Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

dio De Studiis Cognitionis

tur, & qui ex virtutibus,quae humanam omnem societatem sarctam,tectamque conseruant, Religionem principem esse dixere , iudicarunt etiam recte: tum quod homines ad mansitetudinem, re facilitatem illa virtus instituit, tum quod in ER . iustitiae parte versetur, quae debitum Deo retribuit, cui omnia, & velle debemus, & facere. Nisi

caueatur tamen, ut non modo cultus, atque ossicium illi praestabili Naturae tribuatur, Numinis insiciatur metus, arae, templa, sacra, ceremoniae instituantur; sed etiam ut doctrinae beneficio cognoscatur impensius, quae Deo vis, atque ex cellentia sit, quae attributiones, ac tituli , quae sacrorum, aut religionis ad eum rite colendum ratio postuletur: nisi denique videatur, ut sit in his Ciuium omnium una, & quidem summa con sensio ; tantum abest, ut inconstans,'& vaga religio prosit,ut nihil illa varictate fieri polst ei ficacius ad omnem hominum coetum labefactandum. Nunquam enim tam obfirmato ad ino tem curritur animo, quam cum de religione certatur : neque ulla tam acerba, tam diuturna, tam

capitalia existunt odia,quam quae a Religionum varietate nascuntur . Huc prosecto pertinebat illa duodecim Tabularum prudentissima sanctio: ut ne priuatim haberentur Dij, neue facta ex terna , & peregrina reciperentur, quae ante Resp. non recepisset. Intelligebant enim graues

illi legislatores,tam summa in eo genere Ciuium

42쪽

eonsensione ciuitatem omnem coagmentari posse, quam sectarum multitudine, ac varietate diduci. Atque utinam istud ab illo superstitionis famossisimae buccinatore Mahometo nunquam prouistim suisset: qui ex abiecto Camelorum redemptore factus repente bustuarius gladiator,ex gl diatore diuinus, prouincias orientis Solis uniuersas, litterarum, ac sapientiae studio sublato , noua religione imbuit, ea lege promulgata, Vt qui dogmata illa probasiet , s unquam postea de I cepta superstitione rationibus disputaret, is supplicii capitalis illico fieret reus, & extrema pati cogeretur. Quid deinde consecutum sit, nemo est, qui non habeat exploratum. sublata recta in Deum obseruantia , profanatus pudor, vulgata vilissime corpora , receptum cum flagitiosa do-orina palmare flagitium : in superstitionis tamen unius admirabili omnium consensu etiam inter Tyrannicas dominationes regnatum diutius , quam post hominum memoriam sit auditum. vi hinc demum intelligere liceat, quanti Reipublicae intersit, in unam, eamque rectam,& castiga tam religionem conspirare omnes, cum tantumst etiam in falsa praesidij pd hominum animos

illa cerimoniarum communione conglutinandos.

Hoc igitur amplius ios, qui commentandi studio de Republica bene merentur, adscribatur, quod eorum ossicio, stupetititionum omnia monstra toruuntur , quod religionum multitudo ad unum s

43쪽

12 De Studiis Cognitionis

eumque 'certisInnum Dei cultum , ad una , ea demque sacra, & ceremonias reuocetur. Nam quae ars in qualibet anteacta memoria Dei naturam patefecit antiquis, nisi eorum quieta disciplina Philosis phorum, qui res obscurissimas accurata causarum , e Tectorumque contemplatione mortalibus aperuerunt ' Quis inquam immi tabilem illam Mentem animo percepisset Vnquam, aeternam, absolutam, ab omni compositione seiunctam, omnia molientem, & gubernantem, nisi in tanta rerum obscuritate Philosbphorum lumen assilissici ' Iam in Christiana Republica, cui admirabilia quaedam , atque inaudita ipse per se demonstrauit, ac retexit Deus, quid tandem esset, quod sectas, quod familias, quod opinionum varietatem tollere pollet, nisi Theologorum summa doctrina extitistet, bonam partem a quietae philosephiae sontibus accersita λ qui cum sanctitate , hoc est Dei colendi

scientia sint imbuti, & rationem longinqua commentatione didicerint, quamobrem, & quomodo cultus, ac veneratio Numini debeatur ; gentes innumerabiles, tam variis, tam remotis locis separatas acutissimo doctrinae genere ad diuinam

naturam rite casteque venerandam informarunt.

Neque enim audiendi nonnulli sunt, & quidem sito iudicio docti , ac sapientes , qui hoc tempore aduersius exquisitam Theologorum commentauonem ea namoribus, ct multiplici sermone dis,

44쪽

seminant: esse satis illam eius distiplinae partem

excolere, quae ad actionem resertur , caetera, quae de diuinis traduntur, non sic exiliter, ac exigue resecanda esse, sed perstringenda cursim, Scquasi per summa capita obeunda. Nam quid istud esset aliud, nisi Christianam Rempublicam

ad eam doctrinae mediocritatem reuocare, qua leuiter aspersa suisse dicitur, cum e popinis, & l tibulis suis emersere, qui, ut erant ingenio vasto, atque ad omnem temeritatem proiecto, Sopia starum praestigijs principio plebeculam illiter tam, S ganeones : deinceps etiam eos, qui doctiores existimabantur,ad nouas religionum haereses perduxerunt: eamque in illa stientiae tenu tate opinionum sitarum fecere sementem, quam hodie radicibus bene firmatam succidere quidem possumus, penitus euellere,ac extirpare non pos stimus. Recordamini quod sine lacrymis recordari non possumus, acerbissimum illud totius Germaniae vulnus : quo misere ab infami dese tore nobilissima prouincia consecta, rectum salutis iter, a quo semel aberrauit, inuenire vix potest. Illud ego loquor vulnus, quod non pluriamis ante annis Martinus guterus faedissimi bu- sti cadauer extremum Christianae Reipublicae grauiter imposuit, cum noua proseminata superstitione, ab auita, castaque pietate plurimorum iudicia voluntatesque distraxit: cum nouam in

longinqua prouincia diuini cultus formam, &ra-B tionem

45쪽

De Studys Cognitionis

tionem instituit,Romani Pontificis auctoritate in non eleuanda solum, verum etiam conuellenda et

tantosque habuit in illa peste circumferenda progressus, ut nimium deploranda videantur esseta , quae sunt pollea consecuta. Quid enim φ in errorem longe perniciosissimum implicati etiam viri Principes: shblatae, tum Dei, tum Sancto

vim essigies : inuolatum repente in opes religione maiorum Ecclesjs assionatas: expilatae araertempla, qua direpta, qua disturbata: rerum acrarum procuratio, vel usurpata vitio, vel neglecta : deprauati mores,atque peruers;dubius sa guis, permistum genus: matrimonia vagae pe misium ijs, qui caelibem vitam Deo cum sacramento addictam agerent, uxores ducere. ac ne illa res cuiquam in religionem venire pollet,idem

ipse tam sanctae doctrinae seminator, idem ipse

in tam nefaria Tragoedia primarum partium actor, abductam e sancto contubernio Virginem habuit pessimo publico concubinam . Ne multa. iura omnia tam diuina, quam humana perturbata : in opiniones ridicule pugnantes diductae ampsssimae prouinciae; S in eodem coetu quot capita, tot sententiae . Scio nonnullos esse , qui omnem culpam in hominis auaritiam ideo constrant, quod a Pontifice Maximo adempta ei facultate remissionum promulgandarum quas I dulgentias dicimus, quaestum, quem illo praesonio sacere potui stet, ereptum sibi esse mole

stissime

46쪽

, ' Oratio I. as

stissime serret. Non ignoro, esse scriptores auctoritate longe grauissimos , qui principem causam tam in Luteri cupiditatem, quain in aliorum sordes corriuent; quod nimirum auarissimi quidam homines in prouincias profecti, deiunctorum animas igne purgante cruciatas Pontificis clementia pretio venditata, eiusque mercaturaevectigali etiam seminis attributo, malo cum exemplo se liberaturos profiterentur. Video de nique alios existimasse, non bene stib initium huic malo medicinam esse factam, quod temeraae nimium subito ad extrema concursum est .

Quae virum vere dicantur, an secus, aliorum

ego iudicium esse volo. Mihi certe illud exploratissimum est, ab illorum penuria, & paucitate, qui studia rerum diuinarum amarent, totosque se ad perquirendam veritatem conferrent, esse factum, ut illa pestis, & impune vulgaretur, &diuulgata, quo minus serperet quotidie latius , vix potuerit impediri. Qui enim res sacras ea tempestate procurabant, si fuissent non litteristincti leuiter, sed doctrinarum omnium stientissimi, animaduertissent principio minus sanas optinniones ab insanissimo Histrione publicari;& h minis amentiae, doctrinae, ac sapientiae vi sacile potuisset occurri. Quocirca tandiu illa contagio grassata libere, ac licenter est, quoad viri apprime periti,& callidi quasi concem diuinitus ex titerunt ad tantum improbi veteratoris malum

47쪽

De Stusis Cognitronis

auertendum . adeo certum est,neque mediocrem

esse debere doctrinam, quae in rerum diuinartim cognitione versatur, neque media esse illorum in Rempublicam ossicia , qui mentis exercitatione quietissima si int occupati. Sed ne solum illa, quae ab hoc sapientiae genere ad Reipublicae commodum in religionem

conseruntur, exornare videamur , unum ab Urbium incremento petitum in hac postrema parte orationis adiungam argumentum , quod multo possit plurimum tantam, tam utilis disciplinae opportunitatem declarare. Est enim admirabile , ruantum illud commentandi, cogitandique stultun valeat ad omnem Civitatem, non illustrandam modo splendore nominis , sed hominum quoque frequentissimo conuentu amplificandam. Arbitror adeo doceri verissime , quod traditur a nonnullis, complures quidem esse causas, cur Ciuitates alijs aliae sint frequentiores : religionem ac pietatem, qua factum est, ut aliquando Hierosolymae vicies, quinquies centena capitu in millia censa sint: mercaturam, atque opificium, quae quantum in eo genere possint, Italiae civitates nobili ssimae innumerabili hominum concursu testificantiir: commune multarum gentium forum; quale hoc Pontificium Romae videmus, in quo velut in sacro populorum omnium Areopago, uniuerso terrarum orbi ius dicitur: imm nitatem, libertatem, leges priuatas,atque alia ex

illo

Cooste

48쪽

Oratio I. 27

illo genere permulta, quae uniuscuiusque Citiitatis non muros tantum , moto fine proferre ; verum etiam famam pos lint aucta frequentia dilatare . Haec inquam recte dici puto, & de causis amplificandarum Vibium accommodate . Sed tamen in liberalium artium publicis Academiis ad eam rem consequendam tanta posita vis est , atque praesidium, ut haec ciuitatis augendae ratio,vel caeteris par, vel omnium potissima esse studicetur. Quare, posteaquam Galeatius ille Vicecomes summopere cupidus illustrandi Ticini, in ea urbe, quam fi equentissimam elie volebat regio plane sinaptu Gymnasium liberalibus artibus excitauit, cauitque ne quisquam sitae ditionis alio se ad disciplinas comparandas Conse

ret; alij quoque Principes, & quidem plurimi ad

eandem incensi laudem &aloriam cum ciuitatem aliquam nobilitare voluerunt, constituto ibi doctrinarum omnium quasi mercatu, grauiter edixere, ne quisquam e suis doctrinae causa exterarum gentium Academias adiret. Quod si eas tantum disiciplinas, quae actione terminantur , in ciuitatibus else voluissent, non etiam eas , quae sola cognitione circumscribuntur, compertum habeo multo minorem illorum numerum suturum suisse , qui ad eas urbes perdiscendi 1ludio proficiscerentur. Nam cum duae illae ad glo- Iiam viae, quarum pro se quisque ingreditur aliquam, tritae sint,& proculcatae militiae studium, A la-

49쪽

De Studi's Cognitionis

di sapientiae : quae duas iterum quasi semitas illo duplici quietae, actuosaeque genere demonstrat; dici prosecto non potest,quantum ille concursus, & frequentia retardata eslet, si altera via suisset ad laudem interclusia . fuisset autem, si eas disciplinas neglexissent, quae in veritatis inquisitione sunt collocatae.Ut enim vulgo dicatur,apud nos commentandi studia, & contemplationis artes non ita liberum, ac patentem ad gloriam habere aditum; scio tamen apud multas exterarum regionum nationes ad dignitatis gradus excelsΩsimos iter expeditum comparare . Quo fit, Vt

longinqui, ac peregrini facile ad eas adeant Ci--Mitates, in quibus illud scientiae studium florere intelligunt, quo domi suae uti possint ad laudem

amplissimam consequendam. Hoc Vero quam a lpulchrum est Deus immortalis i quam praecla-mm , quam expetendum i consuli a nationibus extetis, conueniri, suspici nomine sapientiae , &causa contemplationis honorari l Nam sapienter ab Aristotele dictum est,qui facultatibus illis imbuti sint, quae sua ipsarum possessione minime contentae, alio reseruntur; laudem illos quidem promereri; sed qui ea sapientiae parte sint ornari, quae se ipsa contenta est, sibique sita tantum cognitione facit satis, ijs honorem, ac dignitatem quasi eaelestibus viris esse tribuendam. Habet enim quiddam,non modo excellens, verum etiam diuinum ea res, quae nihil extra se ipsam expetit amplius,

50쪽

Oratio. I. as

amplius,nihil requirit externum. Quid ergo pulchrius, quid honestius, quid ad omnem exii imationem optabilius , quam eos habere in Ciuitate, quos & admirentur Cives, & exteri quasi di uinos, atque caelestes veneremur Quid beatius, quid magnificentius,quam ijs hominibus esse Ciuitatem instructam,a quorum lumine lumen alijs, ut ille dixit, accendatur, a quorum doctrina tanta in alios admiratio pervadat, ut non laudentur modo propter utilitatem,quam pariunt publicam,

sed cum veneratione, ac reuerentia, propter excellentiam , veluti quaedam Numina suspiciantur' Possem hic ego PEgyptios hoc nomine selieissimos appellare : ad quos a toto sapientium

choro peregrinationes multo longillimae sapientiae causia susceptae sunt. Etenim, ut a poetis in cipiam, quo genere, ut cum oratore disertissmodicam, nullum existimatum est sapientius, Orpheus, unus ex antiquis Theologis, Homerus,ac Musaeus poetae nobiles, quibus eam artis diui nitatem nis AEgyptijs referre debuerunt acceptam, quos tum e proximis,tum e longinquis regionibus adierunti Quid vero Daedalum commemoro i quid Lycurgum i quid Solonem Ath niensem, quid Platonem, quid Pythagoram, quid eius discipulum Zamoixin , quid Eudorum Mathematicum,quid Democritum Abderitem, quid alios ; qui ad AEgyptios prosecti, eam orbium

caelestium,terrae, stirpium, naturae denique uniuersae

SEARCH

MENU NAVIGATION