장음표시 사용
241쪽
Corpora alia affinia, aut saltem bene dic. posita & praeparata, in Substantiam & Naturam suam ; ut Flamma, quae super halitus & oleosa multiplicat se, & generat novam Flammam; Aer, qui super Aquam& Aquea multiplitat se, & generat D vum Aerem ; Spiritus Vegetabilis & Animalis , qui super tenuiores partes tam Α-quei quam Oleosi in alimentis suis multiis plicat se, & generat novum Spiritum ;partes selidae plantarum & Animalium, veluti Folium, Flos, Caro, os, & sic de
caeteris, quae singulae ex Succis alimentorum assimilant & generant substantiam suecessivam , & Epiusiam. Neque enim quenquam cum Paraceso delirare iuvet, qui distillationibus suis scilicet occaecatus) Nutritionem per separationem tantum fieri voluit;quodque in Pane vel Cibo lateat oculus, Nasus, Cerebrum, Iecur; in sueco Terae Radix, Folium. Flos. Etenim sicut Faber ex rudi Massa lapidis vel ligni per Separationem & Rejectionem superflui educit Folium , Florem , Oeulum, Nasum, Manum, Pedem, & similia;
ita Arehatim illum Fabrum internum ex alimento per Separationem & Rejectionem educere singula membra & partes,
asserit ille. Verum missis nugis, certissi
242쪽
Da M o et v. mmum est , partes singulas, tam Similares, quam organicas, in vegetabilibus & Α-nimalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere eum nonnullo delectu, deinde assimilare.& vertere in Naduram suam. Neque Asimilatio ista, aut Generatio simplex fit solum in Corporibus
Animatis; verum & Inanimata ex hac re
participant ; veluti de Flamma & Aere dictum est. Quinetiam Spiritus emortuus, qui in omni Tangibili Animato contine tur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat & vertat in Spiritum, qui deinde exeat ; unde fit diminutio ponderis & ex., siccatio, ut alibi diximus. Neque etiam respuenda est in Assimilatione. Accretio illa, quam vulgo ab Alimentatione distinguunt ; veluti cum lutum inter lapillos
concrescit, & vertitur in materiam lapideam ; squam mae circa dentes, vertuntur
in substantiam non minus duram, quam sunt dentes ipsi, &e. Sumus enim in ea opinione, inesse Corporibus omnibus desiderium Assimilandi, non minus, quam Coeundi ad Homogenea: verum ligatur ista virtus, sicut & illa; licet non iisdem modis. Sed modos illos, nec non solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere
243쪽
xix D E M o T v. oportet, quia pertinent ad Senectutis refocillationem. Postremo videtur notatu
dignum, quod in novem illis Motibus, de
quibus diximus, Corpora tantum Naturae suae Conversationem appetere videntur ; in hoc decimo autem Propaga
Sit Motus Duodecimus, Motus Excisationis ; qui Motus videtμr esse ex genere 'Assimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue vocatur. Est enim Motus Dissutivus, & Communicativus, &Transitivus, & Multiplicativus , sicut &ille; atque Erfectu ut plurimum) consentiunt, licet efficiendi modo & subjecto differant. Motus enim Assimilationis procedit tanquam cum imperio , & potestate: Iubet enim& cogit Assimilatum in Assimilantem verti & mutari. At Motus Excitationis procedit tanquam Arte & insinuatione, & sertim; & invitat tantum, &disponit Exeitatum ad naturam Excitantis. Et iam Motus Assimilationis multiplicat & transformat Corpora & substantias; veluti, reus fit flammae, plus Aeris, Plus Spiritus, Plus Camis. At in Motu Excitationis, multiplicantur & transeunt virtutes
tantum ; & Plus sit Calidi, Plus Magneti- i, Plus putridi. Eminet autem iste Motus
244쪽
D E M o T V. 2I3 praecipue in Calido & Frigido. Neque enim Calor diffundit se in calefaciendo per Communicationem primi caloris ; sed tantum per Excitationem partium corporis ad Motum illum, qui est Forma Calidi; de quo in Vindemiatione prima de Natura Calidi diximus. Itaque longe tardius &difficilius excitatur calor in Lapide aut Metallo, quam in fiere; ob inhabilitatem& impromptitudinem corporum illorum ad Motum illum; ita ut verisimile sit, posse esse interius viscera Terrae materiaS, quae calefieri prorsus respuant; quia ob Condensationem majorem sp*itu illo destituuntur , a quo Motus iste Excitationis plerumque incipit. Similiter Magnes induit Ferrum nova partium diIpositione,&Motu consormi; ipse autem nihil ex Virtute perdit. Similiter Fermentum Panis,& Flos Cervisiete, & Coagulum Lactis , &nonnulla ex venenis, excitant & invitant Motum in massa Farinaria, aut Cerevisia, aut Caseo, aut Corpore humano successivum & continuatum ; non tam ex vi Excitantis, quam ex praedispositione & facili Cessione Excitati. Sit Motus Decimus tertius, Motus -- pressionis; qui Motus est etiam ex genere Motus Assimilationis ; estque ex Diffusi
245쪽
xi DE M o Τ v. vis Motibus subtilissimus. Nobis autem visum est eum in Speciem propriam constituere, propter disserentiam insignem quam habet erga priores duos.Motus enim Assimilationis simplex Corpora ipsa transformat; ita ut si tollas primum Movens, nihil intersit ad ea quae sequuntur. Neque enim prima accensio in Flammam, aut prima versio in Aerem , aliquid Leit ad
Flammam, aut Aerem, in Generationesiiccedentem. Similiter, Motus Excitationis omnino manet, remoto primo movente, ad tempora bene diuturna s ut in Corpore calefacto, remoto primo Calore ; in Ferro excito, remoto Magnete ; in Massa farinaria, remoto Fermento. At Motus
Impressionis. licet sit Diffusi vias, & Transitivus, tamen perpetuo pendere videtur ex primo Movente; adeo ut sublato aut cessante illo, statim deficiat aut pereat e Itaque etiam momento , aut saltem exiguo
tempore transigitur. Quare Motus illos Asmilationis & eitationis, Motus G
nerationis Iovis, quia generatio manet; Hunc autem Motum, Motum Generati nis Saturni, quia natus statim devoratur&absorbetur, appellare consuevimus.Manifestat se vero hic Motus in tribus : In Lucis radiis. Sonorum percussionibus, &
246쪽
DE M o T V. 2Is Magneticis, quatenus ad Communicationem. Etenim Amota Luce, statim pereunt Colores, & reliquae Imagines ejus ;Αmota percussione prima, & quassatione Corporis inde facta, paulo post perit sonus.
Licet enim Soni, etiam in Medio per ventos, tanquam per Vndas agitentur: tamen diligentius notandum est,quod Sonus non tam iu durat,quam fit Resonatio. Etenim. impulsa Campana,Sonus ad bene magnum rempus continuari videtur; unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore Sonum tanquam natare & haerere in Aere ; quod falsissimum est. Etenim illa Resonatio non est idem Sonus Numero, sed renovatur. Hoc autem manifestatur ex Sedatione sive e obibitione Corporis pereum. Si enim si statur& detineatur Campana sortiter, &fiat immobilis, statim perit Sonus, nec restilaat amplius ; ut in chordis, si post priamam percussionem tangatur chorda, vel digito, ut in Lyra: vel calamo , ut in E spinetis: statim desinit Resonatio. Magnete autem remoto, statim Ferrum decidit. Luna autem a Mari non potest removeri ; nec T erra a Ponderoso dum cadit. .
Itaque de illis nullum fieri potest Experir
247쪽
ars DE M o T v. . Sit Motus Decimus quartus . Mora Configurationis, aut Situs ; per quem corpora appetere videntur, non coitionem,
. aut Separationem aliquam , sed situm, &Collocationem & Configurationem cum aliis. Est autem iste Motus valde abstrusus, nec bene inquisitus. Atque in quibus. dam videtur quasi incausabilis; licet revera ut existimamus non ita sit. Etenim si quaeratur, cur potius Coelum volvatur ab . Oriente in Occidentem, quam ab Occidente in Orientem: aut cur vertatur circa Polos positos juxta Vrsas, potius quam circa Orionem, aut ex alia aliqua parte Coeli; videtur ista Quaestio tanquam quaedam Extatis; cum ista potius ab Experientia, & ut Positiva recipi debeant. At in Natura profecto sunt quaedam ultima &incausabilia; verum hoc ex illis non esse videtur. Etenim hoc fieri existimamus ex quadam Harmonia consensu Mundi, qui adhuc non venit in observationem. Quod si recipiatur Motus Terrae ab Occidente in Orientem ; eaedem manent Quaestiones. Nam & ipsa super aliquos
Polos movetur. Atque cur tandem debeant isti Poli collocari ubi sunt, quam alibi 3 Item Verticitas, & Directio, &Deelinatio Magnetis,ad hunc Motum P
248쪽
D a M o T v. 2Ipseruntur. Etiam inveniuntur in eorporibus tam Naturalibus quam Artifici libus, praesertim consistentibus, & non Fluidis, collocatio quaedam & Positura partium,&tanquam Villi & Fibrae, quae diligenter investigandae sunt; utpote sine quarum
inventione corpora illa commode tractari aut regi non possunt. At circulationes
illas in Liquidis, per quas illa dum pressa
sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, Motui Libertatis verius assignamus. Sit Motus Decimus quintus, Motus Per transiit lonas, sive Motus secundum Mea-ν- ; per quem Virtutes corporum magis aut minus impediuntur , aut provehuntura Mediis ipsorum, pro Natura corporum de Virtutum operantium , atque etiam Medii. Aliud enim Medium Luci convenit , aliud Sono , aliud calori & frigori, aliud Virtutibus Magneticis, necaton aliis nonnullis respective. Sit Motus Decimus sextus, Motus Regiin, ira enim eum appellamus sive Politicus ; per quem Partes in corpore aliquo Praedomrnantes & Imperantes , reliquas partes starnant, domant, subigunt, ordi-Mant,& cogunt eas adunari, separari, con-
249쪽
2Ig DE MOT v. sistere, moveri, collocari, non ex desideriis si is, sed prout in Ordine sit, & conducat, ad bene esse Partis illius Imperantis ue adeo ut sit quasi Regimen & Potitia quaedam, quam mercet Pars Regens, in partes Suh-ditas. Eminet autem hic Motus praecipue in Spiritibus Animalium, qui Motus Ο-mnes partium reliquarum , quamdiu ipse
in vigore est, contemperat. Invenitiar autem in aliis Corporibus in gradu quodam inseriore; quemadmodum dictum est de Sanguine & Vrinis, quae non solvuntur, donec Spiritus qui partes earum commiscebat & cohibebat, emissus fuerit aut su D focatus. Neque iste Motus omnino Spiritibus proprius est, licet in plerisque Corporibus Spiritus dominentur ob Motum
celerem, & penetrationem. Veruntamen
in Corporibus magis condensatis, nec Spiritu vivido & vigente qualis inest Argento vivo & Vitriolo repletis, dominantur potius Partes crassiores; adeo ut nisi haenum & jugum hoc arte aliqua excutiatur , de nova aliqua hujusmodi Corporum transformatione ne minimum sperandum sit.
Sit Motus Deeimus septimus, Motus Rotationis spontanem; per quem Corpora Motu gaudentia. & bene collocata, Natura
250쪽
tura sua fruuntur, atque se ipsa sequuntur, non aliud; & tanquam proprios petunt amplexus. Etenim videntur Corpora aut movere sine Termino; aut plane quiescere; aut serri ad Terminum, ubi pro Natura sua aut rotent, aut quiescant. Atquz quae bene collocata sunt, si Motu gaudeant ; movent per Circulum: Motu scilicet aeterno, & infinito. Quae bene collocata sunt, & motum exhorrent, prorsus quiescunt. Quae non bene collocata sunt; movent in linea recta tanquam tramite brevi Timo ad consortia suorum Connaturalium. Recipit autem Motus iste Rotationis Differentias novem. Primam, Centri sui, circa quod Corpora movent: Secundam , Polorum suorum, supra quos movent: Tertiam, Circumserentiae sive Ambitus sui, prout distant a Centro: Quartam, Incitationis suae, prout celerius aut tardius rotant: Quintam, Consequutionis Motus sui, veluti ab Oriente in Occidentem , aut ab Occidente in Orientem : Sextam, Declinationis a Circulo persecto per Spiras longius aut propiuς distantes a Centro suo: Septimam, Declinationis a Circulo persecto per spiras longius aut propius distantes a Polis suis: Octavam , Distantiae propioris aut lon-
