장음표시 사용
251쪽
LLO DE MOTU.gioris Spirarum suarum ad invicem : Nonam & ultimam, Variationis ipsorum Po-Iorum, si sint mobiles : quae ipsa ad Rot tionem non pertinet, nisi fiat circulariter. Atque iste Motus communi & inveterata
opinione habetur pro proprio Coelestium. Attamen gravis de illo Motu Lis est inter
nonnullos tam ex Antiquis quam Modernis , qui Rorationem Terrae attribuerunt. At multo fortasse justior movetur Controversia si modo res non sit omnino extra
Controversiam) an Motus videlieet iste eoncesso quod Terra stet Coeli finibus
contineatur, an potius descendat, & communicetur Aeri, & Aquis. Motum autem Rotationis in Missilibus: ut in Spiculis, Sagittis, Pilis Sclopeiorum,& similibus; omnino ad Motum Libertatu reji-eimus.
Sit Motus Decimus octavus, Motus Trepidationis, cui ut ab Astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus.
Nobis autem Corporum Naturalium Appetitus ubique serio perscrutantibus, occurrit iste Motus & eonstitui debere via detur in speciem. Est autem hic Motus veluti aeternae cujusdam Captivitatis. Videlicet , ubi Corpora non omnino pro Natura sua bene locata, & tamen non
252쪽
Ds M o T v. 22Iprorsus male se habentia , perpetuo trepidant , & irrequiete se agunt, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi.
Talis invenitur Motus in Corde & Pulsibus Animalium ; & necesse est ut sit in omnibus Corporibus , quae statu ancipiti ita degunt, inter Commoda & Incommoda , ut distracta liberare se tentent, .& denuo repulsam patiantur, & tamen perpetuo experiantur.
Sit Motus Decimus nonus & postremus, Motus illa cui vix nomen Motus competit,& tamen est plane Motus.Quem Motum, Motum Decubitus, sive Motum Exhorrentia Motus vocare licet. Per hunc Motum Terra stat mole sua, moventibus se Extremis suis in Medium; non ad Centrum Imaginativum, sed ad unionem Per hune etiam Appetitum Omnia majorem in modum Condensata Motum exhorrent ; atque illis pro omni Appetitu est non moveri, & licet infinitis modis vellicentur & provocentur ad Motum, tamen Naturam suam quoad possunt tuentur. Quod si ad Motum compellantur .
tamen hoc agere semper videntur,ut quietem & statu in recuperent, nequc amplius moveant. Atque circa hoc certe se agilia
253쪽
111 DE M o T v. pertaesa & impatientia omnis Morae contendunt. Hujus autem Appetitus Imago ex parte tantum cerni potest; quia hic apud Nos, ex subactione & Concoctione Coelestium, omne Tangibile non tantum non Condensatum est ad Vltimitatem, sed etiam cum Spiritu nonnullo miscetur. Proposuimus itaque jam Species, sive Elementa simplicia Motuum , Appeti tuum, & Virtutum Activarum , quae sunt in Natura maxime Catholica. Neque parum Scientiae Naturalis sub illis adumbra, tum est. Non negamus tamen & alias Species fortasse addi posse ; atque istas ipsas
Divisiones secundum verioreS rerum v nas transferri; denique in minorem numerum posse redigi. Neque tamen hoe de Divisionibus aliquibus abstractis intelligimus: Veluti, si quis dicat; Corpora
appetere vel Conservationem, vel Exaltationem , vel Propagationem, vel Fruitionem Naturae suae ι Aut si quis dicat, Motus rerum tendere ad Conservationem S Bonum, vel Universi, ut Antis iam &Nexum; vel Vniversitatum magnarum, ut Motus Congregationis Majoris i Rotationis, de Exhorrentia Motus; vel Formarum specialium , ut reliquos. Licet enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in Ma-
254쪽
teria & Fabrica , secundum veras lineas; speculativa sunt, & minus utilia. Interim sufficient, & boni erunt usus ad pensitandas Pradominantias Virtutum, & exquirendas Instantias Lucta.
Etenim ex his quos proposuimus Motibus , Alii prorsus sunt In vineibiles; Alii aliis sunt sortiores & illos ligant, fraenant, lisponunt; Alii aliis longius jaculantur;
Alii alios tempore & celeritate praever-:unt; Alii alios Avent, roborant, ampliant, accelerant. Motus Antitypia omnino est Adamantinus & In vincibilis. Vtrum vero Motus Fexm sit Invincibilis , adhuc haeremus.
Neque enim pro certo affirmaverimuS, utrum detur Vacuum , sive Coacervatum,
sive Permistum. At de illo nobis constat ;Rationem illam , propter quam introductum est Vacuum a Leucippo, & Democrito videlicet quod absque eo non possent eadem Corpora complecti & implere majora & minora spatia) falsam esse. Est enim plane Pliea Materia complicantis & replicantis se per spatia, inter certos fines, ab Dque interpositione Vacui: Neque est in Aere, ex Vacuo, bis millies tantum enim esse oportet plus quam in Auro. Id quod ex potentissimis Corporum Pneumatico-.
255쪽
D E M o T V. rum Virtutibus quae aliter tanquam puI-veres minuti natarent i a Vacuo & multis aliis Demonstrationibus, nobis satis liquet, Reliqui vero Motus regunt & reguntur invicem, pro rationibus Vigoris, Quanti, Incitationis, E jaculationis, nec non tum Auxiliorum, tum Impedimentorum quae
Exempli gratia; Magnes armatus non nullus detinet & suspendit Ferrum, ad Se
xagecuplum pondus ipsius ; Eo usque
dominatur Motus Congregationis Minoris, super Motum Congνegationis Majoris Quod si majus fuerit Pondus, succumbin Vectis tanti roboris sublevabit tantum pondus; Eo usque dominatur Motus ti ιπtatis,super Motum Congregationis N ioris , Sin majus suerit Pondus, succumbit. Corium tensum ad Tensuram talem non rumpitur; Eo usque dominaturMotus Continuationis, super Motum Tensurae; Quod si ulterior fuerit Tensura, rumpitur Corium & succumbit Motas Continuationis. Aqua per Rimam perforationis talis effluit; Eo usque dominatur Motus Congregationis Majoris, super Motum Continuationis 1 Quod si minor fuerit Rima, succumbit; & vincit Motus Conti-puationis. In Pulvere Sulphuris solius im-
256쪽
missi in Selopeium cum Pila, & admoto igne , non emittitur Pila; In eo Motus Congregationis Majoris vincit Motum Ies. At in Pulvere Pyrio immisso vincit Motus 'les in Sulphure ; adjutus Motibus oles & Fuga in Nitro. Et sic de caeis teris. Etenim Instantia Lucta quae indicant Pradominantiam Virtutum, & secundum quas rationes & calculos praedominentur & succumbant acri & sedula diligentia undique sunt conquirendae. Etiam Modi & Rationes ipsius Succumbentiae Motuum, diligenter sunt introspiciendae. Nempe , an omnino cessent, vel potius usque nitantur, sed ligentur. Et enim in Corporibus hic apud Nos, nulla vera est Quaes, nec in Integris, nec in Partibus; sed tantum secundum apparentiam. Quies autem ista apparens, causatur aut per AEquilibrium; aut per absolutam Pradominantiam Motuum. Per AEquia librium , ut in Bilancibus, quae stant si ar- qua sint pondera. Per Pradominantiam, ut in Hydriis perseratis, ubi quiescit Aqua , & detinetur a de casu , per Praedomi
nantiam Motus Nexus. Notandum tamen
est ut diximus quatenus nitantur Motus illi Succumbentes. Etenim si quis per luctam detineatur extensus in terra bra-
257쪽
ehiis & tibiis vinctis, aut aliter detentis;
atque ille tamen totis viribus resurgerenitatur ; non est minor Nixus , licet non proficiat. Hujus autem rei conditio scilicet utrum per Pradominantiam . Motus Succumbens quasi anni hiletur; an potius continuetur Nixus, licet non conspiciatur) quae latet in Conflictibus, apparebit
fortasse in Concurrentiis. Exempli gratia ; Fiat Experimentum in Sclopetis, utrum Sclopeius , pro tanto spatio quo
emittat Pilam in linea directa, sive ut vulgo loquuntur in Puncto Blanco, debiliorum edat percussionem ejaculando in supra , ubi Motus Ictus est simplex ;quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Iehu . Etiam Canones praedominantiarum qui occurrunt, colligendi sunt. Veluti, quod quo Communius est Bonum quod appetitur, eo Motus est sertior: ut Motus Nexus qui respicit Communionem Universi ; sortior est Motu Gravitatis qui respicit Communionem Densorum. Etiam,
quod Appetitus qui sunt Boni Privati,
non praevalent plerunque contra Appetitus Boni magis Publici; nisi in parvis Quantis. Quae utinam obtinerent in CivilibuS. Ratio
258쪽
Ratio Inveniendi causas Fluxus
NTEeesse prorsus est, ut iste Motus ess-ciatur, vel ab Aquarum Progressi& Regressu, in modum Aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum; vel a Sublatione& subsidentia Aquarum e profundo, in modum Aquae ebullientis, & rursus subsidentis. Viri vero Causae fluxus & Refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio. Quod si recipiatur prior Assertio, necesse est ut cum sit Fluxus in Mari ex una parte , fiat sub idem tempus alicubi in Mari
Refluxus ex alia. Itaque ad hoc reducitur Inquisitio. Atqui observavit Acolla, cum
aliis nonnullis diligenti facta Inquisitione) quod ad litora Floridae, & ad litora adversa Hispaniae & Africae, fiant Fluxus
Maris ad eadem tempora, & Refluxus itidem ad eadem tempora; non contra, quod
cum fluxus fit ad litora Floridae, fiat Re- fluxus ad littora Hispaniae & Africae. Attamen adhuc diligentius attendenti, noa per hoc evincitur Motus Attollens, & abnegatur Motus in progressu. Fieri enim
potest, quod sit Motus Aquarum in pro- Κ ε gressu,
259쪽
gressu, & nihilominus inundet adversa litora ejusdem Alvei simul. Si Aquar scilicet illae contrudantur & compellantur aliunde; quemadmodum fit in Fluviis, qui fluunt & refluunt ad utrunque littus horis iisdem , cum tamen iste Motus liquido sit Motus in Progressu, nempe Aquarum ingredientium ostia Flaminum ex Mari. Itaque simili modo fieri potest, ut Aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico, compellantur & tradantur in Aiaveum Maris Atlantici, & propterea inundent utrumque latus simul. Quaerendum itaque est , an sit alius Alveus, per quem Aquae possint iisdem temporibus minui &refluere. Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus; sed potius magis latum & extensum, quod ad hoe sufficere possit. Itaque jam tandem perventum est ad Instantiam Crucis circa hoc subjectum: transtato vocabulo a Crucibus, quae erectae in Biviis, indicant & signant viarum sepa- Tationes. PIas etiam Instantias Deciserim,& Iudiciales, & in Casibus nonnullis Inflantivi Oraculi, & Mandati, appellare
consuevimus. Earum ratio talis est. Cum
in Inquisitione Naturae alicujus, Intellectus ponitur tanqu'm in AEquilibrio, ut
260쪽
DE M o T v. 22 sincertus sit, utri Naturarum e duabus, vel
quandoque pluribus, Causa Naturae Inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium Naturarum concursum frequentem & ordinarium, Insantia Crucis ostendunt consortium unius ex Naturis quoad Naturam Inquisitam fi
dum & indissolubile, alterius autem V rium & separabile ; unde terminatur quaestio, & recipitur Natura illa prior pro Cau se , missa altera & repudiata. Ea talis est: Si pro certa inveniatur, quod cum fit Fluxus ad litora adversa tam Floridae, quam Hispaniae, in Mari Atlantico; fiat simul Fluxus ad litora Peruviae, & juxta dorsum Chinae in Mari Australi; Tum certe per hanc Instantiam Decisoriam abjudicanda est Assertio , quod Fluxus & Refluxus Maris de quo inquiritur, fiat per Motum Progressivum: Neque enim reli quitur aliud Mare, aut locus ubi possit aleadem tempota fieri Regressus, aut Re- fluxus. Commodissime autem hoc stiri possit, si inquiratur ab Incolis Panamae,& Limae ubi uterque Oceanus, Atlanticus & Australis, per parvum Isthmum separantur utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul Fluxus & Refluxus Ma-Fis , an e contra. Verum haec Decisio,
