장음표시 사용
231쪽
xoo DE M o T V. interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit, sed caeteris intermittentibus statim occurrit, Perpetuum & Proprium; reliquos Ascit itios posuit. Est autem iste Motus revera satis infirmus L hebes, tanquam is qui nisi sit Moles Corporis major caeteris Motibus, quandiu operantur, cedat & succumbat. Atque cum hic Motus hominum cogitationes ita impleverit ; ut sere reliquos Motus occultaverit; tamen parum est quod homines de eoiciunt, sed in multis circa illum erroribus
Sit Motus Octavus, Motus Congregationis Minoris; per quem Partes Homogeneae in Corpore aliquo separant se ab Heterogeneis, & coeunt inter sese; per quem etiam Corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur & fovent,& quandoque ad distantiam aliquam congregantur , attrahuntur, & conveniunt: Veluti, cum in Lache Flos lactis post moram aliquam supernatat; in Vino Faeces& Tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per Motum Gravitatis & Levitatis tantum , ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum vergant; sed multo magis per Desiderium Homogeneorum inter se coeundi, S se uniendi. Dissertautem
232쪽
DE MOT v. e tautem iste Motus in duobus. Vno, quod in Motu Indigentia sit stimulus major Naturae malignae & con trariar : At in hoc Motu si modo impedimenta & vincula absint uniuntur partes per Amicitiam , licet absit Natura aliena
quae litem moveat. Altero , quod arctior sit unio, & tanquam majore cum delectu. In illo enim , modo evitetur Corpus inimicum , Corpora etiam non admodum cognata concurrunt: At in hoc coeunt
Substantiae, germana plane similitudine
devinctς; & conflantur tanquam in unum.
Atque hic Motus omnibus Corporibus Compositis inest; & se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur &fraenaretur per alios Corporum Appetitus & Necessitates, quae istam Coitionem disturbant. Ligatur autem Motus iste plerumque tribus modis: Torpore Corporum ; Fraeno Corporis Dominantis; & MOtu externo. Ad Torporem Corporum quod attia. net; certum est inesse Corporibus tangibilibus Pigritiam quandam secundum magis & minus, & Exhorrentiam Motus Localis ; ut nisi excitentur, malint statu suo prout sunt) esse contenta, quam in melius se expedire. Discutitur autem iste
233쪽
xox DE Moru Torpor triplici Auxilior aut per Calorem, aut per Virtutem alicujus Cognati
corporis eminentem, aut per Motum vividum & potentem. Atque primo quoad auxilium Calorig: hine fit, quod Calor pronuntietur esse illud quod separet Hete-
rogonea, congreget Homogenea. Quam Definitionem Peripateticorum merito derisit Gilbertus; dicens eam esse perinde aesi quis diceret ac definiret Hominem illud esse, quod serat Triticum , & plantet Vineas: esse enim Definitionem tantum per Effectus, eosque particulares. Sed adhue magis culpanda est illa Definitio; quia
etiam Effectus illi quales quales sunt
non sunt. ex proptietate Caloris, sed tantum per accidens, idem enim facit Frigus, ut postea dicemus) nempe ex desiderio partium Homogenearum coeundi; adjuvante tantum Calore ad discutiendum Torporem, qui Torpor desiderium illud antea ligaverat. Quoad vero Auxilium Virtutis inditae a Corpore Cognato, illud
mirabiliter elucescit in Magnete armato. Nam ita sert natura, ut magne S armatus in distantia aliqua, non trahat serrum sortius quam magnes non armatus. Uerum si admoveatur serrum , ita ut tangat serrum in magnete armato, tunc magnes
234쪽
armatus longe majus pondus serri sustinet, quam magnes simplex, & inermis, propter similitudinem substantiet serri versus ferrum, discusso torpore serri per virtutem Magnetis. Quoad vero Auxilium Motus, conspicitur illud in sagittis ligneis. Notatum est sagittas parvas ligneas , absque cuspide ferreae missas exsclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam puta latera navium aut similia quam easdem sagittas serro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum , licet hoc ante in ligno latuerit, discusso torpore ligni per
. Ligatio vero Motus Congregationis Minoris , quae fit per Fraenum Corporis Dominantis, conspicitur in solutione Sanguinis & Vrinarum per Frigus. Quamdiu enim repleta fuerint Corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cujuscunisque generis, ipse ut Dominus Totius ordinat & cohibet; tamdiu non coeunt He terogenea, propter Fraenum: sed postquam ille Spiritus evaporaverit aut sus catus fuerit per Frigus, tum solutae Partes a Fraeno, coeunt secundum desiderium suum naturale. Atque ideo fit se ut omnia Corpora, quae continent spiritum acrem,
235쪽
vantur, ob Fraenum permanens & dura bile Spiritus dominantis & imperiosi. Ligatio vero Motus Congregationu M noris, quae fit per Motum EX ternum, maxime conspicitur in Agitationibus Corporum , per quas arcetur putrefactio. Omnis enim Putrefactio sundatur in Congregatione Homogeneorum; unde paulatim fit Corruptio prioris quam vocant Formae, & Generatio novae. Nam putrefactionem, quae sternit viam ad Generationem no Vae Formae, praecedit Solutio veteris ; quae est ipsa Coitio ad Homogeniam. Ea vero si non impedita fuerit, fit Solutio simplex , sin occurrant varia quae obstast, sequviatur Putrefactiones qua sunt rudimenta generationis novae. Quod
ii id quod nunc agitur fiat agitatio fre
quens per Motum Externum ; tum vero
Motus iste Coitionis qui est delicatus &mollis, & indiget quiete ab externis disturbatur & cessat ; ut fieri videmus in innumeris r Veluti, cum quotidiana agitario aut profluentia Aquae arceat Putrefatactionem; Venti arceant pestilentiam Aeris ; Grana in granariis versa & agitata maneant pura ; Omnia denique agitata 'xterius non facile putrefiant interius. Super
236쪽
D E M o T v. 1 sSuperest ut non omittatur Coitio illa Partium Corporum, unde sit praecipue In duratio & deliceatio. Postquam enim Spiritus , aut Humidum in Spiritum versum evolaverit in aliquo Corpore porosiore,
ut in Ligno, Osse , Membrana, & hujusmodi tum Partes crassiores majore nixu contrahuntur & coeunt; unde sequitur Induratio aut Desiccatio: quod existimamus fieri, non tam ob Motum Nexm, ne
detur Vacuum , quam per Motum istum Amicitiae & Vnionis. Ad Coitionem vero ad distans quod attinet , ea infrequens est & rara: & tamen in pluribus inest, quam quibus observatur. Hujus simulacra sunt, cum Bulla solvit Bullam ; Medicamenta ex similitudine substantiae trahunt humores; Chorda in diversis fidibus ad Uni sonum movet Chor
dam ; & hujusmodi. Etiam in Spiritibus
Animalium hunc Motum vigere existimamus, sed plane incognitum. At eminet certe in Magnete, & Ferro excit O. Cum autem de Motibus Magnetis, loquimur, distinguendi plane sunt. Quatuor enim Virtutes sive Operationes sunt in Magnete, Pae non confundi, sed separari debent; licet admiratio hominu & stuporeas commiscuerit.Vna, Coitionis Magnetis ad
237쪽
. DE MOT v. Magnetem, vel Ferri ad Magnetem, vel Ferri exciti ad Ferrum. Secunda, Verticitatis ejus ad Septentriones & Austrum, atque simul declinationis ejus. Tertia, Penetrationis ejus per Aurum, Vitrum, Lapidem, omnia. Quyrta, Communicationis Virtutis ejus de Lapide in Ferrum, &de Ferro in Ferrum, absque Communica- tione substantiae. Verum hoc loco de prima Virtute ejus tantum loquimur, videlicet Coitionis. Insignis etiam est Motus Coitionis Argenti Vivi & Auri; adeo ut Rurum alliciat Argentum Vivum, licet consectum in unguenta : atque Operarii inter vapores Argenti vivi soleant tenere in ore frustum Auri ad colligendas emissiones Argenti Vivi, alias crania de ossa eorum invasuras; unde etiam frustum illud paulo post albescit. Atque de Motu
Congregationis Minoris hare dicta sint. Sit Motus Nonus, Motus Magneticuου; qui licet sit ex genere Motus Congregarionis Minoris, tamen si operetur ad Distantias magnas, & super Massas rerum magnas, Inouisitionem meretur separatam ; pra sertim si nec incipiat a Tactu, quemadmodum plurimi, nec perducat actionem ad Tactum , quemadmodum Omnes Motus Congregativi; sed Corpora
238쪽
D E M o T V. 2CI . tantum elevet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra. Nam si Luna attollat Aquas, aut turgescere aut intumescere faciat Humida; aut Coelum Stellatum attrahat Planetas versus sua Apogaea; aut Sol alliget Astra Veneris & Mercurii, ne longius absint a Corpore ejus, quam ad Distantiam certam ; videntur hi Motus nec sub Congregatione Majore, nec 'bCongregatione Minore bene collocari; sed esse tanquam Congregativa Media & imperfecta, ideoque Speciem debere constituere propriam. Sit Motus Decimus, Motm Fuga ; Motus scilicet Motui Congregationu Minoris contrarius; per quem Corpora ex Antipathia fugiunt & sugant inimica, seque ab illis separant , aut cum illis miscere se recusant. Quamvis enim videri possit in aliquibus hic Motus esse Motus tantum
per accidens, aut per consequens, respectu Motus Congregationis Minoris, quia nequeunt coire Homogenea, nisi Heterogeneis exclusis & remotis: tamen ponendus est Motus iste per se, & in Speciem constituendus, quia in multis Appetitus Fuga cernitur magis principalis, quam Appetitus Coitionis. Eminet autem hic Motus insigniter in
239쪽
Log DE MOT v. Exeret ion ibus Animalium uenec minus etiam in Sensuum nonnullorum odiosis Objectis, praecipue in Olfactu & Gustu. Odor enim foetidus ita rejicitur ab Olfactu,
ut etiam inducat in Os stomachi Motum Expulsionis per Consensum; Sapor amarus& horridus ita rejicitur a Palato aut G ut ture , ut inducat per consensum Capitis
conquassationem & horrorem. Uerunt a. .
men etiam in aliis locu habet iste Motus. Conspicitur enim in Anti peristasibus nonnullis ι ut in Aeris media Regione, cujus Frigora videntur esse Rejectiones Naturae frigidae ex Confiniis Coelestium ; quem admodum etiam videntur magni illi ser vores & inflammationes quae inveniuntur in locis subterraneis, esse Rejectiones Naturae calidae ab interioribus Terrae. Calor enim & Frigus, si fuerint in Quanto minore, se invicem perimunt ; sin fuerint in Massis majoribus, & tanquam justis exercitibus, tum vero per Conflictum se locis invicem summovent, & ejiciunt. Etiam tradunt. Cinamomum & Odorisera sita juxta latrinas & loca foetida, diutius odorem retinere, quia recusent exire & comis
misceri cum scelidis. Certe Argentum vi-Vum, quod alias se reuniret in Corpus integrum, prohibetur per salivam hominis,
240쪽
aut Axungiam porci, aut Terebinthinam,& hujusmodi, ne partes ejus coeant ; proin pter malum Consensum quem habent cum hujusmodi Corporibus ; a quibus undique circumfusis se retrahunt; adeo ut sortior sit earum Fuga ab istis interjacenti. bus, quam desiderium uniendi se cum par.
tibus sui similibus; id quod vocant Mortificationem Argenti vivi. Etiam quod Oleum cum Aqua non misceatur, non tantum in Causa est disserentia Levitatis; sed malus ipsorum Consensus : ut videre est in Spiritu vini, qui cum Levior sit oleo, tamen se bene miscet cum Aqua. At maxime omnium insignis est Motus Fuga in Nitro , & hujusmodi Corporibus crudis, quae Flammam exhorrent; ut in pulvere pyrio , Argento vivo, nec non in Auro. Fuga vero ferri ab altero polo Magnetis, a Gisserto bene notatur non esse Fuga propria, sed Conformitas, & Coitio ad situm
Sit Motus Vndecimus, Motin Ag u- ut1onis. sive Multiplicationu sui, sive etiam Generationis simplicis. Generarionem autem simplicem dicimus non Corporum Integralium, ut in Plantis, aut Animalibus sed Corporum similarium . Nempe per hunc Motum Corpora similaria vertunt
