Fr. Baconi De verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE. MOTUS,

SIVE .

VIRTUTIS ACTIVAE

VARIIS SPECIEBUS.

222쪽

VARIIS SPECIEBUS.

Otus primus sit Motus Antiu-pia Materiae, quae inest in singulis portionibus ejus; por quem plane annihilari non vult: ita ud nullum incendium, nullum pondus, aut depressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem Materiae

in Nihilum ; quin illa & sit Aliquid , &Loci aliquid occupet ; & se in qualicunque necessitate ponatur) vel Formam mutando vel Loeum, liberet ; vel si non detur eopia ut est, subsistat; neque unquam res eo devediat, ut aut Nihil sit, aut Nul- tibi. Quem Motum Schola quae semper fere & denominat & definit Res , potius per Effectus & Incommoda, quam per Causas Interiores vel denotat per illud Axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno Ioco, vel vocat Motum, Ne fiat

223쪽

Dg M o T V. penetratio dimensionum. Neque hujus Motus exempla proponi consentaneum est Inest enim omni Corpori. Sit Motus Secundus, Motus quem appellamus NGM; per quem Corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contacta alterius Corporis, ut quae mutuo nexu & contactu gaudeant. Quem Motum Schola vocat Motum, Ne detur vacuum. Veluti cum Aqua attrahitur sursum exuctione, aut per Fistulas; Caro per Ventosas 3 aut cum Aqua sistitur, nec es-

fluit in Hydriis perseratis , nisi os Hydriae

ad immittendum Aerem aperiatur ; & innumera id genus. Sit Motus Tertius, Motus quem appellamus Libertatis ι per quem Corpora se liberare nituntur a Pressura aut Pensura praeternaturali , & restituere se in Dimensum corpori suo conveniens. Cujus Motus etiam innumera sunt exempla: Veluti quatenus ad Liberationem a Pressura Α- quae in Natando, Aeris in volando; Αquae in Remigando, Aeris in ungulationibus Ventorunx, Laminae in Horologiis . Nec ineleganter se ostendit Motus Aeris comis pressus in Sesopeltis ludicris puerorum, cum Αlnum aut simile quoddam excavant,

& infarciunt frusto alicujus Radicis succu-

224쪽

vel similium, ad utrosque fines; deinde

Per Embolum trudunt radicem vel hujus modi farcimentum in foramen alterum: de emittitur & ejicitur Radix cum sonitu ad foramen alterum, idque antequam tangatur a Radice aut Farcimento citimo, aut Embolo. Quatenus vero ad Liberationem a Tensura , ostendit se hic Motus in Aere post exuctionem in Ovis vitreis remanente ; in Chordis, in Corio, & Pan no ; resilientibus post Tensuras suas, nisi Tensurae illae per moram invaluerint, &c. Atque hunc Motum Schola sub nomine

Motus ex Forma Elementi innuit: satis quidem inscite, cum hic Motus non tantum ad Aerem, Aquam , aut Flammam

pertineat, sed ad omnem diversitatem Consistentiae: ut Ligni. Ferri, Plumbi, Panni, Membranae, Sc. in quibus, singula Corpora sua habent Di mensionis modulum ; & ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur. Verum quia motus iste Libertatis omnium est maxi- me obvius, & ad infinita spectans; consultum suerit eum bene & perspicue diastinguere. Quidam enim valde neglige

ter confundunt hunc Motum, cum gemino illo Motu Antitypia & Nexus; Liaberationem scilicet a Pressura, eum Motu

225쪽

ae si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur Penetratio dimensionum; ideo resilirent & contraherent se Corpora tensa, ne sequeretur

euum. Atqui si Aer compressus se vellet recipere in densitatem Aquae,aut Lignum in densitatem Lapidis; nil opus soret penetratione dimensionum : & nihilominus Ionge major pollet esse Compressio illorum, quam illa ullo modo patiuntur. Eodem modo si Aqua se dilatare vellet in raritatem Aeris, aut Lapis in raritatem Ligni ; non opus foret vacuor & tamen longe major posset fieri Extensio eorum , quam illa ullo modo patiuntur. Itaque non reducitur res ad Penetrationem dimensionum , & Vacuum , nisi in ultimitatibus Condensationis & Rarefactionis: cum tamen isti Motus longe citra eas sistant &versentur; neque aliud sint, quam Deside- Tia Corporum conservandi se in Consistentiis suis, sive, si malint, in Formis suis nec ab iis recedendi subito, nisi per

modos suaves , ac per consensum alterentur. At longe magis necessarium est quia multa secum trahit ut intimetur hominibus ; Motum Violentum quem nos --

chanicum ; Democritus, qui in Motibus suis

226쪽

suis primis expediendis etiam insta Mediocres Philosophos ponendus est, Motum Plaga vocavit nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a Compressione ad

Rela3ationem. Etenim in omni, sive simplici Protrusione, sive Volatu per Aerem, non fit summotio aut Latio Localis, antequam partes Corporis praeternaturaliter patiantur & comprimantur ab Impellente. Tum vero Partibus aliis alias per successionem trudentibus, sertur Totum; nec solum Progrediendo, sed etiam Rotando simul; ut etiam hoc modo Partes se liberare, aut magia ex aequo tolerar possint. Atque de hoc Motu hactenuS. . . Sit Motus Quartus, Motus cui nomen

dedimus Motus 'les: Qui Motus Anti- strophus est quodammodo Motui, de quo

diximus, Libertatis. Etenim in Motu Libertatis Corpora novum Dimensum, sive novam Sphaeram , sive novam Dilatationem aut Contractionem haec enim Verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, & resilire ac veterem Consistentiam recuperare totis viribus contendunt. At contra in hoc Motu Hyle Corpora novam Sphaeram sive Dimen

sum appetunt; atque ad illud libenter. de propere, & quandosue valentissimo nixu

227쪽

Da M o T v ut in Pulvere Pyrio) aspirant. Instrumenta autem hujus Motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt Calor & Frigus .Exempli gratia: Aer, si per Tensuram velut per exuctionem in Ovis vitreis) dilatetur, magno laborat desiderio seipsum restituendi. At admoto Calore, e contra appetit dilatari, & concupiscit novam sphaeram, & transit & migrat in illam libenter, tanquam in novam formam ut loquuntur; Nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem Frigidi ad eam invitetur; quae non Reditus est, sed Transmutatio repetita. Eodem modo & Aqua, si per compressionem archetur, recalcitrat; &vult fieri qualis suit, scilicet latior. At si interveniat Frigus intensum & continuallum, mutat se sponte sua & libenter in condensationem Glaciei: atque si plane continuetur Frigus, nec a teporibus interrumpatur ut fit in Speluncis & Cavernis paulo profundioribus) vertitur in Crystal

Ium, aut materiam similem , nec unquam restituitur. Sit Motus Quintus, Motus Continum timis r Intelligimus autem non Continuationis simplicis & primariae, cum corpore aliquo altero; nam ille est Motus Nexus)- sed

228쪽

D E M o T v. Israel Continuationis sui, in Corpore certo. Certissimum enim est, quod Corpora Omnia solutionem Continuitatis exhorreant ; alia magis, alia minus , sed omnia aliquatenus. Nam ut Corporibus Duris

veluti Chalybis , Vitri) Reluctatio contraDiscontinuationem est maxime robusta& valida; ita etiam in Liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur Motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur Privatio ejus ; sed plane inest ipsis in gradu tanquam infimo, & prodit se in Experimentis plurimis; sicut in Bullis , in

rotunditate Guttarum , in filis tenuioribus Stillic idorum, & in sequacitate Cor porum Glutinosorum. & ejusmodi. Sed maxime omnium se ostendit Appetitus iste, -si Discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores. Nam in Mortariis., post contusionem ' ad certum gradum , non amplius operatur Pistillum: Aqua non subintrat rimas minores. Quin &ipse Aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, Poros Vaserum paulo solidorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem. Sit Motus Sextus, Motus quem nominamus Motum ad Lucrum , sive Motum

229쪽

is3 DE M o T v. quando versantur inter plane Heterogeneati quasi inimica; si forte nanciscantur coispiam aut commoditatem e vitandi illa Heterogenea, & se applicandi ad magis Cognata ; licet illa ipsa Cognata talia suerint, quae non habeant arctum consensum cum ipsis tamen statim ea amplectuntur,& tanquam potiora malunt; & Lucri loco unde vocabulum sumpsimus hoc ponere videntur, tanquam talium Corporum indiga. Exempli gratia: Aurum , aut aliud Metallum foliatum non delectatur Aere eircumfuso. Itaque si corpus aliquod Tangibile & Crassum nanciscatur , cur Digitum , Papyrum , quidvis aliud) adhaeret statim, nec facile divellitur. Etiam Papyrus , aut Pannus, & hujusmodi, non bene se habent cum Aere qui inseritur & com- mistus est in ipsorum Poris. Itaque Aquam aut Liquorem libenter imbibunt, & Aerem exterminant. Et iam Saccharum, aut

Spongia infusa in Aquam aut Vinum , licet pars ipsorum emineat & longe attollantur supra Vinum aut Aquam , tamen Aquam aut Vinum paulatim S per gradus attrahunt in sursum. Unde optimus Canon sumitur Aperturae & Solutionum Corporum. Missis enim Corrosivis & Aquis sortibus, quae viam

230쪽

viam sibi aperiunt; si possit inveniri Corpus proportionatum & magis consentiens& analeum Corpori alicui solido, quam illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur; statim se aperit & relaxat Corpus,& illud alterum intro recipit,priore exesuso aut summoto. Neque Operatur, aut potest, iste Motus ad Lucrum, solummodo ad Tactum. Nam Electrica operatio de qua Gilberim, & alii post eum tantas excitarunt fabulas non alia est quam Corporis per sticationem levem excitati Appetitus, qui Aerem non bene tolerat; sed aliud tangibile mavult, si reperiatur in propinquo. Sit Motus Septimus, Motus quem appellamus Congregationis Majoris; per

quem Corpora seruntur ad Massas Con- naturalium suorum: Gravia, ad Globum Terrae: Levia , ad Ambitum Coeli. Hune Schola nomine Motus Naturalis insignivit; levi contemplatione. Quia scilicet nil spectabile erat ab extra, quod eum Motum cieret: Itaque Rebus ipsis innatum atque insitum putavit.) Aut sorte quia non cessat. Nec mirum : Semper enim praesto sunt Coelum & Terra cum e contra causae & Origines plurimorum ex reliquis Motibus interdum absint. Ι inter-

SEARCH

MENU NAVIGATION