Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ro De Studi' Cognitionis

qui regerent, omne suum studium in doectrina ., S sapientia collocarent: cum praesertim ab antiquorum monumentis acceptum sit , plerosquae Philosbphos ab umbratili exercitatione ad publica moderandae ciuitatis officia digressos , non modo beatae vitae praesidia sitis non comparasse, verum etiam tyrannidem crudelissimo dominatu exercuisse. Nam quid attinet hoc loco dicer

de Critia, deque ijs,qui cum Critia Philo phiae mysterijs iniriati sunt i quid de Tarsensi Lysia , quid de Athenione, quid de Demochare quid de alijs propemodum innumerabilibus i qui ab otio Philosephiae ad Reipublicae negotium promoti , tam acerba dominatione sunt usi, ut non Athenis ad omne humanitatis ossicium instituti, sed in extrema barbarie ad Tyrannidem, atque ad lanienam insormati viderentur. Non ergo propterea Sapientiae disciplinam tantopere ilias Ciuitate commendo, quod putem , oportere vel Cives omnes, vel omnes Ciuium moderatores

philosophari: sed quod videam , ex illa Ciuium, parte, quae veri considerationem amplexa,actonem non tam contemnit, quam permittit caeteris, nescio quid singulare, atque diuinum ad immortalem Reipublicae commendationem existe- -xe Immo vero eos ipsos, qui sic ut dixi, verita- tis indagationem optarunt, non ita illa contemplatione occupari oportere intelligo,ut quos tueri deberent, eos desertos este patiantur. Nam,

32쪽

oratio I. II

si eo impediti studio, suis opem ferre recusarent sin capitale quoddam intultitiae genus incurrerent, nec secus irriderentur, ac Thales ille Mil sius a muliercula derisus idcirco est , quod in acontemplanda siderum, caelique descriptione si blatis oculis, in fossam miserrima prolapsione decidisset. Quamquam enim ij, qui non seiunias

omni publico munere, verum etiam patrimonio , reique domesticae procuratione neglecta , ad rerum naturam contemplandam in solitudines sese receperunt, admiratione vulgi suspicerentur, ab

ijs tamen, qui melius, utiliusque sapientiae studium sequebantur, despicatui ducti sunt semper,& cum irrisione neglecti. Mihi venir in mentem Socratis qui se in sylvis horum exempla secutum aliquando fuisse narrabat: in quibus diu, mul

tumque commoratus, cum nullam ex tot arbori

bus, ad ea, quae ipse interrogaret, respondentem audisset, domum illico cum ea se opinione reue tisse aiebat, ut credet et, qui in sylvis aetatem sagerent, eos non cum seris modo, sed eum civ cis, atque stipitibus esse conferendos . Minus e

go mirandum est , si antiqui illi, atque agrestes philosophi, homines solitarii, nbllamque humanae societatis partem attingentes,& e Ciuitatibus eiecti sunt,& multorum maledictis exagitati. Sed

nos eum quaerimus naturae, rerumque caelestium contemplatorem, qui non siti dumtaxat amans sit, aut solitarius, qui non pecuniosis, aurina

33쪽

11 De studiis Cognitionis

magistratibus allatret, sed qui communitatem etiam diligat, qui modestiam , ac moderationem adhibens animi, ea, quae commentatione didi ce: it, docendo , in medium afferat ad publicas utilitates. Ex hoc vero contemplationis , & sapientiae studio, sic, ut diximus, cum Ciuitate communicato quae commoda Deus immortalis, quam selicitatis abitutionem contenderim hodie ad communem opportunitatem, splendoremque proscisci λ Nihil dico de agrorum cultura, nihil de medendi arte, quae tum a Physicis, tum a Caeli, sderumque cognitione siuarum praeceptionum caulas, rationesque delibant. ni hil de re militari, nihil de nautica mercaturae parente e nihil de isa mercatura : quarum artium consectatores ab augusto illo Mathematicorum templo quasi responsa petentes, partim Astrologiae, partim Ceometriae, partim Arithmeticae rationibus erudiuntur. Dicam ununi,

in quo fortassis uniuersa comprehendam. Quid enim non ne videmus prauas opiniones indoinctae multitudinis ab ijs solum eripi, qui in accurata naturae, rerumque caelestium inuestigatione versantur Id vero tanti est, ut nisi quaevis Ciuitas hoc assequatur, ut ab opinionum porten- tis multitudinem liberet, non modo caeteris longe sit insertor , verum etiam cunctis populis irridenda . Qui enim, neque horum doctrina sunt exculti, neque huiusnodi hominum ulla consue- Liudiae s

34쪽

Oratio I. 13

tudine utuntur, ita crassas, & plumbeas in animo rerum notiones informant, ut similes videantur antiquis illis Thessaliae populis ; qui, cum sorte aliquos tum primum equis insidentes aspexissent, crediderunt semiseros a se homines est 'visos ; quos postea Centauros nominarunt. Redigite vobis in mentem antiquorum de Lunae desectu sententiam : qui cum cognitum non habe rent, sidus illud terris familiarisiimum luce lucere aliena; si quando ex improuiso deficeret, veneficia in illa obscuntate coarguentes, distono aeris crepitu Deae laboranti opem ferre conabantur . Antiquos ego dico ' libet hic ea commemorare, quae hac ipsa memoria, ab ijs, qui

nouum terrarum orbem adiere, certissimo testimonio sitnt accepta. Hi ergo populi, cum Luna, ut si, in umbram terrae inciderit, mortem sideris pertimescunt: atque, ut si int opinosissimi, in ani mum induxere,ilio tempore a dracone praegrandi, atque immani Deam illam maxime fulgentem, clarissimamque deuorari. quocirca clamoribus inconditis, terra , marique vociferari, saxa iacere tormentis explosa , sorium aedes contundere, voracissimum animal, uti Deam semesam dentibus amittat, increpare . Cum enim Ita n tura comparatum sit, ut homines admirabili cupiditate illa cognoscendi teneantur, quae semper habent in conspectu : rerum caelestium, quibus neque sent oculis vllae propter claritatem suam id

35쪽

r De Studi=s Cognitionis

dustriores , neque menti propter hebetudinem nostram obseuriores, causas , S rationes auidius inquirant necesse est . quod nisi veras assequa tur, ridiculi omnino sint, opinionum summa peruersitate decepti. Quare, si quis in communi hominum coetu existat, qui labore, curaque sua lucem aperiat in illa luce, is profecto incredibilem Civitatibus utilitatem aiferre iudicabitur .

Nota sit ni quae scriptores de Sulpitio Gallo tr diderunt : qui militum factus Tribunus , cum in Lunae desectu , quasi diro minacique portento Z copias perterresaetis aspexistet, aduocata concione, de Caeli natura, sideiumque ratione diserte, atque apposite disputauit. quare perculsa

hominum mente absoluta, tantos militi spiritus , atque animos fecit, ut de Perse, cuius exercitu

ruod rationem desectus ignoraret, velut ictus siere pestilenti obriguerat, nobilissima victoria siereportata. Quid vero dicam de Pericle Ain hiensi,quid de Dione Siciliae Rege, qui eius d sectus praedicendi scientia mira quadam opportunitate sitnt v si quid de Nicia clarissimo ali quin Atheniensium Imperatore i qui ex hac

ignoratione ad sideris obscutitatem exanimatus , cum portu classem educere veritus esset,sitae Ciuitatis opes, & fortunas priuatorum afflixit. quid qdenique de Druso qui ad exercitum imperia detrectantem a Tyberio misi is, primam noctem Meibitate militis sine minacem, in scelus,ac par

36쪽

Oratio I. - is

ricidium suo eum exitio vidisset erumpere, nil Lunae radijs repentino terrae interiectu hebeta tis,effusam in se turbam ab incoepto flagitio iniecta religione deterritisset. Sed ad res , vel terria impositas, vel caelo, terrisque interiectas a sideri bus ipsis abeamus. Non ne opiniones multo mae gi, irridendas confingent in his imperiti , quorumlcognitio eo plus allicere videtur,quo frequentius, S pluribus locis non selum oculis occurrunt; ve rum etiam manibus contrectantur ' quid enim illi comminisci pote iunt, aut quid poterunt nota mrninisci, cum de perennibus aquarum sontibus, de grandine , de pruinis, de nive, de terrae motu, de mundi figuca, de tonitruis, de pluuijs , de ventis, de fulminibus cogitabunt λ Accipite quae de ioculari quadam, incredibilique quorundam insania Graecorum litterae prodiderunt.

Psylli, Auditores Libiae hi populi sunt cum A

strum aspiratione pesti sera campis haberent, ac frugibus infestissimum sic idoneam de huius venti natura opinionem imbiberant, ut dies noctesique de ulciscenda tam importuni hostis iniuria cogitarent. Quid vero ' quid factum putatis lvereor, ut oratio mea fidem sit habitura : ita tamen historiae parentis Herodoti monumenta testantur. Coacto senatu, in publico coetu,de bello aduersus Austriam inserendo deliberarunt. Et dictae quidem sunt grauissimae in spiritum illum sententiae et dimisioque concilio , adornata illico

37쪽

16 De Stusis Cognitionis

expeditio est; dyctus innumerabilis exercitus , pugnatum acerrime : ab Austro denique ingenti mole pulueris excitata, ineptissimi homines ad untim omnes sunt occidione deleti: quos sici dubio retinuissent, & Reipublicae conseruassent Physici, si eos de Uentorum natura docuissent . A permultis accipio, Iaponas, ac Sinas, qui non ita superioribus annis salutari doctrinae consor- matione mansitefieri coeperunt, nullam pene disputationem audire libentius, quam quae in huiusinodi naturalium reruna explicatione versatur , nec alios ex omni mortalium numero auidius ,

quam peritissimos doctrinae Magistros in illo genere postulare. Quin alias suisse gentes didicieX monumentis aliquorum, apud quas Philos phi, qui in sola naturae quaestione occupati erant, vel honorabantur quasi viri caelestes , vel ta

quam mortales Dii cum veneratione, ac reu rentia colebantur. Ad quos Incolae, anni principio, velut ad oracula concurrentes, eos de futi

ra siccitate, de imbribus, de ventis , de morbis , alijsque permultis, quorum cognitio est huma- jnae vitae perutilis , curiose percontabantur. Quantum ergo de Republica merentur hi, caeli, naturaeque delitescentis interpretes, sine quibus ne illa quidem, quae sensibus experimur, ne nos squidem ipsos agnosceremus λ Sed sunt alia i men, in quibus eorum desudat opera, mu to

Psaestantiora, & grauiora. Illa enim quae

38쪽

ratio I. . II

- in Religionem virtutum omnium Reginam, aeparentem conserunt, explicari vix possimi; cum stiperstitiones tollant, cum mortales de Dei natura diligenter edoceant, cum diuina iura , cum . omnes populo sanctitates interpretentur. Tritum est illud, atque omnituit sapientium sermone sivulgatum e nullam suisse gentem ita seram, aeharbaram, quae diuinam aliquam naturam, este non fateretur e sed qualis illa natura sit, nunquam inter omnes potuissς conuenire 3 adeoque in ea unumquemque suisse tempe haeresi, in quam sua ipse suspicione ducereres f. Hanc ergo

tam abditam, *c tetrusiam, ita tectam,atque o uolutam diuinae naturae notionem cum nobis

euoluant ij, qui veritatis capti, ductique cupi

ditate contemnunt caetera, quis obsecro non intelligit, quam illorum opera, non modo Reipublicae sit utilis, verum etiam necessaria λ est enim dictu difficile, quam varias, quam errantes , &ementientes opiniones una sep stitio pariat, ubi ad aliquam naturam diuino cultu veneranda sitata nobiscum lege compellimur; sed diuina n tura qualis sit,ignoratur. Sint illa leuia,quae deportentosis sitis, & commentiti s Dijs excogitauit antiquitas ; cum ne meretriculis quidem, aut 'stabularijs diuinos honores denegaws esse sci . mus. Ne sit absurda Saporis Persarum Regis insana illa, neque satis unquam derisa gloriatio equi sie non modo Deum, sed stellarum etiar ν

39쪽

18 De Studiis Cognitionis

similiarem, ac socium, Lunae , Solisque germ num appellabat. Fuerit parum quod scriptum de Mendesijs est : honorem ac reuerentia πω squam praestare poterant maximam , eam supC stitiosios homines Caprariis adhibuisse. Nihil di catur de Tonemphoarum amentia : qui pro Rege, hoc est pro publicae tranquillitatis custode canem eligere soliti sunt, a cuius motu , velut a nutu diuino, munera, magistratus, Imperia, quae 6 cuique obtinenda x sient, sine ullis Ciuium deliberationibus augurarentur. Sileatur de nonnullis Indiae populis,quos hac tempestate cognitum cst Amaracum, herbam odoratam, venerati

pro Numine ; S Deos sic pro arbitratu fingere, ac refingere , sic habere in potestate, ut si post

oracula reddita res non ita successerit, uti responsum erat, eos quasi mendaces, atque inuerecundos pueros verberibus acerbissimis accipiant.

Pi aetereamus denique quae de Turcis , Epicureis illis armatis, hoc tempore plusquam impia scircumseruntur. Nulla enim ab illis beata secundum obitum vita existimatur esse, nisi libidinosa, & voluptaria, nulla diuinitas, nisi concreta, ct corporata; nullae de caelestibus insermatae animis intelligentiae, nisi quae anicularum fabulae , ac somniantium deliramenta videantur. 8Haec inquam, vel ita putida, vel e tam antiqua i. ducta memoIia, tamque remotis repetita regio- inibus hoc loco, atque in hac, quam hodie suste, i

40쪽

Oratio I. Is

pimus, disputatione taceantur. Illud taceri dinsidium non potest, quod intra Christiam orbis Dnes in Evangelij luce , vitio prauarum de religione opinionum, Prouinciae nobili stimae longo iam tempore perpessie, non modo quaesitam ab omni natione felicitatem non sunt adeptae,Verum, etiam concordiam, in qua beatae vitae vis om-- nis, S natura consistit, amiserunt: sic prorsus,venon dicam una Ciuitas, una gens, Vna familia ssed una plane domus de sita haeresi, quasi pro aris, S socis ipsa secum digladieriir , & pugnet.

Scite quidem , prudenterque Ciuitatum, ac legum conditores seci sie putantur: quod cum via derent,esie perdissicile, populos in officio conti nere, nisi belli, pacis iue artibus Numinis quo que metus adderetur aliquis ; ad religionem auia inis interendam operam omnem , ac itudium ita

contulere,ut etiam honesto,quemadmodum credebant ipsi,mendacio, fidem sibi conciliarent, familiares cum D ijs congress iis,& colloquia simulando. Itaque Romae Numa Pompilius ad AEgeriam, in Scythia Zamoixis ad Vestam, Carthagi De Charondas ad Saturnum , Zoroastes in Ba et iis ad Oromasin , in Creta Minos ad Iouem , . Draco, & Solon Athenis ad Mineruanu, Li-curgus ad Apollinem, & quod caput est, Me curius ille ter Maximus ad Mercurium Deorum Nuncium, suarum praeceptionum inuenta reserebant . Prudenter inquam , & hi fecisse putan-B a tura

SEARCH

MENU NAVIGATION