Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

318 Ad Lega tum Galliae.

biturus, si unquam haec maenia , atque hoc o bis terrae theatrum ingrederetur. Romanorum enim omnium,atque adeo gentium uniuersiarum sermone perhibetur tanta virtute, tanta sortuna, tanta clementia, tanta liberalitate florentissinuis ille Rex: & quorum corporibus ditione, ac potestate non imperat ,in eorum animis amore, ac beneuolentia Gominatur. Mirantur in eo tantum ornamentorum omnium,uirtutumq; concentum,

ut fortuna cum ratione, cum hilaritate seueritas, humanitas cum maiestate quasi cum acutis grauia, ut fieri solet in fidibus, proportione concordent . Mirantur talem, ac tantam Regiae placabilitatis lucem obortam elle, quasi caeli te renitatem post turbines, tempestatesque bello Ium , quae ad augendam huius tranquillitatis gratiam summo cum Regni discrimine anteces.serunt. Vident grauissimum quidem tumulti bus illis ciuilibus toti Galliae fuisse vulnus impositum : sed, si nulla erat alia ratio , quae tantum virum Regni gubernaculis admouer et,pr pe est, ut exclament, eo vulnere parandam sui Cse tantam Rei p. sanitatem . Hanc igitur, Excellentissime Princeps , illo spectaculo publicam tu populo, communemque laetitiam omnibus attulisti: verumtamen, quia nos, nostrumque ipsorum ordinem singulari beneuolentia complecteris , voluisti hodierna luce nobis esse propriam, priuatamque gratulationem , quam ea - die ita

362쪽

Oratio XV. 32'

die oportuit esse late patentem, ac popularem. Sequeris videlicet , ac haereditariam putas optimi parentis tui perbenignam in nos voluntatem : ipsium Henricum Regem aemularis : qui cum in omni vitae parte moderatissiimus, & habeatur & sit, hoc uno mediocritatis confinium transiliisse videtur, quod plus nimio sit in nos prolixus , ac liberalis. Horum inquam tu secu.

tus exempla , traditis nobis , aedificarisque in stua ditione Collegi js , atque Academiis,parum animo tuo fatisfeci fle videbaris, nisi Romam publica cum legatione prosectus, eos in alieno solo beneficiis cumulares, quos haud mediocriter oneraras in tuo . Fortunatissimi prosecto iudicamur, quod tantae a vobis existant in nos beneuolentiae fignificationes: quod Musae nostrae mansuetiores Gallicum Herculem ad suam tutelam armatum intueantur. Sed minus in tanta sortuna fortunati sumus,quod nostra impeditos tenuitate vivere nos oporteat magnitudinitam notae liberalitatis ingratos. Tamen,quod ab hac etiam mediocritate sperare licet,omnium nomine habeo minime fortasse contemnendam tam magno promerito repromittere gratiam. Quadiuenim doctorum vocibus haec Gymnasia persona. bunt, quandiu hic hominum ordo conlitterit, quandiu hae qualescumque litterae nostrae loquentur, tandiu vest iam liberalitatem, vestram zeligionem, vestra in nos ossicia praedicabunt. - F E R-

363쪽

FERDINANDO

CARDINAL

In Clause iubetoricae.

ORATIO XVI. NUSITATUM aliquod,

ac nouum a me gratiarum po

stulat genus ista prolixitas in- lcredibilis, ac singularis huma- initatis tuae, Illuistissime Princeps : de quo,mihi repente Occupato cogitanti, Venit in mentem oratorum delerere leges , ac in ipsa poetarum castra subito conuolare. Cum enim partes attendo meas, qui cumcaeteris huius Gymnasj Praeceptoribus coparatus, istius hodie benignitatis quasi florem delibo publice piimus,cuius ante priuatim habui saepe'a te significationes haud obscuras: cum inaudita quaedam, ac prope diuina in commune nostrum ipsorum nomen a familia vestra proinsecta beneficia, cum istum splendorem intueor, S Gentis,& tuum 3 rerum, tum grauitate, tum multitudine interceptus, pene cogor hoc initio i P--

364쪽

Oratio XVI. 33r

poetarum more Muarum opem implorare , ut mihi praeeant verba iacturo: aut aliquem deducere per machinam e Caelo Deum, qui callide nodum seluat, aperiatque illico viam , quam a nertiae meae plus nimio impeditam elIe video, ac salebrosem . Sed quoniam id oratori a oere nouo exemplo non licet 3 nec quas agam rei rio gratias beneficio pares, Regem illum imitabor Eliandrum : qui Aeneam humili, ac stramineo accepturus hospitio, setis habuit, inopiam profiteri suam, & diuinum hospitem ad diuitiarum contemptionem adhortari,quarum intra illa mapalia nullam estet omnino copiam inuenturus. Quid φ An non ego etiam cum de me, de te ipso cogito, Princeps Illustrissime, hodierna luce dicere merito possun3. Aude hospes contemnere opessct te quoque dignum Finge Deo, rebusque veni non asper egenis pReputabat animo, cum haec diceret,Rex ille pastoritius, ac plane pastor,quam laute, quam magnifice habendus esset is, quem non dico a

potentisiimis Asiae Regibus, sied a Dijs ipsis imus orUinem , ac genus ducere intelligebat. Ego, non idem de tua dignitate, de rationabus sentiam meis, cum Regias illas nominis vestri clientelas, affinitates, necessitudines, pro pinquitates euoluo, quibus omnia iam pene te Iarum orbis imperia , & dominatus attingitis r

365쪽

3 3 a Card. Gon Tagam.

eum seriem illam retexo maiorum , & veteres , novasque Gentilium tuorum imagines recolo, in quibus non Duces modo , Imperatoretque fortissimos intuemur, sed eos quoque numerare incipimus, quorum virtuti arae in templis , ac lacra, vota, diuinique prorsus honores communi

ventium omnium praerogatiua deferuntur: DI-cebat haec Euander, quod eum se nactum hospitem esse sciret, cum quo nemo de prudentia posset,de religione, de virtute contendere . Idem ego non dixelim, qui te intra parietes hosce re petite conspiciam, cui singularem sapientiam, atque infinitam illam rerum humanarum, cae- Iestiumque cognitionem, non aliqua dedisse videtur inititutio, sed ipla propemodum indidiise, ac penitus insevisse natura λ Deus immortalis. Quanta se prodit in ista aetatis parte , hoc est in primo adolescentiae flore , rerum naturalium, ciuilium, diuinarumque scientia i quantum acu men ingenij quanta memoriae visi quanta sinouarum peritia i quantum eloquentiae flumen:

Liberat me palpandi suspicione secunda Romae

totius admurmuratio ; quae liberalium istam in te disciplinarum omnium complexionem sitis icit impense, ac velut humana maiorem admir tur. liberat illa Senatoria purpura; quam etsi admodum adolestem accepisti, sapientia tamen ει doctrina iam meritus eras . liberat illa pereelebris fama pueritiae tuae, quae prouectam

366쪽

Oratio XVI. 333

doctissimorum hominum aetatem,iudicio, scien tiaeque laude anteire, ac longo superare interuallo dicebatur . Vnus prosecto Cyrus, sapie tissimus ille puer,qui apud Petias alebatur in spem Imperij, videbatur esse, qui tecum posset

aliqua ratione conserri: eum tamen accepimus

non ad histώriae fidem, sed ad persectae instit tionis effigiem fuisse descriptum ab ijs,qui, quoniam eam optabant in terris indolem, & reperire se aliquando poste dissidebant , maluerunt comminisci, quam eam amplius inter vivos desiderare. Nihil in te requirere potuissent hi: nuhil fingere debuissent, si semel illam indolem i tuiti esient. Vix ad eam veneras pueritiae partem, in qua caeteri loqui sciunt, cum tu iam eloqui coeperas; atque oratorie declamare. Vix aequales tui eius linguae sermonem,quam haurimus a nutricibus, absolute didicerant, cum tu tam multas, & tam varias iam calleba ut Miathridatis exempla mortalibus unus omnium I nouaturus esse videreris. Vix per aetatem, aerationis usuram sapere caeteris licet, cum an

mum tu omnibus iam disciplinis imbueras , nec aliud ignorabas, nisi quod humanum ingenium assequi cogitatione non potest. Denique lex trula naturae, quae nihil ad fastigium perduci subito patitur, ius omne tibi remiserat, dederase que quodammodo Veniam, Vt non per partes , quemadmodum caeteIi, sed una omnes libe-ε Ialas .

367쪽

tales disti plinas acciperes ; non paulatim gradereris , & sensim , sed confestim , ac e velligio

peruenires ad summum; non doctrinae magiastrum , ac praeceptorem haberes aliquem , sed institutorem, auctoremque consuleres animum tuum . Ita tu mentem istam praeclaris imbutam artibus, omnium victricem voluptatum is, carentem vitio, pudicam , atque innocente is

ad pu ertatem usque deduxisti. Ex qua vix excesseras , cum dignis imus habitus es, qui eum grauissimis Christianae Reipublicae S natoribus , cum doctissimis, & rerum omnium usu exercitatissimis Patribus, cum ipse Dei Parentis interprete, terrarumque moderatore Pontifice , de Religione , de Imperio , de popul rum iure , de gentium omnium sempiterna poli obitum salute, ac gloria deliberares . Nihil attinet dicere,quantum in hoc Concilio specimen absolutae sapientiae dederis . in omnium enim ore, ac laude versaris: qui tam ra rvm admirantur in adolescente iudicium, tantam in deliberatione prudentiam , tantam iuris humani, diuinique cognitionem , tantam eis . quentiae copiam , tantam Oris, ac totius actionis in dicendo dignitatem. Illas tantum a me commemorari debere intelligo mitiores, ama bilioresque virtutes animi tui, quae multo maxime nobilitatem istam, atque additam nobilitati purpuram illustrarunt . Quotus enim quisique

368쪽

oratio XVI. 33s

que morum istam suauitatem, ac iucunditatem orationis degustat aliquando tuae, qui tecum esse, tuaque consuetudine , ac beneuolentia frui non beatissimum putet i Quotusquisque moderationem istam inructur , qui non omnino decernat , unum te denique in paucissimis extitisse, qui eum dignitate, sapientia, nobilitate plurimis antecellas, modestia tamen , S facilitate par omnibus elle videri velis i Habes amplam Vrbis Romae, omniumque , qui te norunt etiam in hoc genere testificationemra et a nobis autem hodierna die, qua istius praesentiae pulcherrima luce sic honestamur, habere deberes amplissimam. Sed scimus nullam esse posse tam exaggeratam orationem, aut praedicationem benignitatis tuae , quae beneficium istud, ne minima quidem ex parte possit aequare. Conamur quidem certe, non Folum hac voce , quae nulla est, sed pictis etiam intra domesticos parietes argumentis, istius beneficentiae laudes exprimere e sed hoc ipsb tandem, conatu haud plus agere nos intelligimus,quam ageret is, qui Xersis enumeraturus copias, postremam , eamque. minimam exercitus partem explicaret. Caeteium , in rebus tam angustis illud consolatur, & recreat mediocritatem nostram : quod quemadmodum aequandae gratiae lacultatem sortuna nostra non habet, sic parem benefacij remunerationem inon postulat

369쪽

tua . Privatorum illa fortuna est, quae requirit aequalitatem CEcij: Principum promerita, quod dixit ille , ita quadam quasi maiestatμ . praecellunt, Vt mutua non Iepostant. Detur hoc ergo magnitudini tuae , Illustrissime Princeps , Ut cum omnia, quae fa cultas nostra patitur, S rὸtio persoluerimus, omnia tamen ossiciis istis , &vestrae felicita- debea-

370쪽

ALEXANDROBOR BONI O

Gallorum Regis filio, Equiti Hi erosolymitano.

m Legatus extra ordinem ad Pamlum V. Pont Nomam venit. . ORATIO XVII.

ANTAS, Serenissimθ.- sPrinceps, tamque multipliaces adiremus hic tuus grat

landi , gestiendique peperit

hodie causa ut cum eas a gredior exponere, sentiam velut in alto ferri. ac fluctu re dubi abundam orationem meam. Nimirum

in ore isto, maiestatis, indolisque plenistimo intueti mihi videor ipsam pene Galliam, belli, pacisque magistram artium, Heroum semper antricem , senapea Imperatoribus foetam , assidua

SEARCH

MENU NAVIGATION