L. Annaei Flori Rerum Romanarum libri quatuor, annotationibus, in usum studiosae juventutis, instar commentarii illustrati. Auctore Johanne MinEllio. Quibus accedunt excerptiones chronologicae, ad Flori historias accommodatae additus denique L. Ampel

발행: 1698년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

, EPITO ME LIBRI XLVI.

ut sti VIImenes rex Romam venit: qui , quia Macedonico ita bello se medium Nerat , ne aut hostis judicatus vi- , deretur, si exclusis esset: aut liberatus crimine, si admi teretur, in commune lex lata est, ne cui regi Romam vel nire liceret. Claudius Marcellus consul Alpinos Gallos, C. i Sulpitius Gallus consul Ligures subegit. Legati Prusiae regis conquesti simi do Eumene , quod fines suos depopularetur eth dixeruntque, eum conspirasse cum Antiocho contra populum Romanum. societas cum deprecantibus Rhodiis iun- si 1 cta est Lustrum d Censoribus conditum est. Censa suit civium capita trecenta viginti septem millia viginti duo. Princeps senatus lectus Μ. Rivilius Lepidus. Ptolomaeus,

ου AEgyptiorum rex, E minore fratre E regno pulsus, missis ad

eum legatis , restitutus est. Ariarathe Cappadociae rege mortuo, filius ejus Ariarathes accepit regnum: & anticia is i tiam per legatos cum populo Romano renovavit. Res praeterea adversiis Ligures, Corsos, & Lusitanos, vario eventu gestas, dc motus Syriae, mortuo Antiocho,qui filium Anti os . chum puerum admodum reliquerat, continet. Hunc A tiochuna puerum, cum Lysia tutore ejus, Demetrius, Seleui ci filius, qui Romam obses missus fuerat, clam, quia minis me dimittebatur a Romanis, interemit: & ipse in regnum receptus. L. αmilius Paulus, qui Perseum vicerat, mortuus: cujus tanta abstinentia fuit, ut, cum ex Hispanii& Macedonia maximas opes retulisset, vix ex auctione bonorum eius redactum sit, unde dos uxori ejus redderetur. Pomptinae paludes a Cornelio Cethego consule, cui ea provincia evenerat, siccatae, agerque ex iis factus.

N. Tremellio tribuno plebis mulcta dicta est, quod cum M. milio Lepido, pontifice maximo, iniuriose

contenderat : Sacrorumquς magistratuum ius potentius fuit. Lex de ambitu lata. Lustrum a Censoribus conditum

cst. Censa sunt civium capita trucenta viginti octo millia N a trecenta

362쪽

trecenta quatuordecim. Princeps senatus lectus Amilius Lepidus. Inter Ptolomaeos fratres , qui dissidebant, foedus ictum, ut alter in AEgypto, alter Cyrenis regnaret. Ariarathes, Cupadociae rex, consilio Demetrii regis Syriae de viribus pulsus regno, a senatu restitutus est. Missa a senatu, qui inter Masinissam te Carthaginienses de agro iudicarent. C. Marcius consul adversum Dalmatas parum prospere primum, postea feliciter pugnavit: cum quibus bello conflugendi causa fuit, quod Illyricos, populi Romani socios, vastaverant : eandemque gentem Cornelius Nasica consul domuit. Q. Opimius co tui Transalpinos Ligures, qui Masesiliensium opido Antipolim & Nicaeam vastabant, subegit. Praeterea res in Hispania a compluribus parum prospere

gestas continet. Consules anno quingentesimo nonagesi mo octavo ab Urbe condita magistratum, peractis comitiis, insequentisque anni consulibus creatis, inire coeperunt. Mutandi comitia causa fuit, quod Hispani rebellabant. Leg ii, ad disceptandum inter Masinissam& Carthaginierias

missi, nunciaverunt, vim navalis materiae se Carthagine deprehendisse. Aliquot Praetores , a provinciis avaritiae ii mine accusati, damnati sunt.

EPITO ME LIBRI XLVIII.

Lustrum a Censoribus conditum est. Censa sunt civium capita trecenta viginti quatuor millia. semina tertii belli Punici resecrantur. Cum in finibus Carthaginiensium

maximus Numidarum exercitus, Archobarzane duce , Syphacis nepote, diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginiensibus , qui exercitum, specie contra Masinissam regem, sed revera contra Romanos accitum, in finibus haberent, bellum indiceretur: contradicente P. Cornelio Nasica, placuit legatos mitti Carthaginem, qui specularentur, quid ageretur. Castigato senatu Carthaginie sium, quod contra foedus exercitum dc navales materias haberent, pacem inter eos & Masinissam facere voluerunt,

Masinissa agro, de quo lis erat, cedente : sed Gisgo, Hamilcaris filius, homo seditiosus, qui tunc in magistratu erat, cum senatus pariturum se judicio legatorum dixisset, ita

363쪽

ita bellum: adversus Romanos suadendo concitavit , iit legatos, quo minus violarentur , fuga explicuerit. Id nunciantes, infestum jans senatum Carthaginiensibus, infestiorem fecerunt. M. Porcius Cato funus mortui filii in praetura tenuissimo, ut valuit, nam pauper erat θ sumptu fecit. Andriscus , qui se Persei filium , regis quondam Maced niae, ingenti asseveratio ae mentiretur, Romam missus. Μ. milius Lepidus, qui Princeps senatus ab sextis iam censoribus erat lectus, antequam exspiraret, praecepit filiis, Iecho se strato sine linteis, sine purpura esserrent, in reliquum funus ne plus quam aeris denos consumerent: imaginum specie, non sumptibus, nobilitari magnorum vir ruria funera solere. De veneficiis quaesitum. Publicia & Licinia , nobiles foeminae, quae viros suos necasse insimul bantur , cognita causa, cum Praetori praedes vadesque de , dissent, cognatorum decreto necatae sunt. Gulussa, ΜΗ-nissae filius denunciavit, Carthagine delectus agi, classem comparari, & haud dubium bellum strui. Cum Cato suaderet, ut iis bellum indiceretur ; P. Cornelio Nasica diacente , nihil temere faciundum ; placuit, decem mitti legatos exploratum. L. Licinius Lucullus, A. Posthumius Albinus, consules, cum delectum severe agerent, nec quem viam gratia dimitterent: a tribunis plebis , qui pro amicis suis dacationem impetrare non poterant, in carcerem coniecti sunt. Hispaniense bellum, cum parum prospere aliquoties gestum, ita confudisset civitatem Romanam, ut ne ii quidem invenirentur, qui aut tribunatum exciperent, autinati ire vellent; P. Cornelius A milianus processit, dc ex ceptiuum se militiae genus, quodcunque imperatum esset, professus est : quo exemplo ad militandi studium omnes incitavit. L. Lucullus consul, cum Claudius Marcellus, cui successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos videretur, vaccaeos, Cantabros, oc alias incognitas adhuc nationes, in Hispania subegit. Ibi P. Cornelius Africanus, Scipio IEmilianus, L. Pauli filius, Africani nepos, sed adoptium, provocatorem barbarum tribunus militum occidite di in oppugnatione Intercalia urbis majus multo etiam .p ricillum adiit: nam murum primus omnium transcendit. crvius Sulpicius Galba, Praetor, male adversus Lusitanos

364쪽

a 6 EPIT OME

pugnavit. Cum legati ex Africa cum Carthaginiemsitim oratoribus, & Gulussa, Masini Tae filio, redissent, dicerentque di exercitum se & classem Carthagine deprehendi ite perrogari sententias placuit: Catone, & aliis principibus senatus suadentibus, ut in Africam confestim transportaretur ercitus : quia vero Cornelius Nasica dicebat, nondum

sibi justam causam belli videri ; placuit ut bello desister tur, si Carthaginienses classem mustissent, & exercitum dimisissent: si minus, proximi consules de bello Punico

referrent. Curii locatum a Censoribus theatrum extruer

tur, P. Cornelio Nasica auctore, tanquam inutile & nociturum publicis moribus , ex senatusconsulto destructum est, populusque aliquamdiu statis ludos spectavit. Carthaginienses, cum adversum foedus bellum Masinissae intulissent, victi ab eo, annos habente nonaginta duos , dc sine pulpamine mandere & gustare panem tantummodo solito, insi Per Romanum bellum meruerunt.

EPITO ME LIBRI XLIX.

'Ertii Punici belli initium altero & sexcentesimo an- no ab urbe condita, intra quintum annum, quam erat coeptum, consummatur. Inter M. Porcium Catonem, descipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir in civitate habebatur, alter etiam vir optimus a senatu iudicatus erat, diversis certatum est sententiis; Catone suadente bellum, & ut tolleretur, delereturque Carthago; Nasica dissuadente ; placuit tam n, eo quod contra foedus naves haberent , quod extra sines exercitum duxissent, quod socio populi Romani Ic amico Masinissae arma intulissent, quod filium ejus Gulussam, qui cum legatis Roma nis erat, in oppidum non recepissent, bellum iis indici. Prius quam ullae copiae in naves imponerentur, Uticenses Iegati Romam venerunt, se suaque omnia dedentes. Ea legatio, veluti omen, grata Patribus, acerba Carthaginiensibus fuit. Diti patri ludi ad Terentum, ex praecepto librorum Sibyllinorum, facti: qui anno centesimo, primo be Io Punico, quingentesimo dc altero anno ab urbe condita, facti fuerant. Legati triginta Romam venerunt: Per quos

365쪽

se Carthaginienses debebant. Catonis sententia pervicit , ut in decreto perstaretur, dc ut consules quam primum proficiscerentur ad bellum. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis, quos imperaverant , trecentis obsidibus , & ar-niis omnibus , instrumentisque belli, si qua Carthagine

Crant, tunc cum ex authoritate Patrum iuberent, ut in

alium locum, dum procul a mari decem millia passuum, nec minus remotum, oppidum facerent ; indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. Obsideri, oppugnarique coepta est Carthago a L. Marcio, Manio Manilio consulibus. In qua oppugnatione, cum neglectos ab una Parte muros duo tribuni temere cum cohortibus irrupis.sent, de ab oppidanis graviter caederentur, a Scipione Africano expliciti sunt: per quem dc castellum Romanorum , quod nocte oppugnabant, paucis equitibus juvantibus liberatum eis: castrorumque, . quae Carthaginienses omnibus copiis pariter ab urbe egressi oppugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit. Praeterea cum ab irrita oppugnatione Carthaginis consuli salter enim Romam ad comitia ierat) exercitum duceret adversiis Hasdrubalem, qui cum altera manu iniquum saltiun insederat, suasit primo consuli, ne tam iniquo loco confligeret: victus deinde complurium , qui dc prudentiae eius & virtuti invidebant, sententiis, & ipse saltum ingress is est cumque, sicut praedixerat, fusus figatusque esset Romanus exercitus, de duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum exiguis equitum turmis in saltum reversus , liberavit eas , dc incolumes reduxit. Quam virtutem eius & Cato, vir promptioris ad vituperandum linguae, in lenatu sic prosecutus est, ut diceret, reliquos, qui in Africa militarant, umbras militare, Scipionem vigere. Et populus Romanus eo favore & illum complexus est, ut comitiis complurimae eum tribus confii lem icriberent ; cvin hoc per aetatem minime liceret. Cum L. Scribonius tribunus plebis rogationem promulgasset, ut

Lusitani, qui in fidem populo Romano dediti, a Sergio

Galba in Gallia venissent, in libertatem restitueruntur, M. Cato accerrime suasit: extat oratio in Annalibus ejus

inclusa. Q. Fulvius Nobilior, & saepe ab eo in senatu lac x iu , resipondit pro Galba: ipse quoque Galba,ci se dam-

366쪽

193 EPITO ME

nari videret, complexus duos filios praetextatos, Sc fiIium Caji Sulpicii, cujus tutor erat , ita miserabiliter pro se I

cutus est, ut rogatio antiquaretur et extant tres orationes

ejus et duae adversum Libonem, tribunum plebis, rogati nesque ejus habitae de Lusitanis : una contra L.. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope sese castra habentes caesos fatetur: quod compertum habuerit, equo atque homine, suo ritu, immolatis, per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse. Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei regis se filium ferens , dc mutato nomine Philippus vocatus, cum ab urbe Roma, dc quo illum Demetrius, Syriae rex, ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset; multis ad falsam ejus fabulam, velut ad

veram, euntibus ; contracto exercitu, totam Macedoniam, aut voluntate incolentium, aut armis , occupavit. Fabulam autem hujusmodi finxerat: Ex pellice se dc perseo rege ortum, traditum educandum Cretensi cuidam esse, ut in belli casus, quod ille cum Romanis gereret, aliquod velut semen stirpis regiae extarer: Perseo demortuo, Adramiti se educatum usque ad duodecimum annum aetatis, patrem eum esse credentem, a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui: affecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem vitae esset, detectam sibi tandem originem suam; falsaeque matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem venisset: obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occulto ad id tempus servaretur :pubescenti libellum traditum : in quo relicti sibi duo the sauri a patre dicerentur: tum scientem mulierem subdititium se esse, seram stirpem ignoranti edidisse genus : a que obtestatam, ut prius, quam ad Eumenem manaret res, Perseo inimicum, excederet iis locis, ne interficeretur reo se exterritum, simul sperantem aliquod auxilium a Demetrio , in Syriam se contulisse; atque ibi primum, quis Use Ommo esset, palam expromere ansam.

367쪽

EPITO ME LIBRI L.

THessalia, cum& illam invadere armis atque occupa -- re Pseudophilippus vellet , per Romanorum legatos auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithyniae, omnium, humillimorumque vitiorum, a Nicomede filio, adiuvante Attalo rege, Pergami occisus elt. Habebat alterum filium, qui pro superiore ordine dentium , enatum habuisse unum os continens dicitur. Cum legatos ad pacem inter Nicomedem & Prusiam faciendam Romani misissent; & unus ex iis caput multis cicatricibus sparsum haberet , alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors

haberetur ; dixit Cato, eam legationem, nec caput, nec pedes, nec cor, habere. In Syria, quae eo tempore ex stirpe generis Persei, regis Macedonum, inertia socordiaque similem Prusiae, regem habebat; jacente eo in ganeo de lustris, Ammonius regηabat ; per quem dc amici omnes regis, dc Laodice regina, 3: Antigonus, Demetrii filius,

occisi. Masinissa, Numidiae rex, major nonaginta annis, decessit; vir insignis. i Inter caetera opera iuvenilia, qnae adultitiuum edidit, adeo, etiam versus in senectam, vi guit , ut post sextum de octogesimum annum filium genuerit. Inter tres liberos ejus, maximum natu, Micipsam,

Gulussam, blanastabalem, qui etiam Graecis literis eruditus erat , P. Scipio A milianus scam commune eis paterregnum reliquisset, de dividere eos arbitro Scipione jussisset) administrationem regni divisit. Item Phameae Himit conis, praesecho equitum Carthaginiensium , viro forti ,& cujus praecipua opera Poeni utebantur , persuasit, ut cum equitatu suo ad Romanos transiret. Ex tribus legatis, qui ad Masinissam missi fuerant , Claudius Marcellus, coorta tempestate , fuistibus Ubrutus est. Carthaginienses Asdrubalem, Masinissae nepotem, quem Praetorem habe bant , proditionis suspectum, in curia interemerunt, quae suspicio inde emanavit, quod propinquus esset Gulussae, Romanorum auxilia juvantis. P. Scipio Itimilianus, eum aedilitatem peteret, consul a populo dictus , quoniam per annos consulem fieri non licebat, cum minimo ceItamine,

368쪽

suifragantibus plebejis, & repugnantibus aliquamdiu Patribus , legibus solutus, & consul creatus est. Μ. Μanilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnavit. Psei dophilippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuventio Praetore, ara Caecilio victus captasque est et & recepta Macedonia.

Arthago in circuitu viginti tria millia passus paten , inagno labore obsessa, & per partes capta est : primum a Mancio legato , deinde a Scipione consule, cui extra sortem provincia Africa data erat. Carthaginienses portu novo quia vetus a Scipione erat obstructus ) facto, occontracta, clam exiguo tempore, ampla classe, navali proelio infeliciter pugnaverunt. Hasdrubalis quoque eorum ducis castra ad Nepharina oppidum, loco dissicillimo sita, cum exercitu deleta sunt a Scipione: qui tandem urbem expugnavit, septuagesimo anno quam erat condita. Spoliorum major pars Siculis, quibus ablata erant, reddita. Ultimo urbis excidio, cum se Hasdrubal Scipioni dedisset, uxor ejus, qtiae paucis ante diebus de marito impetrare no potuerat, ut ad victorem transfugeret, in medium secla rantis urbis incendium duobus cum liberis ex arce praecipitavit. Scipio, exemplo patris sui ramilii Pauli, qui Macedoniam vicerat, Iudos fecit, transfugas ac fugitivos bestiis objecit. Belli Achaici semitia referuntur haec: quod legati populi Romani ab Achaicis pulsati sint; Corinthum missi , ut eas civitates, quae sub ditione Philippi suetant, ab Aesia,

co concilio secernerent.

Um Achaeis, qui in auxilium Boeotios & Chalciden ses habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopyl confiixit quibus visiis , dux eorum Critolaus veneno tibi mortem conscivit: in cujua locum Diaeus, Achaici motus retimus auctor, ab Achaeis dux creatus, ad Isthmon a L. Mummio consule victus est. omni Achaja in deditio

369쪽

nem accepta, Corinthum ex Senatusconsulto diruit; quia ibi legati Romani violati crant. Thebae quoque oc Chalcis, quae auxilio fuerant, dirutae. Ipse L. Mummius abstinentinsimum virum egit : nec quicquam ex iis opibus ornamentisque, quae praedives Corinthus habuit, in domum ejus pervenit. Caecilius Metellus de Andrisco triumphavit. P. Cornelius Africanus, Scipio AEmilianus, de Carthagine& Asdrubale. Viriatus in Hispania primum ex pastore v nator , e venatore latro, mox julli quoque exercitus dilat factus, universiam Lusitaniam occupavit. M Vitillum praetorem, fuso ejus exercitu, cepit: post quem C. Plautius Praetor nihilo felicius rem gestit: tantumque terrorem is hostis intulit, ut adversus eum consulari opus esset & duce& exercitu. Praeterea motus Syriae , & bella inter reges gesta, referuntur. Alexander, homo ignotus, & incertae sit pis, occiso sicut ante dictum est) Demetrio rege, in Syria regnabat: hunc Demetrius, Demetrii filius, qui a patre quondam, ob incertos belli casus, abi atus Gnidon fuerat, contempta socordia inertiaque ejus , adjuvante zzolomaeo , gypti rege, cujus filiam Cleopatram acceperat in matrimonium, bello interemit. Ptolomaeus in caput graviter vulneratus, inter curationem, dum ossa medici terebrare contendunt, expiravit: atque in locum ejus frater minor Ptolomaeus, qui Cyrenis regnabat,successit. Demetrius ob crudelitatem , quam per tormenta in suos exercebat, a Diodoto quodam, uno ex subjectis, qui Alexandri filio bimulo admodum regia un afferebat, bello superatus , Seleuciam confugit. L. Mummius de Achaeis triumphavit; signa aerea, marmoreaque, dc tabulas pictas in triumpho tulit.

EP1TO ME LIBRI LIII.

AP. Claudius consul Salastas, gentem Alpinam, domuit.

Alter Pseudophilippus in Macedonia a L. Tremellio quaestore cum exercitu caesus est. Q. Caedilius Μetellus pro consul Celtiberos cecidit: a Fabio proconsule pars maxima Liuitaniae , expugnatis aliquot urbibus, recePta est. C. Iulius senator Graece res Romanas scribit.

370쪽

EPITO ME

EPITO ME LIBRI LIV.

Pompejus consul in Hispania Termestinos subegit:cumrisdem dc Numantinis pacem ab infirmitate fecit. L strum a Censoribus conditum est. Censa civium capita trecenta viginti octo millia trecenta quadraginta duo. Cum Macedonum legali conquestum venissent de D.Iunio Silano Praetore , quod acceptis pecuniis provinciam spoliasset ,& senatus de querelis eorum vellet cognoscere , T. Manlius Torquatus, Silani pater, petiit, impetravitque, ut sibi cognitio mandaretur : & domi causa cognita , filium condemnavit abdicavitque: ac de funeri quidem ejus cum lsuspendio vitam finisset) intersuit : sedensque domi potest tem consultantibus ex instituto secit. Fabius proconsul, lrebus in Hispania prospere gestis, labem imposuit; pace cum lviriato aequis conditionibus facta. Viriatus a proditoribus, consilio Serxilii Capionis, interemptus est . re ab exercitu ejus multum comploratus ac nobilissime tumulatus ; vir duxque magnus , & per quatuordecim annos, quibus cum Romanis bellum gestit, frequentius superior.

Publio Cornelio Nasica , cui cognomen Serapioni sitit,

ab irridente Curatio, tribuno plebis, impositum, & D. Iunio Bruto, consulibus, delectum habentibus in conspectit tironum, res saluberrimi Oempli facta est : nam C. Marientis accusatus est apud tribunos plebis, quod exercitum in Hispania deseruisset: damnatusque sub furca, diu virgis caesus est, vi sestertio nummo venit. Tribuni plebis, quia non impetrarant, ut sibi denos, quodvellent, milites eximere liceret, consules duci iusserunt. Iunius Brutus consul in Hispania, iis, qui sub Viriato militaverant, agros Oppidumque dedit, quod Valentia vocatum est. M. Popilius a Numantinis, oim quibus pacem factam senatus. irritam fieri

censuerat, cum exercitu fusus fugatusque. C. Hostilio Mancino consule sacrificante, pulli ex cavea evolarunt: consce

denti deinde in navim, ut in Hispaniam proficisceretur, a

EPITO ME LIBRI LV.

cidit,

SEARCH

MENU NAVIGATION