Opuscula

발행: 1827년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

342 DISER STATIO DE PRONOMINE ATTOΣ. Quoniam vero, quae seri tantum, ac nihil amplius, dicuntur, etiam sic intelligi possunt, ut quae sine effectu sint, αυτιος etiam frustra significata Iliad. o. 128. ovατ' ἀκουέμεν ἐστί; Si 513. r. IIT. s. 58

352쪽

Regem hodie, pace pacta, salutamus principem nostrum,

cives, ridericum Augustum, quem nemo est nostrum, nemo omnium Saxoniae civium, qui non colat, non Veneretur, non amet. Non haec est eiusmodi solemnitas, ad quam inviti, aut metu coacti convenerimus, sed quam Pietate, quam amore invitati celebramus in qua adesse omnibus exoptatum est a qua abesse nemo non triste Putaturus esse Nam quid esse dulcius nobis potest, quam ei, cuius sapientissimo imperio salvi beatique vivimus, iis rebus gratulari, quibus ille nihil habet sanctius. Erepta est eius consilio et moderatione e belli calamitatibus Pa tria restituta est civibus incolumitas reddita commerciis, artibus, litteris securitas coluntur rura, in quibus modo tormentorum fragor et morientium eiulatus perstrepebat; reficiuntur flammis deflagrata et vastata latrociniis civium

Hanc orationem, quae non sui typis descripta, propterea edendam putavi, quod habita est impune, maximam templi partem obtinente cum ducibus suis Gallici militis praesidio, quod

pompam Academiae multorum cum tympanorii strepitu comistans, illite ingressum erat Factum id est a. 1807. Disiligo b Cooste

353쪽

M ORATIO IN SUPPLICAT OB SVSCΕΡΤ AB LΕCΤ. tecta repetunt penates suos, qui hostili terrore palati, unde viverent nescii oberrabant quique omnia, ipsamque spem ultimas miserorum divitias, amiserant, denuo sperare discunt. Tanti recordationem beneficii, quae nunc omnium Saxonum animos tenet, maxime ab nobis, qui litterarum studiis vitam consecravimus, suscitari alique Par est. a litterarum cognitio, cuius hoc proprium est, homines ab agresti serocia liberare, et ad vitae, quae Proprie vereque humana sit, cultum evehere, uti natura sua prorsus contraria est feritati bellorum, ita inter hostiles tumulius, quum de sua quisque salute sollicitus est, uianaeque ruinas adducunt, non modo uo, tranquillitate, adiumeruis destituitur, sed, quod gravius est, labefactatur, inclinatur, corruit eoque casu vis iustitiam Iibido moderationem, scelus virtutem, harbaries humanitatem expellit. Quare si cuiquam hodie laetandi gratulandique Caussa est, est ea nobis prosecto maxima, qui non modo nosmet ipsos optimi principis sapientia salvos esse gaudemus, sed litteris quoque ita videmus prospectum esse, ut haec saluberrima studia, quae temporum iniquitate nimis iam alibi torpere incipiunt, in Saxonia tutum habeant f curumque domicilium Agite ergo cives huius Acad miae graio pioque animo recordamini magnitudinem huius, quod nobis contigit, beneficii et recordamini ita, uti

merita postulant eius, quem quum semper, tum maxime nunc patrem Patriae sumus experti.

Ac quid est, quod prius in mentem nobis veniat,

quam id, ad quod Ilaec ipsa nos adhortatur solemnis supplicati, Regem enim venerantes ante omnia reputare decet, quid hoc, quantumque sit, regem esse quoniam

haec demum vera est et iusta veneratio, cuius caussas aliquis et vim et pondus perspexerit. Neque vero is, Pro cuius incolumitate deum precaturi in hoc templo conveniamus, talis est, qui ab ista cogitatione nos avocet immo haec inhaeret animis nostris riderici Augusti imago, quae, quo magis aliquis regias virtutes consideret, eo clariore umine exsplendescat Aliud est enim rege; n

354쪽

nominari aliud esse regem. Multi vocati sunt reges, a quorum ingenio factisque abhorrebat tanti nominis sanctia' tas quod contra aliqui fuerunt, quibus denegaverat laseiuna dignum hoc meritis nomen, sed regia praediti indole, factis clari, memoria immortales. Neque enim fortuna arbitra est meritorum; nec nomen decorat virtutem, sed virtus nomen Νο illum recte regem vocabimus, qui inerti desidia commissam sibi populorum curam negligit, contemptus a civibus aut illum, qui impotenti dominatione atque atrocibus ausis gloriam quaerit,ialam metutus, clam exsecratus sed is hoc sibi nomen vindicat, qui civium saluti atque incolumitati prospicere primam laudem esse putans, cum Prudentia fidem, cum consilio consta tiam, cum fortitudine iustitiam consociat. Priwa hominum aetas eum regem esse iubebat, qui et fortior aliis et sapientior haberetur recte sane ProtemΡοrum illorum conditione Simplex enim erat quum Wivatorum hominum vita, tum reipublicae administratio. Suo quisque vivebat arbitrio, morum magis a patribus acceptorum tenax, quam legum diligens observator. Pro iustitia aequitas, pro iudice erat arbiter. Vt quisque natu maior erat, ita maiore ollebat auctoritate sapientior enim habebatur, qui plura vidisset audissetque Deorum metus et reverentia seniorum continebat temeritatem, frenabat libidinem, Ieniebat iras Publice quae agenda erant, bello decernendo gerendoque, tum foedere faciendo et in dicundo continebantur. Ducis erat regisve strenue pugnare, aliisque praeire fortitudinis exemplum caetera domi degebat, parum diversus a privatis, nisi quod opulentior fere esset et honoratior. viata temporum facie, quum multiplices artes emoruissent, quum negotiorum admirabilis orta esset varietas, quum vivendi rationes discretae essent, quum homines genere, consuetudine, vicinia coniuncti tamquam peregrini inier peregrinos vivere cο Pissent, quum universus terrarum orbis commerciorum communicatione esset coniunctus, quum gentium denique eadem et consociatio et alienatio, quae privatorum homi-

355쪽

346 ORATIO IN SUPPLICΑΤ. OB SUSCEPT. AB LECTnum est, exstitisset, alia regum quoque nata sunt negotia, alia ossicia, aliae virtutes quodque ante facile fuerat, dis- scito redditum est et periculosum, neque ab uno sustineri potui sceptri Pondus. Ac quum ante primum in regiis virtutibus locum t nuisse fortitudo, secundum sapientia cessit, ut ar erat, fortitudo sapientiae, privata virtus publicae. Fortem enim esse regem decet, quia civis est sapientem, quia rex. Si olim primus pro patria caput offerre morti debebat rex, quod hac re maxime prodesse civibus poterat, et facile, qui eius locum expleret, alter reperiebatur nunc vivere Pro atria regis est, non perire, quod rege erempto

concidit rerum ordo, neque idem manet consilium, aut eadem rei publicae conditio. Sanctum est regis caput: qui ut ignavus oret, si detrectaret mortis periculum, quum in extremo rerum discrimine inflammandae sunt ad fortitudinem bellantium catervae, ita idem temerarius esset, si milius laudem regio officio anteponens, rivatae virtutis gloriam quaereret, communis salutis oblitus. Omnis virtus, quae regii muneris Propria est, nunc in sapientia versatur, cuius duae sunt Partes, diversissimae illae quidem, sed non dissociabiles, prudentia et iustitia. hil est enim earum rerum, quae opulorum regnatoribus

agendae sunt, quin his duabus virtutibus indigeat nihil usquam, quod Iaudi esse ac decori regibus possit, quin

iisdem virtutibus comprehendatur.

ordiamur a prudentia, quae dignitate quidem ius

rior iustitia, sed necessitate par, ordine etiam prior esti Iabet autem prudentia quoque suas partes, unam late Patentem, paratu difficilem, cognitu subtilem alteram i tricatam in iudicando, molestam curis, ancipitem inculis cognitionem rerum, quas principem scire vortet, dico, et sagacitatem in eligendo, quod utile sit. Ac primum principi gentis, cui Praefectus est, res gestae, IiIstituta, mores, ingenium regionisque, quam in sua ditione tenet, suus, cultus, proventus cognoscendi sui

356쪽

SAXON FRIDERICO AUGUSTO NOMEN BEGIVM a TNeque in illo terrarum spatio, quod ipse Possidet, o

sistere debet eius scientia, sed alios quoque Populos complectatur oportet, neque solam eos, quorum vicinia vel ii utilitatem promittit, vel damnum minatur, sed caeteros quoque, a quibus commerciorum communitate vel artium

litterarumque incrementis aliquis fructus Percipi possiti Amicitiae ei tenendae sunt genitium, atque inimicitiae; foedera discenda, eorumque foederum fontes, et factae iam ac futurae vicissitudines. Nec negligenda ei est humanae naturae cognitio, qui perspicere debeat, cum qui

bus quidque, et per quos agatur; qui aliis fidere, aliis

dissidere tectus erga omnes, obnoxius nemini esse, beati Ad has tantas tamque late diffusas artes acre πο

te iudicium accedat, et indefessa vigilantia, si quis Pr dens populi gubernator appellandus sit. Nam quemadmodum etiam qui summo ingenio praeditus est, si ei desit illarum rerum quas modo enumeravi cognitio, arum idoneus est opulorum rector, qui quamvis cupiat m desse civibus, materiam, qua prosit, aut nullam habeat, aut in iam eligat, aut aliorum fraude vel inscitia oblatam amplectatur: ita etiam qui omnia ista tenet, quae fundamenta sunt fontesque civilis prudentiae, si ingenii dexteritas absit, aut nihil, quod utile sit et ructuosum civibus, emciet, aut perverso usu pro commodo damnum, pro saluteierniciem inseret reipublicae Indiget autem haec ars Prudentiae, quae in iudicio est et utilitatum comparatione posita, multa diligentia, multo labore, multis curis ac sollicitudinibus quare maior est atque e cellentior illis virtutibus, quae ad speciem insigniores, nec tantum molestiae requirunt, et remissionem admittunt frequentiorem. Audaci facto una hora omnium tibi pepereris admirationem prudentem administrationem reipuplicae auci agnoscunt, plerique ne animadvertunt quiadem, multi etiam reprehendunt. Percellunt enim annmos, quae insolenter fiunt, bona pariter ac mala, honesta aeque ac turpia sed delitescunt, quae tempore i digent; si recte fiunt, quod non videntur aliter geri debere; sin male, quod damnum non es conspicuum. At

357쪽

34M ORATIO IN SUPPLICAT OB SUSCEPT AB ELECT. qui utra tandem maior est et praestantior virtus utrumne illa, quae opera facilis, tempore brevis, Iaude speciosa est, an haec, quae summo labore Paratur, quae totius vitae sibi tempus vindicat, quae ad speciem levis, ad D cium magna, diuturna, immortalis est Illae demum gentes felici sorte et florente statu gaudent, quarum regnatores indefesso studio utilitates ponderant quae temporum cursus mutari postulat, abrogant quae recentior aetas artium et doctrinarum inventa rotulit, introducunt leges accommodant rationibus et moribus civium foederum societates, quae damnosae aut periculosae sunt, deelinant; quae utiles tutaeque, ineunt temporibus cum dignitate et honestate inserviunt in amicis et adiutoribus eligendis Peritiam, probitatem, fidem spectant adulatorum hia ditias vitant honestorum libertate non indigantur. Hisce artibus non lausus vulgi, sed approbatio sapientum; non abiecta veneratio plebis, sed amor civium non laudesi rum sincerae aequalium, sed certa admiratio posteritatis paratur. Et ipsi regi ecquod dulcius potest atque exist sus praemium esse amore civium, quo nullum firmius, nurulum incorruptius est bene meritorum testimonium p ocille praesidio tutus, nullius timens insidias, desideratus omnibus, aequo animo adspernatur civium pernicie --

Ptam gloriam. Sponte intelligitis cives, quae nostra debeat pietas

esse, qui sive regem vocaverimus ridericum Augustum, sim, ut consuevimus, Patrem patriae, perinde est. IIuius prudentiae atque infatigabili studio debemus, quod per tot annos tranquilla in pace non modo salva fuit Saxonia, sed floruit etiam cultu, commerciis, artibus, ilieris; et magis floruit, quam aliae regiones plurimae. Huius S

pienti consilio debemus quod his ipsis temporibus, ubi

non solum Germania funestis cladibus amicta est, sed uni-Versu terrarum orbis magnorum motuum incendiis flagrat, ubi regna Pereunt et nascuntur, ac nom rerum

ordo devorat antiquum, periturus ipse, inier medias ruinas diu tuti, denique, quum prope et in ipsis Saxoniae

358쪽

campis belli furor grassaretur, post breve tempus om sis, quantum licebat, liberati, et in securitatem restituti sumus. Scientibus dicerem, si dicerem, quanta eius in his periculis circumspectio, quanta moderatio, quanta fortitudo fuerit. Nec dici commemorarique hae res, sed cogitari sentirique postulant. Ea est enim optimi princia Pis modestia, rara comes excelsioris fortunae, ut meruisse laudem, quam ea praedicari malit. Itaque conticeat de his rebus oratio nostra, quas ne potest quidem satis

digne laudare, nisi qui pari in loco constitutus et dissicultatem earum et discrimina est expertus. Illa vero, quae altera est regiarum virtutum, taceri

non potest, iustitia quae regia est virtus, non quod pr Pria sit regum, sed quod quum ab rege aliena est, magis atque aegrius, quam in quocumque alio, desideratur. Nam si quis recte aestimare velit, neque regia est, neque Privata virtus, sed, quod maius est atque excelsius utroque, humana. Fons illa est omnis honestatis, omnium recte factorum, dux ad veram laudem, mater immortalitatis quam habere necesse est qua carere turpe est ac foedum quae a quo abest, sive privatum, sive regem, ex hominum numero submovet et detrudit ad belluas.

Existimabitis fortasse, iustitiam iniuria dici virtutem, quod, si quis eam possideat, is nihil habeat, nisi quod abesse ab

homine noniossit; si quis autem ea destitutus sit, is ne sit quidem hominis loco habendus. Et recte ita existim reiis, nisi proh dolor, tot hominum cuiuscumque conditionis, tot etiam regum exempla exstarent, quorum o delia atque immania facta ostenderunt, vitio carere, id esse virtutem dicendum. Is qui ipse iustus est, nec vi tutis loco numerat iustitiam, nec laudem ea quaerit sed illi, ad quos iniustitiae pestifera damna, iustitiae salutares fructus pertinent, illi demum, quantum hoc sit, quamque Praestans, iustum esse, cognoverunti ec sane hoc Ioeputandum est aut facile esse, Praesertim in eo, quem muneris amplitudo multis et perplexis implicat negotiis in quibus saepe ambigui, saepe obscuri sunt iustitiae atque

359쪽

mo ORATIO IN SUPPI ICAT OB SUSCEPT AB ELEM. ininstitiae fines in quibus cum iustitia concilianda est viilitas, ab utilitate segreganda iniustitia in quibus si unige iustum praebet, metuendum est, ne iniustus erga alios sit in quibus iniustitiae saepe roposita sunt praeinia, i stitiam consequuntur oenae. Quare alia est multoque excellentior in rege, quam in privato homine iustitia, non

quod ipsa dissimilis sibi iustitia sit, sed quod in privato facitis, in rege difficilis in privato paucarum indigens

aliarum virtutum, in rege et plurimis opus habens et maximis, diligentia, vigilantia, prudentia, moderatione, se studine, constantia. O decet nos haec singulaterae- qui, quae tam varia iamque implicata sunt, ut generatim comprehendi ab nemine, in singulis caussis perspici ab eo tantum possint, qui ipse rerum summae prae eius est.

Illud potius vos, cives, quibus contigit iusto sub principe vivere, nunc contemplamini, qui fructus e regis iustiua in rempublicam, quae damna ex iniustitia redundent, quidque pretii iusto regi, quid iniusto sit statuendum Tuuvivilis tectique legum saluberrimarum praesidio, quas impune violare nemini licet, quibusque ille ipse, qui eas t lit, sese adstrictum latetur. Bene enim ille intelligit,

duplicem se sustinere Personam, unamirincipis, alteram civis, nec Principi condonandum censet, quod non liceat civi. Sapiens, continens, moderatus, mitis, beneficus,

civibus praeit exemplum, in quod intueantur, quod imitentur, quod vereantur nullus ad eum cupiditatibus aut libidinibus, quibus laedatur solii maiestas, adit 4atei; Pius sanctusque ipse Pietatem suam et sanctitatem cives docet aemulari. Qualis erga hos est, quibus ipse imperat,

talem se praebet etiam adversus exteros; non quaerens ambigua lucra, sed contentus paratis; non captans o portunitates persidiae, sed fidem servans incorruΡtam; nulli damnum inferens, sed pericula ab suis arcens; non invadens et rapiens aliena, sed tuens et conservans Pr pria. Evolvite monimenta historiae considerate illos ro

ges, qui sibi scripta negarunt iura qui cives mancipia,

sese dominos esse putarunt videte quam facilis ad eos ac

cessus fuerit adulationi, fraudi, ac turpitudini; quam,

360쪽

SAXOR BIDERICO AUGUSTO NOMEN REGIU. 51 dummodo ipsi quibusvis voluptatibus severentur, parvi

fecerint laborem, molestiam, miseriam, ipsamque vitam civium quam legum apud eos anum suerit nomen atque inanis auctoritas, ubi silere cogebantur, quum regi eius eamicis placuisset quam foederum temere conculcaverint sacrata iura, fidem in perfidiam mutantes, si insatiabilis incitaret avaritia quam arge profuderint sanguinem imo sum, si dira vindictae pervicacia, vel gloriae furens e pido adderet stimulos. Et ita illi ad laudem et gloriam viam sibi parari existimarunt Eane laus est et gloria, sibi vivere, in commune inutilem aut perviciosum sibi vivo

Parare monimenta, quae mox sequutura aetas deleat via ventium oculos in se convertere, avertere oculos posteriatatis Non haec iusto principi mens est, qui hominem sese esse sciens, illud omnium habet antiquissimum, servare ossicia humanitatis, nec putat regiam dignitatem sustineri ab se posse, si humanam exuerit. Non ille sibi populum, sed se populo datum esse iudicat cuius erae Perpetua que utilitati inservire, id muneris sui proprium esse e set. Non ille aliam quaerit gloriam, quam quae Parta, Conservata, aucta incolumitate civium continetur, parum sollicitus de tali praeconio, quod in ancipiti fastigio col- Iocatum, non longius a vitio, quam a virtute abest; sed certus eius laudis, quae sceleris expers, saepe tarda, saepe sera, sed non dubia, sed intemerata elucet. Quid enim aequalium voces curet is, cuius facta atque instituta non unius hominum aetatis, sed saeculorum diuturnitatem habent qui non diruere ac delere, quae priores condiderant, sed serere, unde posteri fructum percipiant, sibi decorum putat qui vitam hominis non mortalem esse, sed ubi quis semes natus sit, eius sacri per omne aeVum, sive bona sint sive mala, vigere, nec boni, quod fecerit, finem, nec mali terminum esse usquam, intellexit; qui novit severam esse et incorruptam regum iudicem posteriatatem, quae alios memoriae, alios oblivioni tradit; et quos tradit memoriae eorum alios clara luce circumsu dit, aliorum nominibus comitem addit horrorem, ut habeant, qui sequuntur, quos aemulentur, et quos reformident.

SEARCH

MENU NAVIGATION