima exstant documenta. Inde est, quod Aristoteles, qui in imitatione poesi sitam arbitrabatur, Empedoclem poetam esse negaret, eoque maximam partem didaeticae Ρο eos plane tolleret. Imitationem enim in hoc genere nullam reperiebat, quoniam, ut putabat, eos tantum imitarentur poetae,

qui aliquid agerent. Quae ipsa opinio deinde eum adduxit,

ut, quum eos, qui aliquid agerent, hoc differre censeret, quod alii similes essent eorum, quales plerique sunt, alii in Iliores, alii deteriores eorum, qui meliores essent, imitationem tragoediam, qui deteriores, comoediam esse diceret. Idem Aristoteles ex eadem caussa, qua insignem Partem Poe-

SEARCH

MENU NAVIGATION