Historiae ecclesiasticae Novi Testamenti, Enneas, seu Pars prima. Qua res Christianorum, Judaeorum, Gentilium, Muhammedanorum, iuxta novem, post natum Christum, primorum seculorum seriem, breviter, succinctè & aphoristicè primò proponuntur; ... Autho

발행: 1667년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

lpeccatis promeritum sit. Romano&, tem-lporibus Apostolicis. universales calamitales sibi immitti, propter religionem Chrbistianam , putas Ie: cum tamen ipsi essenti publicorum incommodorum rei,& malo-trum illices, apud quos Deus sperneretur, litaturie adorarentur , id quod ex Tertul-lsiani Apologetico , ex Cypriano conti Ri Demetrium , ex Augustino de Civitatet Dat,ex Orosio denique clarum sit. . V Ι.Concordiam,Faederatorun que conjunctionem vel solutam plane, vel luxatam periculose fuisse per religionis resermationem,tum alibi inculcatum ubique iuit,tum praesertim in a Helvetia. Et ut animo rum abalienatio negari non potest sita mutationem illam vel a rese matione demum ortam, vel eidem tribuendam,pri lim b dilutum est. a. Qua de re plurimae extant querelae, publico & privato nomine collecte. Mil. Iis primaria serE est, quae in Actis aurei, ut luocatur, riderit, inter Cantones Pontissiiciosa.Chr. I s8ό. d. . ob. extat,p.ῖς.

b. Objectionem hanc proliri hinc inde

532쪽

'CAρ. z. De Impedimentis Resoriin gen.

lmis conssitatur Amplissi Procerum Helvad C antones, aurei faederis socios,pag I . VII. Varia sequuntur decreta, stipplicia, proscriptiones, cxcommunicationes , quibus optimos Mconstantissimos quosque fatigare at- qtae frangere Roma voluit. Nequevcro clerus tantum scd& Magistratus hinc inde Politicus servilem Condixit operam, tam in expeditionibus saepe promtus, quam clerus in accusatione. Unde vix a locus est in Europa, cui, his artibus & technis,. insidiae non fuerint structae: Diver- fissimo tamen eventu , ita ut alibi crescentibus suppliciis creverit veritatis amor ; alibi tamen carnis 3I infirmitas succubuerit.

a. Ita, ut a Gallia initium faciamus, an. nusCh. i s 3 .in proverbium abiit, S annus, publici: Parisiis, programmatum, a tonum,& inscriptorum nominatus fuit. Res vero ita habet. Gerardus Ru 3 Margaritae Fran- icisci Galliae Regis sororis, Naxarrae Reginae auspicio , & Cora siti & Perihaudin,

alib

533쪽

aliique Clari ssimi viri , Lutetiae Evata lium publicE & liberE profitebantur, idque in magna populi concurrentis frequentia. Ussit hoc Sorbonistas, itaque in eo laborarunt, ut Doctoribus istis omniabus Concionibus interdiceretur. Illi tanta injuria Reipublicae Christianae comm ti , concionem in privatam & domesticam docendi rationem, aequali sere successu profectuque convertunt. Sorbonistae igitur rursum obtinent ,ut Doctoribus Evangelicis etiam privata ista docendi ratione interdiceretur. Praecipiti igitur quodam, animi impetu nonnulli Auditores Gen vam mittunt, & programmata quaedam

in Missae deliria, & rituum huiusmodi P pisticarum ludibria characteribus excudi

curant. Atque hae inscriptiones, prudemtioribus improbantibus , imprudentioribus exoptantibus , Lutetiae compitatim amae sunt, in vulgus item sparsiae, idque mense octobri. Quod adeo indignE Rex Francisim tulit . ut atroci edicto omnes,qui in tenui ssimam aliquam suspicionem incitissent , comprehendi iusserit. Hinc miserabilis Ecclesiae facies, & luctuosiae multorum mortes sunt subsecutae. Et quanquam Galliarum Rex , Germanorum societatem quaereret, de saevitia tamen ni

534쪽

CAp.a. De impedimentis Reir.in gen. hil remisit. Unde Meian ibo, ad Came

quicquid erit, hoc me consolatione susten-

Δεσπότου Quo loco res an Chri s 9. fuerint, ex eo patet, quod Rex, Lutetiam ingressus, non modb non impedi- Verit, quominus nonnulli ob Lutheranismum ad supplicia raperentur; sed&quarta die Julii supplicationes secerit ad Divorum templa. Postridie scriptum evulgavid, typis excusium, causamque supplicationis sui sis dixit , ut DEo gratiaS ageret, pro tam multis in se collatis beneficiis,ut pro sua suaeque conjugis, & liberorum, & totius regni salute, proque republica DEuM oraret, & piorum animas ei commendaret: Inprimis autem Galliae R ges , Majores suos, & nuper defunctum parentem, cujus ad exemplum statuisset omnino suscipere fidei Catholicae, religi nis , authoritatis , & libertatis Apostoli cae, & Ministrorum Ecclesiae patrocinium& tutelam et Inter causias hanc etiam esse praecipuam, ut publice constaret, quantopere detestetur eos , qui contra praescriptum Christi, contra formulam S traditiones Apostolorum, contra totius Antiquitatis consensum negant praesentiam

535쪽

corporis S sanguinis Christi, qui baptis mo & poenitentiae, & bonis operibus, ,

Sasramentis Vim omnem detrahunt, qui authoritatem Ecclessi sticam & ordinem Hierarchicum pland contemnunt,queii cultum & venerationem, di reliquias Vivo rum rejiciunt, Deinde per eam supplicationem testificari se voluisse , quae fila sit sententia, quae Voluntas, nimirum quod exemplo Majorum,& imitatione quaesam haereditaria, de dogmatis omnibus ita sen-

tiat & credat , sicut Ecclesia Catholica, Symbolum Apostolorum, Concilium l.Nicenum & alia multa Concilia Patrum: Item qubd haereses , jam olim damnatas, hoc vero tempore partim resuscitatas, partim inventas a. Luthero , Carolstadio, Zuiligito, Oecolampadio , Melanchthoene, Bucero, Calvino,&id genus aliis Het resiarchis , hominibus monstrosis di pesti feris, pland decreverit e suis finibus exter minare , S in eos, qui meriti sint, gravissi me vindicare. Hoc scriptum, lingua populari compositum,per totam Galliam dimittit, & in facta stipplicatione, it populo

lenuncietur, mandat; Slei XXI. pag. 273 .l

Sub Henrico iterum II. in Protestantes ferro S igni fuit saevitum: Caetus Sacri tur bati: Clades invia jocobaea patrata: Contradi.

536쪽

CAp.a. De Impedimentis Resor in gen. tradicentes Senatores carcere mulctati, inter quos erat Annas Burgaeus , qui e clam, sed post mortem Regis , ullulatus: Serio prius judices monuerat, jam tandem ignes Mestras ct incendia restinguis , arque ad

Deum, emendata priore vita, mentes convertist utpeccata vobis condonemuν. Sub Franci

scol I. & post unum di alterum Collo quium, hostes nihilo molliores, eXacerba ti fuerunt. Ad fanum Medardi in caelum impetias factus, multi miserin tractati, locus incentus, Johannes Malo Minister vix periculo ereptus. Subsecuta strages Uas iacena a Guisio patrata, frequenti stimus

s , Leonhardus Moralius Pallor captus, S. Biblia, & locus indignissimb tractatus.

Et qaia Antonius Navarvus injuriam com si non habuit,monuit eum BeZa, meminerit, Ecclesiam eam esse incudem, quae multorum malleos hactenus retudisset, & attrivisset. Hinc, patientia laesa, ortum hel

lum civile, in quo cumprimis Ministri vembi divini crudelissime habiti. Meri Cassi,-bovius Pastor submersus ; Ligolii oculis effossis , lento igne exustus, Andegavi Carolus Alliacus occisus. Caesaroduni Johannes Turrius , senex septuagenarius in flumen praecipitatus et Ad sanum Christophori

537쪽

Histor. Eccles. Sec.XVI.Pars phori decrepitus senecio jugulatus. Audomari ponte,postquam oculis & auribus privatus es et,ad patibulum per vicos tr ctus. Rhotomagi Augustinus Marior tus suspensius. Tanto autem odio ferebantur Itali, ut puero vivo secto ejus jecur evulsum calens adhuc tanquam pro cibo ederint. Secuta quidem pauit, post pax, sed quia Carolus Ix edicta ingratiam Protestantium lata non servavit, bello Civili ansam dedit. Protestantium Duces erant Condaeus & Colinii fratres. Sed nihil trunculentius suit & atrocius matutis

nis illis Bartholomaanis Is a. ut Genebraridus Vocat. a. maldensium Ecclesiam in

eo regno persecutionis procella quoque perculit. In Provincia Antonius Movemtius Vir Nobilis , quod caetus sacros domi suae haberet, immaniter occisus, exemterato Ventre Viscera per vicos tracta, pinstremi, in cloacam projecta, aversantibusque canibus , indignati qui praebuerunt, in canes,tanquam Lutheranos tarierunt. In regionis Pedemontanae Valles, Convallenses, Angruniam & alias, Comes Tr nitensis copias duxit, atque inaudito crum delitatis genere in mi seros grassatus. Milles quidam, i nstar canis rabidi, cujusdam fidelis dimidiatam aurem dentibus avel l

538쪽

CAp. a. De impedimentis Resor. in gen- l 3lens, ex perditorum horum , inquit, L

theranorum carnibus aliquid, mecum in patriam deferens. Qecus quidam senexios. annorum in spelunca cum filia i 8. annorum , quae patrem aluit, repertus, obtrunCatur. Puella dum vim pudicitiae tuae libidinosos ganeos velle inferre videret , e manibus eorum se proripiens, e rupibus praeruptis praecipitem se dedit. Hominis sexagenarii manibus , post tergum revinctis, ad scamnum alligati, umbilicol carabaeum testa tectum admoverunt,

qui rodere nunquam desiit, donec in abvum penetrasset, & miserum horribili genere mortis necasset. Sangermani in valle l'erusiana pastor rogo impositus, faemi, nae duae, quas antea docuerat, faces injicere ac dicere coactae: Sume hoc, impie haeretice , 'uandoquidem nos male docuisti. Quibus ille: Heu miserae , haudi quanquam Vos malis docui , sed matb proe

pans7s. 6ce. Loiharingia, Dux Antonius, factoi 24. decreto, quoniam doctrina Lutheri damnata sit a Pontilice Romano, & a C aestare,cta celeberrimis Academiis,mandavi' suis , ne quis pro concione aliquid ejus generis doceret. Item , qui libros A a hab

539쪽

haberent ullos a Luthero scriptos , intra certum diem exhiberent: iis, qui non parebant, poenam constituit. q. Ludovici, Hungaria & Boemia Regis, juvenis bonitate abutebantur Pragenses in Bohemia, si Budenses in Hungaria. Pragenses, dccre iis carceribus S exiliis in Luthcranos ciFratres quos Picardos vocant) an. Chrilsa . siaeviebant. Et persuasus ab ill sRex Ludovicus Carolo Duci Munsterher gensi, Georgii Podiebracii nepoti, Boemiae gubernatori mandabat, ut omnes Lu- theranos, & Picardos in exilium ejiceret. Budenses in Hungaria Georgium quemdam, Bibliopolam , una cum kbris Evangelicis exusserunt. Scult. s in Scotia, mente Augusto I s 3 . acriter in Lutheranos Ditisquisitum. Quidam eoacti publin recantare ronnulli, quod citati non ad ent, exules Fr nunriari, duo concremati, BZOV. I s 3 S.936. In Germania, Evangelici Camera eXcluduntur, . Comment. pag.7s. Ipse Caesar Lutherum d. 8. Maii isai. proscripsit; de qua proscriptione varia erant, ut fieri solet, judicia, liis Zelum Caroli laudantibus i aliis Propheticum illud identidem

ingeminantibus: Vae terrae , cuius Rex puer est. Ducis Bavariae tyrannidis meminit Lutherus et In Bamaria, inquit m&L

540쪽

:Σ. De Impedimentis Refor. in gen. l

deum regnat crux oepersecutio verbi, etiam non palamseminati,Scult. an.Chr. I s 24. Georgius Dux Saxonia a. Chr. 3 s 3 3. mandaVit, ut cives Ducatus Saganensis in Silesia,

quem Tum ille po ssidebat, qui ad audiennas co nciones Evangelicas exirent, exilio mulctarentur. 7. In miseria Cantones

Pontificii resormatam religionem publicis edictis & faederibus in propriis suis terri toriis proscripserunt,a.Chr. i i. & i s86.8. nata cumprimis, ut principiis obsta. ret,omnem hac in re movit lapidem. Nam initio statin di reformationis, Leo X. Thmmae Cajetano, Legato suo scripsit, quoniam Hieronymus. Episcopus Asculanus, Auditor Camerae, Martinum Lutherum ad personaliter comparendum coram eo citasset, &hic Pontificia benignitate abusus , audacior effectus: Quare per praedictum auditorem Camerae jam Haereticus declaratus esset ;& deberet Lutherus , invocato ad hoc Maximiliani Rom. Imperat. electi, & reliquorum Germaniae Principum , communitatum , potentatuum tam Ecclesiasticorum, quam seculiarum

brachio cogi, compelli, & in Legati potestatem redigi, ac sub fideli custodia reti neri , donec Legatus a Pontifice aliud haberet in mandatis. Quod si in pertinacia

A a 2 sua

SEARCH

MENU NAVIGATION