Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

o De Eneyelopaedia

tum honorem, ac dignitatem, quae possit cum hoc plicatili, atque in omnem partem flexibili disciplinarum circulo comparari. Fuerunt, qui

persimilem e virtutibus etiam componerent or- . Dena ; sic inquam , ut non tam variae ijs esse viderentur, ac multae, quam Vna virtus ex omnibus tanquam anuIis innexa catena, margaritis,

ac gemmis distincta clarissimis; quarum specie

mirifice ornaretur humanus animus, & diuina propemodum luce in ipsa corporis mortali concretione perfunderetur. Ut enim ex humoribus, neque nimis acribus, & extenuatis, neque nimis concretis, atque terrenis, sed ex auctoris prae scripto compositis,& naturae congruenter attemperatis existit in humano corpore valetudo quaedam integra , ex valetudine pulchritudo; sic evirtutum omnium complexione, partium quaedam efiicitur in animo conuenientia , ex conue

nientia dignitas ,& pulchritudo tanta, ut quia parem non habet in rebus humanis,diuina dicenda concinnitas videatur . Quae de virtutum connexarum pulchritudine sic dicuntur, ea de disciplinarum omnium absoluto complexu, & comprehensione dicta esse putatote : quarum venustas,& pulchritudo utinam eo modo nobis occurreret, quo uniuersi huius mundi facies in conspectum venit: videremus profecto pulchrius i pso mundo spectaculum, quod nos raperet in admi- Lationem sui,eaque relinquere cogeIet, quae ad

62쪽

mirabilia , & magna maiorum ignoratione iudicamus. M. Tullius, orator in philosophis primus, philosephus in oratoribus optimus, hanc artium, S multiplicis doctrinae conuenientiam, non pu chritudinem dixit, sed concentum, & disciplinis Tum omnium harmoniam : quo nec verius e flequicquam potest, nec ad eam, quae manat e liberalium artium coniunctione, suauitatem exprimendam illustrius. Si enim ex interuallis illis numerorum imparibus ea vocum consensio,& modulatio nascitur,quae incredibili aurium oblectamento, ac prope lenocinio excutit hominibus e manibus gladios, permutatis canendi legibus, reddit, &eosdem reuocat in aciem armatos : si tanta e sonis illis tam varijs pro rata portione distinctis suauitas eximi, ac dulcitudo, ut stirpes , ac saxa loco mouere dicatur, serocissimas, atque immanistimas belluas cicures facete , malum ipse

sum daemonem in occupato corpore compescere, ac mitigare; an non etiam e variarum artium 'proportione inuicem sibi respondentium consensione mirabili concordia quaedam essicietur ita suauis, ac tenera, ut multo magis commouere, ac perfundere animum voluptate debeat , quam emodulatae illae musicorum voces compleanzaures pHarmoniam canentem silauiismam Mundum faciebat Pythagoras , & siuas etiam Caelo Syre Res dabat, quae olbium conuersione citati mina,

63쪽

a 'De Eneyelopaedia

com acutis grauia temperantes, septem emitterent varios interuallis temporum sonos,& Phrygia, Lydia, Dorica lege callidissime modularentur . Sed nolite putare Auditores, eum philosophum, cum haec diceret, nihil de septem liberalibus disciplinis animo cogitasse . Sic enim decreuit, nemini licere in illud caelestium Syrenum domicilium,unde homines haustos esie credebat, aliquando reuerti, qui, vel citharae neruiS, ac musica, vel alijs homine libero dignis in vita stu dijs non esset eum concentum , & numeros imitatus . Ne filae quidem apud Homerum in m dio mari Syrenes aliud agunt, cum Vlyssem hominem sapientissimum eo cantu pelliciunt, quem latinis, at non ita suauibus expressit numeris eloquentisiimus Orator , Poeta non optimuSCicero:

O decus Argolicum,puppim quin flectis Vidisses.

Auribus ut nostros possis agnoscere cantus '

Naes etenim nemo tranause caerula cursu ,

Luin prius adstiterit vocum dulcedine captus rPobi variis auido satiatus pectore Musis sDoctior ad patrias lapsus peruenerit oras. scientiam, ut videtis, S doctrinam pollicentur illae maris Tyrrheni pulcherrimae Virgines,quae mollislime canunt, & citharas manibus tenent sac tibias. Quid significant aliud, nisi ex tam varijs, distinctisque rerum doctrinis, velut ex dis smillimarum moderatione vocum , concordemessici

64쪽

Oratio II. 63

essici seniim suauiter ad animum accidentem φquem qui percipiat, nec mortalium fremitu rerum,quasi Nili Catadupis impediatur,quo minus exaudiat, sacere non postic, quin ea symphonia capiatur, & liberalibus ihi dijs tanquam Sy renum

scopulis adhaerescat. Vultis aliquot enumeremus ex ijs , qui caelestem hanc disciplinarum is consensionem, concentumque probe se percepis se significarunt ' Neque enim omnium ita semper obstarduerunt aures , quin eam aliquando exaudierit mortalium aliquis harmoniam . Age vero. quo cantu,quo liberalium artium seno captum fuiste dicetis Archimedem l qui defixis in

terram oculis, dum sermas describit ardentius , sanguine se suo artis Iineamenta confundere non videt in puluere . Quo Carneadem illum alienis pene iam sensibus utentem, alieno corpore circumseptum p quippe qui nullum caperet aliquando cibum, nisi quem in os alia omnia cogitanti suggereret coniux . Quo Pythagoram, quo Platonem, quo Democritum i qui, ut eum concentum propius exaudirent, ultimas terras incredibili contentione peragrarunt. Quo Solonem

aetate iam devexa consectum, & lenio φ qui ve in supremo vitae ipsius articulo, cum vix corpori spiritus stiperaret,ultimo aliquo eius symphoniae, quemadmodum re demonstrauit, excitatus ino, depositum iam mortis victoria caput aliquantum e puluino dicitur erexisse , ut melius intelligetet - quid

65쪽

De Eneyclopaedia

quid esset, de quo assidentes amici voce reminsiore disputarent. O diuinam concentus sit auitatena, quae abalienat a sensibus animos, abalienatos in tabernaculum corporis reuocat, ut aliquid ad distentes etiam e vita diste dant. Pem currite, si libet, huius harmoniae singulos senos , hoc est peculiares uniuicuiusque disciplinae iucunditates : nihil mirum esse dicetis, si tantam ex omnibus haurirent dulcedinem sapientissimi viri, cum incredibilis quaedam suauitas sentiatur in singulis. Ut enim ab ijs ordiamur , quae ser

inonem expoliunt, quid iucundius esse, aut comprehendi animo poteli, quam orationem habere castigatam a Grammaticis , a poetica suavem , elegantem, S sexanimam a Rhetorica, probabilem a Dialectica, veram ab ea , quae Graecis

est απιδεασιαη, latine dici potest demonstrativa ρ Quid illa, quae nobis grauiores aliae disciplinae suppeditant i quanta iunt Ius unicuique

describere , leges interpretari, virtutum, Huo rumque fines, & limites noste, caelum, terrasque metiri, littolis arenam ad puluisculum usque re censere, mare, sidera, stelliferos i plos orbes otio- εὶ percurrere, stirpes Ierum omnium, &-causas penitus intelligere , mundum denique, & quicquid uniuersitatis nomine complectimur , animo, di cogitatione gestaret Multas fine causas esse, comperio, cur homo ditiinum animal, a sapientibu , inprimisque a Tritaegisto, atque ab Hebraeis

66쪽

Oratio II. 6s

braeo Philone mundus alter, aut mundus quidam angustior appellatus sit. Habet enim exprestum in capite quasi caelum : habet in geminis oculis duo illa pulcherrima caeli sidera, quo rum alterum noctu, alterum interdiu terras illustrat. habet animum, Dei simulacrum, sensibus praesidentem, aurigam,& gubernatorem corpo ris prope diuinum: habet ea rerum initia, quae vocamui elementa in quatuor illis humoribus, quorum apta conuenientia hominis ipsa constitutio continetur, & vita. habet in aetate tam Varia illa quadripartita tempora, quibus distinguitur annus . habet in concreta corporis mole terram, in spiritu ventos , ac tempestates , in venis fluuios , in arterijs, & semitis animae subterraneos ductus. habet denique in ipsa membrorum commistiira, in neruorum omnium, vertebrarumque compage coniunctionem illam rerum omnium inexplicabilem,quas illigatas, atque implexas incredibili vinculo in hac uniuersitate sit-ipicimus . Sunt haec quidem verae tam amplae similitudinis notae, iaciuntque ut cum Astrologiae peritissimo poeta dicam Luid mirum noscere mundum

Si possunt homines quibus est Θ mudus in ipsis

Sed sunt aliae veriores . Non tam enina ad corporis illam admirabilem , ditunamque structuram,quam ad animi quan am immensitatem re- stetendam ego sinulitii dinom puto et sic ue ut proptera

67쪽

6 De Eneyclopaedia

pterea mundus contractior homo dicatur, quod illius ex omnibus conciliatae doctrinae , & in orbem circumcurrentis eruditionis beneficio mu dum ipsium animo, ac mente, veluti conceptaculo claudat, atque circumserat. Nam quid homini doctrinarum omnium societate communito

peruium,expeditumque non sit, aut quid sit,quo ille peruadere animo, & cogitatione non possit mare terrasque peruagatur ; AElnam superat, MCaucasium, in caelum penetrat, Deum, Caelites ipses conuenit ; diuina,& a se su remotissima velut oculis obiecta contemplatur. Quo fit, ut totidem impreisas , inustasque species animo retineat , quot a varia illa, multiplicique doctrina Ierum accepit formas,& notiones. Recte itaque vir barbarus Euantes Persa in libro minime barbaro, quo Chaldaeorum euoluit Theologiam , scriptum reliquisse dicitur, homini nullam este propriam, & nati uana imaginςm, sed externas , . atque aduentitias multas: idque trita, & plane

vulgari apud ipses voce significare Chaldaeos ,

cum hominem, variae, multisormis, ac desultoriae naturae vocant, & definiunt animal. Illud namque sibi volunt tam magnificis verbis pere

grini philosophi ' hominem multiiugis doctrinae,

ac sapientiae vi rerum omnium imagines, ac sormas, ad se pertrahere quasi Protheum,& artiiuncomplexione singularum ipsius mundi simulacrum animo suo imprimere, ac secum quodam t

68쪽

modo res uniuersas veluti Celetes, & desultorios perducentem equos, ex alijs identidem in alias , ludentium in Circo, aut in acie pugnantium more,raptim, & callide transultare . Haec videlicet vis, aurea illa est apud Homerum catena , quae caelo demissa, & rebus omnibus innexa mortalium , terras, mare , si tuas, homines , ac bestias mouet, impellit, trahit, & qua vocat arbitriinnfacile circumducit. Hie est ille Stoicorum dominatus, qui Sapientes e priuatorum numero seuo incat, & facit illico Reges. Nam qui ad rationis in animi motus imperium reserunt hunc principatum , non male illi quidem nobilem philos phorum vocem interpretantur: sed tamen ego illud sibi velle Stoicos arbitror, cum solos sapie tes appellant, S consalutant Imperatores s orbis terrarum Imperium animi quadam usurpatione adeptos esse, qui disciplinarum illum orbem sine consectui . Hanc ergo liberalium artium ego societatem,coniunctionemque despiciam,hunc omnium coetum disciplinarum, & nexum 3 in quo tanta pulchritudo est, tanta dignitas, quantam ipsae mortalium rerum angustiae vix capere pos- snt ex quo tam concinni accidunt ad animum numeri, & modi, ut fidium concentum omnium fit auitate, ac dulcedine superent: ubi tam amplasta potestas est, atque auctoritas, ut qui doctri

narum hunc orbem occuparim, latius regnaturi

tat,quam olim tu dominatu illo notentissimo dise, cuntur

69쪽

euntur imperasse Romani. O me caecum, atque amentem; nisi rei tantam amplitudinem in tanta luce conspicerem .

Sed O vos sortunatos Adolescentes, si lacile in tam ampli possessionem Regni venire possetis .

Exclamare libet hoc loco, non mea, sed cunctorum sapientium verissima voce, non omnibus contingere omnia , nec cuiuslibet este , clauam Herculis serre, vel axem torquere humero stellis ardentibus aptum. Replicate praeteriti m

moriam temporis, ac eos percensete numerando,

quos fama versatilis extulit ingenij, & eruditio varia nominis immortalitati consecrauit: inuenietis, aut pauci ssimos, aut neminem plane suis. se , qui complexionem hanc disciplinarum omnium absolutam , atque persectam animo sit, Eccogitatione complexus. Antiquos ego tamen sexcipio , & ex ijs minime multos ; qui nobis auctores sapientiae primi fuerunt. Neque enim illa quorundam gloriatio placet, qui oratione parum apud sapientes idonea, vendibili tamen apud populum, atque imperitis probabili anteferre nostra conantur antiquis. Occuparunt illi locum Auditores, & aureo saeculo nati sunt, primo naturae partu, cum vis seminis esset acerrima, &terrae benignitas tanta, ut centesimis semper, &cum anatocismo responderet. Emaciatum videlicet est solum, quod intactum , & vix novale . tum erat. Deserbuit illa luxuriantis terrae secti

ditas, l

70쪽

malignitate demonstrat, primitiuas se ges tandem aliquando degenerasse. Non tamen id ago, ut est etam iam esse naturam, & magno rum ingeniorum semina penitus intelijsse credatis: sed illud unum contendo ; non esse consec tae memoriae ingenioses,& doctos viros cum parentibus illis doctrinae, magistrisque sapientiae

conserendos . Vt enim primis illis orbis terrarum eonditi temporibus, non omnes omnino homines

Gigantes suete , sed certi quidam alijs innascebantur insiana corporis statura naonstrose proceri, . quorum funditus deletum est genus , ita Heroica illa excellentium ingeniorum aetate non quidem omn*s eandem aeque perspicacitatem habuerunt, & aciem mentis,sed aliqui tamen singulari, ac diuino quodam ingenio in lucem excepti,cum sapientia caeteris anteissent omnibus, degenere relicta posteritate, decesserunt. quibus cum nos hoc decolorato, ac pene serreo nati saeculo si comparemur, Pygmaei quidam, aut pumiliones esse videamur . In omni plane doctrina, io arti- 'ficijs ipsis seimas illas rerum persectas excogitauit Plato,quae neque gignerentur,neque occiderent unquam : sed in diuina mente semper esserit velut in viridario consitae quaedam arbusculae, ac plantae ', unde ad hominum transferrentur animos, ut ad eas imitando referrent ipsi quae facerent, quaeque meditarentur uniuel

sa . Ita profecto res est Auditores. Sed huius-

D modi

SEARCH

MENU NAVIGATION