L. Annaei Flori Rerum Romanarum libri quatuor, annotationibus, in usum studiosae juventutis, instar commentarii illustrati. Auctore Johanne MinEllio. Quibus accedunt excerptiones chronologicae, ad Flori historias accommodatae additus denique L. Ampel

발행: 1698년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

, il

xisset, de quod non bona fide secum in gratiam rediisset. Idem omnes tribus , extra unam , aerarias reliquit, quod de innocentem se damnassent , dg postea consulem Cens remque fecissent.

ΕΡ1TO ME LIBRI XXX.

IN Africa scipio Carthaginienses, & eundem Syphacem, Numidarum regena, Asdrubalemque, pluribus proeliis vicit, adjuvante Μasinissa, binaque nostium castra expugnavit : in quibus quadraginta millia hominum ferro ignique .coinsumpta sunt. Syphacem per C. Laelium di Masinis cepit. Masinissa Sophonisbam, uxorem Syphacis , filiam Asdrubalis, captam, statim adamat, & nuptiis factis uxorem habuit : castigatusque a Scipione, venenum ei misit : quo haust ollia decessit. Effectumque est multis Scipionis victoriis , ut Carthaginienses in desperationem acti, in auxilium publicae salutis Annibalem ex Italia revocarent: isque an decimo sexto Italia discedens, in Africam traiecit,

tentavitque per colloquium pacem cum Scipione componere e & cum de conditionibus pacis non convenisset, acie victus est. Pax Carthagihiensibus data est petentibus. Annibal Gisgonem, pacem dissuadentem, manu sua detraxit et excusata deinde temeritate facti, ipse pacem suasit. Mago, qui bello in agro Insubrium cum Romanis conflixerat, vulneratiis, dum in Africam per legatos revocatus reverteretur , ex vulnere mortuus est. Matinissae regnum restitutum est. Reversius in urbem Scipio, amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pileatus secutus est. Scipio Africanus sincertum, militari prius favore, an populari aura, ita cognominatus primus certe hic imperator victae a se nomine gentis nobilitatus est.

EPITO ME LIBRI XXXI.

BElli adversus Philippum, Macedoniae regem , quod

intermissum erat, repetiti, caussae feruntiu hae. Tempore initiorum duo juvenes Acarnanes ; qui non initiati erant, Athenas venerum, & in sacrarium Cereris cum aliis P0Pu-

352쪽

popularibus suis intraverunt: ob hoc , tanquam nefas summum commisistent, ab Athenientib is caesi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti , ad vindicandos illos auxilium petierunt. Paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam, quingentesino quadragesimo anno ab iube condita, cum Atheniensium, qui obsidebantur 1 rhia lippo, legati auxilium a senatu petissent : & senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patriim , ut sociae civitati ferri opem populus juberet. Bellum id, P. Sulpicio consuli mandatum est : qui, exercitu in Maccdoniam ducto, equestribus proeliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Phisippo obsessi,ad exemplum Sagunt, norum , suos seque occiderunt. L. Furius praetor Gallos Insubres rebellantes , dc Amilcarem Poenum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Amilcar eo bello occisiis est,& millia hominum triginta quinque. Praeterea expediti nes Philippi regis , dc Sulpicii consulis, expugnatione eurbium, ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, as juvantibus rege Attalo, 6c Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius Praetor.

EPITO ME LIBRI XXXII.

Complura prodigia ex diversis regionibus nunciata referuntur et inter quae, in Macedonia, in puppi lo nauli lauream esse natam. T. inuntius Flaminius con- tul adversus Philippum feliciter pugnavit in fauci s Epiri, fugatumque coegit in regnum reverti. Ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, soliis Riolis 3c Athamanibus , vexavit. L. Qiintius Flaminius, consulis frater, navali proelio, Attalo rege dc Rhodiis adjuvantibus, Euboeam dc maritimam oram cepit. A chaei in amicitiam recepti sunt. Coniuratio servorum facta de solvendis Carthaginiensibus o fidibus, oppressa est. Praetorum numerus ampliatus est , ut seni crearentur. Cornelius Cethes's consul Gallos Insubres proelio fudit. Cum Lacedaemoniis, dc tyranno eorum Nabide, amicitia juncta est. Praeterea expugnationes urbium in

llae

353쪽

ta et cet,

ΥΙtus Quintius Flaminius proconsul cum Philippo ad

A Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit. L. Quintius Flaminius , frater proconsulis, Acarnanes, Le cade urbe, quod caput Acarnanum, expugnata, in deditionem accepit. C. Sempronius Τ.iditanus praetor a Celtiaberis cum exercitu caesus est. A ttalus a Tilebis ob subitam valetudinem Pergamum transatus decessit. Pax petenti Philippo, Graeciae libertas data est. L. Furius Purpureo MClaudius Marcellus consules , Bolos , dc Insubres Gallos subegerunt. Μarcellus triumphavit. Annibal frustra in Africa bellum molitus, & ob hoc Romanis per epitholas adverse factio is principum delatus, propter metum Romanorum , qui legatos ad Carthaginiensium senatiim de eo miserant, profugus ad Antiochum, regem Syriae, se contulit; bellum contra Romanos parantem.

EPITO ME LIBRI XXXIV.

π Ex Oppia , quam C. Oppius tribunus plebis bello Pu-

a luco de fingend s cultibus matronarum tulerat, cum I maxima contentione abrogata est; cum Porcius Cato au

ctor fuisset, ne ea lex aboleretur. Is in Hispaniam prosemis bello, quod Emporiis orsus est, citeriorem Hispaniam pa- cavit. T. Quintius Flamininus bellum adversus Lacedae- , ον monios, & tyrannum eorum Nabidem, prospere gestum , iis i data iis pace, qualem ipse voluit, liberatisque Argis , quisii, sub ditione tyranni erant, finivit. Senatus tunc primum, secretus a populo ludos spectavit: ut id fieret, Sex. AElius Paetus, & L. Cornelius Cethegus, censores intervenerunt, cum indignatione plebis. Coloniae plures deductae sunt. Μ.οι Porcius Cato isti Hispania trivmoliavit. Res praeterea in Hispania, & adversus Boios & Insubres Gallos, feliciter ge- ii. reserantur. T. Quintius Flamininus, qui Philippum . Macedonum regem , dc Nabidem, Lacedaemoniorum tDrannum, vicerat, Graeciamque omnem liberaverat, ob hane rerum gestarum multitudinem triduo triumphavit. Legati

354쪽

gati Carthaginiensium nunciaverunt, Annibalem, qui ad Antiochum confugerat, bellum cum eo moliri. Tentaverat autem Annibal per Aristonem Tyrium, sine literis Carthuinem missum, ad rebellandum Poenos concitare.

EPITO ME LIBRI XXXV.

D Ub. Scipio Africanus legatus ad Antiochum , Ephesi

cum Annibale, qui se Antiocho junxerat, collocutus est : ut, si fieri posset, metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret. Inter alia curii quaereret, quem fuisse maximum imperatorem Annibal crederet; respondit: Alexandrum Macedonum regem : quod parva manu ii numerabiles exercitus fudisset : quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. Quae .renti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum , inquit, castra metari primum docuisse : ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse. Exequenti, quem tertium diceret ; semetipsum dixit. Ridens Scipio,

nam tu diceres, si me, inquit, micisses Tunc vero, inquit, mem ante Alexandrum , ante Urrhum , uinte alios pos i hemia Inter caetera prodigia, quae plurima fuisse traduntur , bovem Cn. Domitii consilis locutum, Roma cave tibi, refertur. Apparant in Antiochum bellum Romani. Nabis , Lacedaemoniorum tyrannus, incitatus ab AEtolis, qui δρPhilippum, & Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, a populo Romano descivit: & bello

adyersiis Philopoemenem, Achaeorum Praetorem, gesto, ab Hestolis interfectus est. 2Etoli quoque ab amicitia populi Romani defecerunt : ciam quibus societate iuncta Antio- 'chus, Syriae rex, cum bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit: inter quas Chalcidem, & totam Euboeam. Res praeterea, in Liguribus gestas, & apparatum belli ab Antiocho, continet.

EPITO ME LIBRI XXXVI.

Anius Acilius Glabrio consul, Antiochum apud Ther i monias, Philippo rege adjuvante, victum, Graecia expulit, idemque 2Etolos subegit. P. Cornelius Scipio Na- , sica

355쪽

sica constit aedem matris Deum, quam ipse in Palatium intulerat , vir optimus a senatu judicatus , dedicavit: idemque Boios Gallos victos in deditionem accepit, & de iis triumphavit. Praeterea navalia certamina prospera adversus praefectos Antiochi regis reseruntur.

iiii l

EPITO ME LIBRI XXXVII.

LV eius Cornelius Scipio consul , legato P. Scipione Africano, qui se legatum fratris futurum dixerat, si ei

Graecia & Asia provincia decerneretur, cum C. Laelio, qui multum in senatu poterat, ea provincia dari videretur; profectus ad bellum adversus Antiochum gerendum, in Asiam primus omnium Romanorum ducum trajecit. 22.milius Regillus adversus regiam classem Antiochi feliciter pugnavit ad Myonnesium, Rhodiis adiuvantibus. Filius Africani ab Antiocho captus, patri remis ius est. Manius Acilius Glabrio de Antiocho , quam Graecia expulerat, & de Riolis triumphavit. Victo deinde Antiocho a L. Cornelio Scipione , adjuvante Eumene rege, Attali Pergameni filio , pax data et ea conditione, ut omnibus provinciis citra Τaurum montem cederet. Eumenii, quo iuvante Antiochus victus erat, regnum ampliatum. Rhodiis quoque, qui Zc ipsi iuverant, quaedam civitates concessae. Colonia deducta est Bononia. milius Regillus, qui praesectos Antiochi navali certamine vicerat, navalem triumphum duxit. L. Cornelius Scipio, qui cum Antiocho debellaverat, cognomine fratri coaequatus, Asiaticus appellatus est.

EPITO ME LIBRI XXXVIII.

- Λε Arcus Fulvius consul, in Epiro Ambracienses obses- 'sos , per de onem accepit: Cephalent' subegit:

IEtolis perdomitis pacem dedit. Cn. Manlius consul, collega eius, Gallograecos, Tholistobogios, Tectosagos,& Trocmos , qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra

πaurum montem non parerent, vicit. Eorum origo, det quando ea loca, quae tenent, occupaverint, referunturisii I emplum quoque virtutis & pudicitiae in scemina tradia

356쪽

tur: quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, capta , centurionem , qui ei vim intulerat, occidit. Lustrum . Censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCL v Iir. millia dccccxxviii. Cum Ariarathe, rege Cappadociae, amicitia juncta est. Cn. Manlius, contradicentibus decem legatis , ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis, acta pro se causa in senatu , triumphavit. Scipio Africanus, die ei dicta, ut quidam aiunt, a Petillio tribuno plebis, ut quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset; posteaqiram is dies venit, evocatus in Rostra : Hac die, inquit, uuisiter, Carthaginem vici: dc,prosequente populo, Capitolium ascendit. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit; incertum, ibi, an Romae, definctus : nam ejus monumentum utrobique fuit. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem peculatus crimine accusi tus , damnatusque , cum in vincula dc carcerem duceretur, Tib. Sempronius Gracchus , tribunus plebis, qui antea Scipionibus inimicus erat, intercessit ; & ob id beneficium Africani filiam duxit. Cum Praetor Quaestores in bona ejus publice possidenda misitat, non modo in iis ullum vestigium pecuniae regiae apparuit, sed nequaquam tantum rodactum, quantae summae erat damnatus. Collatam a cognatis & amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit : quae necessaria ei erant ad cultum, redempta.

EPITO ME LIBRI XXXIX.

A Milius Consul, Liguribus subactis, viam E placen- tia usque Arminum perductam Flaminiae iunxit

Initia luxuriae, introductae ab exercitu Asiatico referuntur. Ligures, quisunque citra Apenninum erant, subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum, & quiden octurnum, scelerum omniuri seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset; a consule investigarum, & multo-riun poena sublatum est. A. Censoribus L. Valerio Flacco, es M. Porcio Catone, viro & belli & pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quintius Flaminius, T. Qiiiiiiii frater ; eo quod, cum Galliam provinciam Consul obtinue

lata

357쪽

rat, rogatus a Philippo Poeno, quom amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat: sive, ut quia dam tradiderunt, unum damnatorum securi percusserat, rogatus a meretrice Placentina, cujus amore dcperibat. Extat in cum M. Catonis oratio. Scipio iterni decessit. Et, tanquam jungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum viro; um : Annibal, a Prusia, Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat , cum dederetur Romanis , qui, ad exposcendum illum, T. Quintium Flaminium miserant, veneno sibi mortem conscivit: Philopoemenes quoque , dux Achaeorum vir maximus, a Mess ni is interemptus veneno, cum ab iis bello captus esset. Coloniae, Potentia, & Pisaurum, & Mutina, & Parma, deductae sunt. Praeterea res adverctuin Celtiberos prospere ge-as , ct initia causasque belli Macedonici continet: cujus origo inde fluxit, quod Philippus aegre serebat regnum suum imminui a Romanis ; dc quod cogeretur, a Thracibus alisque locis praesidia deducere.

EPITO ME LIBRI XL.

Cum Philippus liberos eorum, quos in vinctilis nobilissimoruin hominum habebat, conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, pro liberis suis & sororis admodum pueris, verita regis libidinem, prolatis in medium gladiis , & po ulo, in quo erat venenum , suasit eis, ut imminens ludibrium morte effugerent: & , cum persuasissset. ipsa etiam se interemit. Certamina inter Philippi Macedo, . niae regis, liberos, Perseum & Demetrium, referuntur, de tit fraude fratris sui Demetrius, fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii & ais. ehati regni, primum petitus, ad ultim im , quoniam populi Romani amicus erat, veneno necatus est : Tegnumque Macedoniae, mortuo Philip .po, ad Perseum devenit. Item , res in Liguribus & Hispania contra Celtiberos a compluribus feliciter gestas continet. L1bri Numae Pompilii, in agro L. Perillii scribae sub Ianiculo a cillioribus agri in arca lapidea claus , & Giaeci es Latini, inventi sint: in quibus plura , quae dissolvendarum . religionum, Praetor, ad quem delati erant,cum inisset, jura-

358쪽

vit Senatui, contra L publicam esse , ut legerentur servarenturque e de ex Senatusconsulto in comitio exusti sunt. Colonia Aquileja deducta est i i Philippus aegritudine assinu Confectus , quod Demetrium filium falsis alterius filii in eundem delationibus impulsus,veneno sustulisset, de de poena Persei cepitavit, voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere. Sed in hac cogit tione morte raptus est: regnum Perseus excepit.

EPITO ME LIBRI XLI.

T Gnis in aede Vestae exstinctus est. Tib. Sempronius Gra Achus proconsul Celtiberos victos in deditionem accepit: monimentumque operum suorum, Gracchurim oppidum in Hispania constituit. Et a Posthumio Albino proconsule vaccaei ac Lusitani subacti sunt: uterque triumphavit. Antiochus, Antiochi filius, obses Romanis a patre datus, mortuo fratre Seleuco, qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae dimissus. Lustrum a Censoribus conditum est : censa sunt civium capita ducenta septuaginta tria millia ducenta quadraginta quatuor. Voconius Sara , tribunus plebis, legem tulit, ne quis haeredem mulierem institueret: suasit legem M. Cato : extat oratio ejus. Praeterea res contra Ligures, Istros, Sardos, & Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas, & initia belli Alacedonici continet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur : nuserat enim ad Carthaginienses legationem : oc ab iis nocte audita erat: sed de alias Graeciae civitates s licitabat: qui, praeter religionem, quod quam multa templa magnifica multis locis erexit, Athenis Iovis Olympii, & Antiochiae Capit lini, vilissimum regem egit.

EPITO ME LIBRI XLII.

Q Fulvius Flaccus Censor templum Iunonis Laciniae

tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem, quam ded, eaverat, tegeret, tegulae ex senatusconsulto reportatae. Eumenes, Asiae rex, in senatu de Perseo, Macedoniae rege, questus est : cujus injuriae in populum Romanum reserun

tur:

359쪽

u 2 tur : ob quas bello ei indicto, P. Licinius Crassus Consul, is cui Maccdonia decreta erat, in Macedoniam transiit, levi nix busque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia illi: eum Perseo parum felici eventu pugnavit. Inter Masinis.l p . sarri , & Carthaginienses de agro fuit dies ad disceptandum a senatu datus. Legati missi ad civitates socias, & reges ro, gandos an in fide permanerent: dubitantibus Rhodiis, lu- strum a Censoribus conditum est : censa sunt civium capiata CCL vir millia CCxxxi. Res praeterea aqversus Corsos MLigures prospere gestas continet.

EPITO ME LIBRI XLIII.

P Raetores nonnulli, eo quod avare & crudeliter provi cias administrassent, damnati sunt. P. Licinius Cran sus proconsul complures in Graecia urbes expugnavit, de crudeliter diripuit: ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex senatiisconsulto postea restituti sunt. Item at praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios, Leta. Res praeterea a Perseo rege in Thracia prosipere ge- stas continet: ictis Dardanis , & Illyrico , cujus rex erat, Gentius. Motus, qui in Paeonia ab Elorioco factus erat, ipso interempto consedit. M. A. nailius Lepidus a Censori-l bus princeps in senatu lactus.

EPITO ME LIBRI XLIV.

Quintus Marcius Philippus per invios saltus penetr

Fit in Macedoniam , compluresque urbes occupavit. Rhodii misere legatos Romam, minantes, ut Perseo essent auxilio, nisi populus Romanus cum eo pacem atque amucitiam conjungeret : indigne id latum. Cum id bellum Μ. milio Paulo, sequentis anni consuli, iterum mandatum esset, Paulus in concione precatus est, ut, quicquid diri populo Romano immineret, in domum suam converteretur:&, in Macedoniam profectus, Perseum vicit, universamque Macedoniam in potestatem redegit. Antequam confliginret , C. Sulpicius Gallus, tribunus militum, praedixit exe citiu, ne miraretur, quod Luna nocte proxima defectura N et esset.

360쪽

esset. Gentius quoque, rex Illyriorum, cum rebellasset. ab Anicio Praetore vilius venit in deditionem , & cum uxore , & liberis, oc propinquis, Romam missus. Alexandria legati 1 Cleopatra de Ptolomaeo regibus venerunt: querentes de Antiocho, Rege Syriae, quod eis bellum inferret. Ferseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege Pergami, dc Gentio, rege Illyriorum , quia is pecuniam, quam promiserat, non dabat, ab eis relictus est.

EPITO ME LIBRI LXV.

PErseus ab IEmilio Paulo in Samothracia captus est. Cum Antiochus, Syriae rex , Ptolomaeum & Cleopatram , AEgypti reges, obsideret, & missis ad eum a senatu legatis, qui juberent ab obsidione socii regis absistere, editisque mandatis , consideraturum se, quid faciendum esset, respondisset ; unus ex legatis Popillius virga regem circumscripsit, jussitque, antequam circulo excederet, responsum daret: qua asperitate effecit, ut Antiochus bellum omitteret. Legationes gratulantium populorum ac regum in senatum admissae. Rhodiorum, qui co bello, contra pOpulum Romanonim fuerant, exclusae : postero die, cum de eo quaereretur, ut iis bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati egerunt: nec tanquam hostes, nec tanquam socii dimissi. Macedonia in provinciae formam redacta. 2Emilius Paulus, repugnantibus militibus suis propter minorem praedam , dc contradicente Servio Sulpicio Guba, triumpha it ; &. perseum cum tribus filiis ante currum duxit: cujus triumphi laetitia, ne solida ei contingeret, duorum filiorum funeribus insignita est: quorum alterius mors parris triumphum praecessit, alterius secuta est. Lustrum conditum est a Censoribus. Censa sunt civium capita quadraginta undecim millia octingenta decem. Prusias, Bithyniae rex, Romam,ut senatui gratularetur ob victoriam ex Macedonia partam, venit: & Nicomedem filium senatui commendavit. Rex plenus adulationis , libertum

se populi Romani dicebat. D

cald

SEARCH

MENU NAVIGATION