장음표시 사용
381쪽
nes magis saciat notos , S claros, quam Ion' lga maiorum series, placuit philosophorum Princcipi nobilitatem circumscribere unica clarissimi, spectatissimiq; generis antiquitate. Quod qui dena nobilitatis genus quam verum, ac legitimum sit,declarat omnium gentium, nationumq; consensio . Quem enim uniuersi nobilem intelligunt , nisi clarissimis ortum : natalibus , & lqui possit ad proauos longe antiquissimos originem , principiumq; reserre ' Quam vero germanam , puramque putant esse nobilitatem; nisi splendidi, notique dignitatem generis, in quo
maximet olim virtutes extiterunt i Neque enim facile dici potest,quanta sit vis antiquitatis,quippe quae rebus omnibus incredibilem addere a maiestatem videatur. Nonne videtis ea, quat a praesenti memoria sinit longe remota, vetustate ipsa fieri quodammodo sanctiora Nonne,quae
nostram, aut maiorum nostrorum memoriam antecesserunt, ita veneramur, ut maius quiddam
de iis suspicari soleamis , quam quantum nostrae homines aetatis omni studio , atque ingenio possint imitari λ Hinc extitit inter gentes illa
scriptorum monumentis celebrata cotentio,dum aliae se ante omnes mortales in lucem editasse dicerent: aliae contra, eam antiquitatis gloriam ad se traducere conarentur. Aegyptij solis Phrygibus antiquitatis laudem concedebant , aliorum hominum longe se vetustissimos prae-
382쪽
dicabant. Arcades ad fabulas usque progressi , ante lunam se natos este gloriabantur. Quid de Athenitnsibus dicatur λ qui tantum in eo sibi
genere tribuebant;vt illo solum nomine in Gra cia obtinere se principatum putarent, quod omnium essent hominum vetustissimi. Cum enim aliorum Graecorum initia litterarum beneficio fuissent memoriae commendata I solum autem Atheniense nomen esset, cuius origo , ac prinscipium indagari non potuillet,in eam opinionem facile descenderunt, ut crederent , se non aliunde in eum confluxille locum ,sed in Attica terra genitos,idem solum, eandemq; semper regionem coluisse . Quapropter reticulo quodam aureis distincto cicadis caput ornabant situm : ut vide licet ostenderent, se non ex varia hominum col- luuione dilapsos eo conuenisse, sed cicadarum instar e terra, quam incolerent, fuisse principio reneratos. Quidni ergo a vate minime mata
Gem non series in nora parentum. Ob curum proauis . o priscae lucis egentem Plebeia de stirpe eulis : non sanguine cretus - Turmali, trabe&ct remis , ac paupere clauo
Auiustam seMem, is Laij penetrale senatus Aduna pulsasti : sed praecedente ruorum
Agmine . Romulei qualis per iugera Cirta Cum pricher visu titulis generosus auitis ..: Asectatur equus: cuiua det stemmate longo Felix
383쪽
lis emeritos habet admissura parentes.
Quid multa i ab ipsemet Aristotele fidem petamus: qui primo Rhet. libro, nobilitatem tradidit Otustissimis indigenis contineri ; de quarto Polit. nihil aliud elle, nisi diuitias, & saeuitates antiquas . usque adeo ab antiquitat putat non exuggerari modo, sed prope constitui nobilitatem. Novitas enim, quamuis om- nibus rebus ornata sit, non habet tame illam aetatis quali canitiem, cui summum honorem tribuendum existimamus. Merito itaque M. Aemilius Scaurus, ut est apud Valer. cum de repetundis iudicio possulatus, & damnatus esset, propter vetustissimam gentis nobilitatem illico fuisse dicitur absolutus. Sed cum non solum in nobilitate requiratur antiquitas ab Ari- istotele, verum etiam vitius antiqua maiorum,hoc
est generositas,quam faepissime posteri non hambent , dubitari profecto potest, an haec nobilitas aliqua res sit, qua er manus tradi, & cun posteritate communireri possit, quod volunt ij,
qui hanc sequuntur opinionem, quam explicamus. Quantum enim ad naturam attinet, vix intelligere licet quid nobilitatis antiquitas transe' mittat ad posteros, cum aeque omnes calamistosiam ingrediamur vitam , 13sidemq; plane legibus uniuersi teneamur. Recte quidem Sene ca nisi nos faceret Deos : humanus animus, inquit, rectus bonus agnus, nihil est aliud quam
384쪽
Deus in humano corpore hospes. Hic tam in sequitem Romanum, quam in libertinum, quam
in seruum cadere potest . Quid est eques Romanus, libertinus , aut seruus p nomina ex ambitione, aut ex iniuria nata. - Subsilire in Caelum ex angulo licet.omnes, si ad origine reserantur, a Dijs sunt. Sed hoc splendide, glorioseque
non admodum vere dicuntur, Stoicorum more, atque, ut breuissime dicam Senecaeo . Nam,&Iurisconsiliorum sapientulimi alia omnia docent, & naturae vis nimium erga nos malign avideretur, si quam excellentiam in caeteris re bus, quae oriuntur,& occidunt, semper manere voluit, in hominum sobolem virtute quadam sseminis influere noluisset. An sortes creantur sortibus & bonis : an est in iuuencis, est in equis patrum virtus et in homine reliquorum ania
manuum principe non sit ea vis, quam in belluis adeo cernimus essicaceml Quid i permagni putamus intereste, qua ex arbore surculus defringatur , quali ex genere siseeptus sit canis , aut equulus natus: homo qualibus sit procreatus patentibus nihil ad rem pertinere iudicabimus UVincet hoc ipsa res expetimento comprobata , etiam si pertinaci contendendi studio de industria negaremus . videmus enim quotidie uniuersas serme gentes insita quadam a maioribus vi, eisdem moribus semper fuisse praeditas , eadem semper agedi,vivendisv ratione delectatas.
385쪽
Galli,bellicosissimum genus,quos hodiem praeseserimi celeres animi,corporisq; motus,omnibus ante saeculis habuere. impetu semper innato,atq; incredibili quodam ardore semper in aciem rapti sunt. Germani semper in agmine constantes sunt
habiti, semper ad obeundam stabili praelici mollem obfirmati. Hispani semper industrij,sem
per omnia circumspicientes,semper ineundo cem tamine moderati fuere. Itali summo consilio domi, seris', semper excellentes, ingenio versatili, omnibusq; omnino artibus opportuno. Nullsi denique natio eis, quam natura quibusdam insignem non secerit virtutibus, viiij sue,quae posteritati vi seminis ingenerantur. Itaque Carolus ille Quintus, quem vere primum belli ducem recens patrum memoria vidit,exercitum voluisse dicitur ex omnium gentium centurijs,manipulisq; conflatum . Hispanum habebat militem quasi neruos,sed tamen Italos expetebat; adscribebat Gaulas,sed Germanos non contemnebat; quod armo.
rum bene longa tractatione didicisset, suas cuiq;
nationi virtutes esse velut ingenitas,ac naturales.
quae si in toto simul copiatum corpore coalescearent, nullis te machinis expugnari polle arbitrabatur. Haec habui dicere, ut intelligeretis, Arisstotelliuisse consilium, veram,adprobatamq; hominum consensione describere nobilitatem, hoc est generositatem illam, quae a maiorum seii sducitur in aliqua reste praetcntorum . non quis
386쪽
. doceret nisil esse alivd,quod vita illustrare ponsit,nis generis antiquitatem, sed ut philosophorumore, id quod est in ambiguo nomine primu explicaret exiliter, caetera vel negligeret,vel in aliulocum pro temporis opportunitate reseruaret . Quare cum nimium contracta, aetque in angustum adducta videretur esse nobilitatis vis,ac natura,si tam amplae fortunae nemo sibi opifex esse posset, nulliq; cui generis clamas patrimonium non sit avitum, ac translatilium, liceret sibi viam ad nobilitatem expedire, ad amplissimum alij nobilitatis numen habuere perfugiuna:si ut uni uerse nobiles dicerent quostumque notos, ac sa-ma cognitos appellamus. Sexcenta isti designant in vita praesidia, quibus se quisque quantum uia ignobilis,ac nouus possit in ea nobilitaties pocte se sone collocare ; e quibus paucisIima quaedam ego decerpam, eaque praecipua, nisi delectum adimat ipsa copia numeranti. Rc primo quidem loco diuitias,pecuniamque
constituuntan quibus tantum ad nobilitate consciendam situm esse robur existimant, ut qui bene nummatus,& copiosiis sit,is eo tantum nomine nobilissimus haberi debeat ἰ Testis est Euripides: qui apud Stobaeum,ingentem dixit est: diuitiarum potestat ra; quas nimirum qui nactus sit illico nobilitetur, & famam adipiscatur apud
omnes immortalem . Cuius etiam poetae illa laudatur,& perhibetur vox. Nobilitatis ne mihi Z fece-
387쪽
feceris mentionem. hoc enim in pecunia posittam est. Quid explicatius dici, quid potuit planius , clariusque pronunciari l illa tamen multo apud eundem planissima itini. Da cumulandis opibus,ac. exaggerandis diuitijs operam . illae quippe nobilitatem afferunt; paupertas obscirrita em M. Aristoteles autem doctrinae princeps stim ma philosophus auctoritate in libro ciuilium quatio, ut nobilibus multa,quibus quasi notis distinguerentura caeteris attribuerit , dedit in primis quasi propriam,opulentiam,& facultates exaggeratas. Ac ne a profanis tantummodo,sed a sacris etiam scriptoribus exempla petamus, Theophilus Alexandrinus eorum librorum tertio,quos Paschales inscripsit, nouis hominibus diuitiarum beneficio antiquam credit dari familiam, hoc est, ut ego quidem interpretor,nobilitatem. Quam sente tiam haud scio,an secutus sit Quintilianus, si tamen Quintilianus est : qui quArtadecima declamatione diuitias nobiles, quod homines faciant credo nobiles, appellauit. Sed quid attinet ab alienis auctoritate rei conciliare, cum domesticis , hoc est poetis, quorum dicta interpretari coepimus, abundemus t Poetas inquam, quo genere nullum existimatum est sapientius, in primisque Horatium non poetam modo , sed optimum via uendi magistrum excitabo. Scitiset uxorem eum dote, fidems se amicos,
Et νηuio formam Regina pecunia donat;
388쪽
Ac bene numarum decorat Suadela,rinin .
Quid quod Euripides in Hecuba opulentos ignobilibus opposuit, quasi pecuniosos nobiles, inopes , quantumuis genere claros, obscuros habendos esse iudicaret γ Uerius,ut apud Gellium simi ab Ennio latinitate donati, sic prosero. Hae ru,etsi peruerse dices facile Achivos flexeris. NA esi opulenti loquuntur pariter ars ignobiles,
Eadem diata,eaden frario equa no aque vatit. Causam huius nobilitatis e diuitijs illico pro- manantis, aperuit nobis Horat. libro sermonum quarto, cum diceret.
Diuiijs paret: quas qtii ransruxerit, ille Clarus erit, seriis, iusas, sapiens,etiam Rex : eruit Euripides ipse,cuius longe pulcherrimos habeo versiis Latinos a Seneca factos. dine me vecari pessimum,ut diues vocer. An diues omnes quaerimus, nemo An bonus p quare,ct unde:quid habeas tantu rogant. Vbique tanti quisque,quantum habuit, suis. Aut diues olfo vivere,aut pauper mori. Bene moristir, qui dum moritar lucrum facit. Preunia ingens generis humani bonum . Hoc animo sunt,qui omnia in diuitiarum mul, titudine,ac vi posita esse arbitrantur.Et vero permulti nisi hac via ingressi essent, nunquam ad splendoris, S gloriae statum aliquem peruenis sent. Sed tamen quia haec parandae ratio ci L a Iu
389쪽
ritatis 1brdida quibusdam,ac vulgaris videbatur, scientiam,docti in amq; putarunt este splendidiora praesidia nobilitatis; illud Senecae secuti. Platonem non accepit nobilem philosephia,sed secit. Id videlicet Aristoteli probatum est libro Politicorum quarto; Aulo Gellio undevicesimo Non. Att.& libro epistolarum nono, Cassiodoro. Qua proptet Ulpianum lιbro Pandect. r. dictum prR-pterea nobilem permulti putant, quod iuris scietitissimus es et S solemni Doctorum laurea do natos viros,idcirco nobiles appellados, quod sint legibus eruditi, censem grauissimi, nobilissimiq;
Iurisconsiliti f. Certe plerique viri Principes regno , coronaq, clarissimi, voluere nihilominus a domina lautiorem petere nobilitatem . Post ima hic ego Numam Regem Romanorum antiquisi. simum nominare;quem a Tetricis accersitum S binis ita doctiim fuisse accepimus,ut fallo creditus sit,non ab alio, nisi a Pythagora tantam sapientiae vim haurire potuisse. pollum Alexandium illum Magnum hoc nomine laudare, qui Aristotele usis est praeceptore, Iubam Mauritaniae Regem, Ponti Mitridatem, Iulium Caesarem, Hadrianum, Aelium Verum, Antoninum is
Pium, Septimium Seuerum, Gordianos patrem, ac filium, caeterosque literatos, atque intelligentes Imperatores,in ptimisque philosophum Alat ninum,& Saluium Iu ianum quem Iurisperitissimum sutile scribit Elmopius. Postum proferte
390쪽
alterum Iulianum, cuius extant hodieq; scriptorum aliqua monumenra . Positim Roberturn Gallorum Regem, cuius audiuntur in templis hymni, & cantiu neu lae quaedam iacine , ut ijssusae temporibus, nequaquam inelegantes. Placet adeo Plutarchus : qui librum scriptum reliquit. quo contendit in summa, virum Principem oportere a scientia quoque nobilitari. Placet 'Pomponius libro Pandect. a. titulo de origine Iuris. a quo laudatis lima extitit illa vox; turpis simum elle Patricio,ac nobili viro ius ignorare et sed omnium placet maxime Ammianus : qui de Orphito tradit,eum virum prudentem quidem , ac forensum negotiorum oppido gnarum suisse , sed splendore liberalium doctrinaru minus quam decuerat virum nobilem, institutum . Quod si Eliberalibus disciplinis, quae nam sit nobilitatis conficientior a me requiratis,haud dubie poeticam esse respondebo, a qua nobilitas omnium maxima percipiatur. Vt enim inter illiberales artes pictura minus est illiberalis, ita poetica inter liberales liberalistima. Caeterae quidem artes efficiunt nobiles quos suis instruunt ornamentis, sed nobiles saepe numero domi sitae. poetica nul- , lis circumscribitur cancellis,nullo clauditur fine, nullis regionum limitibus terminari potest. Iacene pennulli peregrinorum non inculti scriptores: poetarum quantumuis longinquo , quanxtimuis inculto eductus solo, inglorius atque in obscuro