Jacobi Facciolati Locicae tomus primus tertius .. singulæ ad singulorum annorum studia instauranda

발행: 1772년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

turba , qui de his rebus praecipiunt, hune inquam

primum, qui communem opinionem firme graviis terque damnarit . Non audeo dicere unum quia fuit piae terea, qui dubitaret ; atque adeo qui rem tentaret. Sed facem praeserat Pacius unus, cujus apud me auctoritas tanti est , ut unum reliquis omnibus opponam . Non dubito inquit in suis commentariis ad hunc locum θ quin verbum ἀνελῶνα imperfectus, ex glossemate irrepserit in contextum . Movetur auctoritate primum quatuor eodicum

MSS. a quibus abest haec vox ; deinde Doctorum Lovaniensium , Rodolphi Agricolae, & multorum

praeterea Interpretum , qui eam non agnoVerunt. Graecos vero praesertim, Ioannem Grammaticum, .

dc Alexandrum Aphrodisiensem in medium appellat, antiquissimos Aristotelis enarratores , qui dare hae ne suspicati quidem, sunt : 'siqua autem est conchusio ex una sumptione ducta, eam vocant, non argumentationem imperfectam , aut Enthymema, sed syllogismum μονολήματον. Addere pote rat Sextum Empiricum, qui lib. a. Pyrrhon. Hypoth. c. I 3. & lib. 2. adversus Logic.- c. o. c tendit , syllogismum μονοληριασον esse perfectum , reliquos redundare nationibus 8c verbis otiosis. Verum sit eo loco ατελής . Numquid hac voce syllogismus significatur', cui alterutra desiit enum,

elatio 3 Nihil sane minus . Is demum siugismus imperfectus ab Aristotele dicitur, & Enthymemati

aequiparatur , qui non habet firmam cisncludendi virtutem . Eodem enim modo se habet Enthymema ad syllogismum , ut scribit Quinctilianas l. s. c. I . quo epichirema ad apodixim : atqui epichirema dicitur apodixis imperfecta , quia rem leviter immifestat : Enthymema igi rur seueti aximperfectus vocatur, quia leviter concludit. Quamquam vel ea de causis Rhetorum argumentatio impersecta dici potest , quod Zc praepostere saepe seratur , de quaedam auditori intelligenda relinsuat, quaecumque ea sint. Logici enim per suos

Ullosis mos misutius O scrupulosius scrutayrur omnia ut

12쪽

ut scribit Quinctilianus lib. 3. cap. I . v ad c uidum , confessumque perducunt: ideoque per intentionem atque assumptionem ad conclusionem recta pergunt ἰ & quod proposuerunt , per omnes partes essiciunt . Duas hasce argumentandi formas, earumque discrimen explicat Cicero in Partit. c. I 3. Argumentan/i duo faeni genera, quorum alte

rum ad ' dem directe spectat, alierum se fectit ad

motum. Dirigitur, cum proposuit aliquid, quod probarer ; sumpsitque ea, quibus uteretur ; atque his confirmatis , ad propositum se retulit, atque conclusit. ILia autem altera argumentatio , quasi retro coutra, prius sumit, qua vult: eaque confirmat s deinde id , quod proponendum fuit, permotis animis iacit, ad extremum. Quae altera argumentatio vocatur a Cicerone , Enthymema est , de quo Quinctilianus lib. s. cap. IO. Alii rithetoricum olZogismum, alii'. imperfectum s ogismum vocaverunt; quia nec disti Elis , nec totidem partibus concluderetur. Quod autum partes aliquas deesse Enthymemati Quinctialianus scribit , nolite putare, vulgaribus Dialecticis eum favere. Illi propositionem, aut assumpti nem deesse volunt, conclusionem non item : hie conclusionem vel in primis dignam putat , qum conticeatur. Quare ejusdem ' libri cap. Iq. affert praeclarum Enthymema ex Tulliana Oratione pro Ligario , quod babee, inquit, propositionem, probatione mque, non habet conclusionem: ita es illa -- persectus syllogismus. Quo loco videtis, eXtra omnem controversiae aleam poni, Enthymemata eL se quaedam, & sane optima, suisque numeris abololuta , quae in sola veriantur propositione. Hoc ero iccirco urgeo , quod Georgius Pachymeres, in Logica Peripatetica probatus dc nobilis , hanc unam partem Enthymemati denegaverit, reliquas tamquam perpetuas ac necessiarias constituerit. Αccipe , Pachymeres , nisi te fatis movet Quinctωlianus , accipe insuam , quae Tullius scribit in Topicis, cap. II. Ex boc ina Rhetorum suηt ex eon-

13쪽

Mn quod non omnis sententia proprio nomine Entis mema dicatur, sed ut Homerus propter excellentia, commune Poetarum nomen effecit apud Graecos suum; se eum omnis sententia Entrimema dicatur, quia videtur ea, qua ex contrariis conficiatur , acutissima , sola proprie nomen commune possidet. Eius generis haec

sunt : HUNC METUERE , ALTERUM IN METU MN PONERE; EAM, QUAM NIHIL ACCUSAS , DAMM AS; BENE QUAM MERITAM ESSE AUTUUAS , DICIS MALE MERERI; ID , UOD ScIS , PRODEST , NIHIL ID , .OUOD

NESCIS , OBEST . Ad quem locum iuvat Severim Boethii verba referre . Non totus , inquit, in his argumentationibus ponitur silogismus, sed propositio , cullus assumptio, ἐν conclum notae sunt. Igitur non per Quinctilianum ac Ciceronem modo, sed per Boethium quoque sola propositio aliquando facit Enthymema : neque opus est, ut inseratur testinata conclu-- : quod ille tamen ipse de Different . Topicis.

lib. a. scriptum reliquit, aliud alio tempore agens. Fere autem , Auditores, hujusmodi Enthymemata ex pugnantibus sumpta , & enunciato uno comprehensa , de quibus modo Ciceronem audiastis , per interrogationem efferuntur : cujusmodi ast illud Horatii l. I. serm. 3. V. I 26. Cur ostias, quod habes Latet enim in his paucis verbis argumentum , quod facile in Logicas formulas coiisitet potest.

Huc quidam trahunt , quod habet Iuvenalis

Satyr. 6. v. 4 8. - curtum sermone rotato Torqueat enthrmema;

quod ego facile paterer , nisi viderem per haec verba aliquibus fucum fieri , quasi vero Enthymemata eatenus cursa dicantur , quatenus cum syllogismo comparata paucioribus constent , eX communi scholarum regula. Nodum hunc expediam , vel potius plane recidam , si ostendero , Iuvenalem Enthymematis nomen pro Syllogismo Pialoico usurpare , Locum integrum afferre o

14쪽

portet , ut quae dicturus sum , facilius intellia

gatis.

Non habet matrona , ribi quae iuncta reeambit , Dicendi genus; aut curtum sermone rotato Torqueat Entismema; nec historias sciat omnes . Reprehendit uxores, quae nimio plus scire volen tes , & Rhetoricam, & Dialecticam; & Eruditi nem consectantur. Tria enim sunt veluti membra; neque secundum utique constare potest , nisi ser Entismema Logica significetur argumentatio. taque optimi Codices non curtum habent , sed curvum , hoc est volubile, & conversione conci sum ; cuiusmodi sunt Dialecticorum syllogismi quos Iubrici anguis circulatos orbes appellat Martia nus Capella in principio libri quarti . Neque vero iccirco inficior, Enthymema curtum dici posse rajo etiam , dc confirmo praesertim hoe loco , ubi affertur ad distinguendam disputationem Dialecticam a dicendi genere Oratorio. Sed nego , brevitatem conditionem esse Enthymematis necessariam : & qualis demum cumque sit , nega, in eo consistere, ut pede veluti uno ad concludendum feratur ; sicuti sentiunt , & magno consensu docent harum rerum magistri. Verum quod saepe tacitus animadverti, mecumque reputavi , palam ac libere aperiam . Homines

isti numquam Aristotelem legisse videntur; vel si legerunt , non intellexisse ; vel si intellexerunt , non eum certe ducem sequi , tametsi id verbo profiteantur. Nam ille tum hoc loco, tum pluribuaaliis Enthymema ab Exemplo distinguit : at isti quomodo distinguunt, cum Exemplum Omne haud aliter atque ipsorum Enthymema , per sumptionem , & complexionem afferatur 3 Si quis ita argumentetur : Turpe fuit Thebanis inferre belum

finitimis fine caussa ; turpe igitur erit Atheniensibus 'quoque ; Dialectici nostri procul dubio Enthym

ma vocabunt. Quid enim potius 3 At Aristoteles Exemplum facit, & alterum ab altero ita secerisuit, ut Exemplum ex re singulari sensibus subjecta

15쪽

cta aliquid probet , Enthymema ex communi ratione, qua. animus secum cogitat. Hinc in Pro. i. blematis scribit, Exempla esse manifesta , quod fiant ex singularibus ς Enthymemata minus essε nota , quod fiant ex universalibus . Uno Verho ita se habent apud Oratores Enthymema & Exemplum , quemadmodum apud Dialecticos Syllogismus & Inductio. 'co inquit Rhetoricor. lib. I. tex. 68. Enthymema quidem oratoriam Dilogi cim,

Exemplum autem Inductionem Oratoriam . P. ἐν υμημα μὲν ρητοροκον συAογισριὸν , παραδειγμα δε μαγωγίω ρήτορο . Parum est quod Exemplum dixi. Quid Inductio 3 Nonne ipsa quoque, quantum Visi extenta, duas tantum complectitur partes 3 Quid enim est in hac argumentatione , mmo sentis , θο sentit , aquila sentit; ergo omne animal sentit ;quid est , inquam , nisi sumptum & conclusum Membra quidem in parte prima multa sunt, sed, sumptio una . Hoc igitur quoque , si Dialectieos

nostros audimus , purum putumque Enthymema est : at Aristotelem si consulimus, Inductio voca ri debet. Dicam rursus, nomina h. e inter se distingui , non ex enunciationum numero , sed ex ordine; maxime vero ex rebus ipsis , quae fidem faciunt. Quapropter si quis dicat , Terra interIecta es inter Solem , ἐν Lunam ; ergo Luna obscuratur; Syllogismum profert, non Enthymema . FR-cite , quaeso , ne irascamini , optimi Dialectist , moneo vos Aristotelis mei nomine , verbis quam possum classsimis , voce quam possum maXima, hunc, quem modo recitavi, Syllogismum esse, de ad vestram ditionem pertinere. Ducitur enim ex. caussa rei necessaria ; rectoque ordine concluditur : quamquam verbosius e vobis efferri soleat, addita propositione . - Vetera ne moveas, inquiunt. Annos plus mille docemus, breviculas istas & contractas argu mentationes Enthymemata esse . Ita iuvenes se

nesque in scholis clamant ; ita placet. Quid jam cynstitviam Dialecticorum rempublicam novus ho

mo a

16쪽

tas vix uno , aut altero seditiosb cive stipatus, misces ac perturbas t Per me vero stet res ista publica ; dc siquidem potest , in alias etiam do minetur: quae certe si quando corruat , nos quoque in exitium rapiet. Attamen libuit, de parte ejus non minima quid senserit Aristoteles moderator 'ac princeps explicare ; sive illius caussa , live nostra , qui anno superiore quamdam movimus , ut in prooemio dixi, difficultatem , neque solvere potuimus.

Scio, esse aliquos , qui nihil audire velint, nisi quod ipsi aliquando probarunt, aut ab eo probari vident, quem suum sibi Dictatorem constituerunt. Hoc ergo genus hominum diligentissime fugere s leo ; quia sere pugnaces sunt , & quod consequitur , etiam injuriosi : in quo ipse cum minime valeam, si quando me invitum retinent, libenter cedo ; doleo de imbecillitate mea ; grates ago , quod doceant ; plenos sui , beatosque dimitto . Hic autem in tuto sumus . Ex hoc loco libere .& ex animo pandimus , quae nobis Videntur ; parati etiam , si sit opus , monumentis tradere litterarum , quae latius propagentur. Quamquam in hac quoque libertatis sede, tantorum virorum judicio munita , eum disserendi modum perpetuo tenebo , ut non offeram me dimicationibus ; verumtamen ubi se mihi offerent ipsae , non committam periculi fuga , ut me aut inermem, aut ignavum homines judicent. Interim vero illud majorem in modum peto atque contendo, ut quan

do tam liberum est cuique ex ingenio philosispha ri, mihi quoque liceat aliquid: & cum ego monstra quaelibet opinionum in aliis aequo animo feram , & fiquidem cupiunt , laudem etiam ; ipsi

quoque me non aegre patiantur ad eam abire disciplinam, seu nimis veterem, seu nimis novam, seu mi Vtam .ex utraque , quae mihi sit probatissima . Una est UENETI SENATUS auctoritas, quam ego hac in re vereri constitui: ab hac nullo vel meo judicio. vel alieno impulsulrecedam; nul-

ι lis

17쪽

IIs aut rationibus , aut conditionibus abduear et quod ab ejus quasi numine ad hujus juventutis institutionem accepi, perpetuum mihi, firmum . Tatum que erit; nec quidquam fieri posse melius, aut cogitari existimabo, quam quod ab eo Consi- Iio, quod sapientusimum in terris habetur , constitutum est.

18쪽

S O R I T

MENfE NOUEMBRI MDCCon

AD secundum rediturus Posteriorum An

lyticorum librum , unde publieae hujus exercitationis altero adhinc anno initia duxeram , deliberare animo coepi, num eadem recinerem jam parata; an Vero aliud quipis . piam commentarer, quod vel plane novum es. iet, vel novitatis speciem aliquam praeseserret. Nam ex una quidem parte terrebat me novus la bor in agro tam sterili suscipiendus: ex altera vero incredibili verecundia impediebar , ne eramis hen illam recoquerem, meisque auditoribus.la

tis oppido viris , & fastidii delicatissimi, rursus apponerem Accedebat & illud ignaviae suspicionem defugienti, valde incommodum , quod non omnia licere mihi putabam, quae sibi licere Physici volunt, utentes saeculi licentia , & sua qua dam cogitandi libertate , quam Philosophiae parentem appellant . Logicae enim leges certae sunt atque immutabiles: neque ullus umquam studia haec suis inventis mutare poterit , nisi ratiocin tionem , atque adeo rationem ipsam conturbet. Quid igitur reliquum est, nisi ut orbe vel uti conis clusi, teneamus quidem locum, sed in eo ita mo-Veamur , ut periti saltatores ; quantumque fieri per nos potest , formam figuramque variemus e Illud certe erit novi, quod nunc demum in Dialectica possessiepe aliquanto magis cmfirmati, d

aria

19쪽

armam hanc a barbarie & obscuritate liberare e nabimur , vocantes in medium Scriptores illos, totius antiquitatis testimonio elegantissimos , qui differendi studium cum dicendi exercitatione , dc reliquarum litterarum industria conjunxerunt . Id

cum artem ipsam illustriorem faciet, & hoc loco magis dignam, tum nos ejus studiosos ab invidia liberabit, qui quamdam, Λc umbraticas nugas agitare dicimur; quarum nullus sit liberalibus ingeniis usus ad eam , quae humanam societatem ornat , disciplinam & eruditionem .

Neque vero iccirco tantum nobis indulgere vola mus, ut praescriptos publica auctoritate fines egrediamur ; sed in illis perpetuo inclusi , pulcherrimas quasdam Logicae particulas oblivione sepultas revocare conabimur, & illa ipsa , quae vulgares disputatores frequentant , pro talium natura rerum exornare. Quid sit hoc, & quatenus Valeat,ax edita a nobis de Enthymemate Dissertations, tamquam specimine quodam cognosci potest. Interim hodie ea sumimus ad ' disputandum , quae

eant , Latini Deaeplicabilia e quarum argumenta tionum ignoratio facit , ut nonnulli magnam Α- eade micae doctrinae partem non recte intelligentes , ipsa quoque Ciceronis scripta , quae de Philosophia sunt , abjiciant ; aut minus , quam decet, assidue versent. Atque ex his quidem siqua explicari posse videbuntur, explicare conabimur pquae vero prorsus inexplicabilia nobis quoque apparebunt, postulabimus cum Stoicis , ut excipiantur. Qualia tandem cumque sint , non debent a nostris Dialecticis ignorari ; quos ex turba dedu- simus, neque solum inter doctos; sed ante doctos collocamus ; ut facem veluti praeserant , s pientiae templa fideliter sequentibus patefaciant. Vindicandae sunt nobis antiquae pomessiones ; reparandum Dialecticum nomen ; restit uenda sch Iae auctoritas ; neque diutius pariendum , ut ba

bari nescio qxu Sammulsae adolestentibus impori

20쪽

DE SORITE . . I

nant, sibique Dialecticae provinciae imperium aris

rogent .

Dexplieabilia cum dico, videbor sortasse vulgaribus Logicis monstra dicere . Nullus est enim nodus tam arcte implicatus , quem se per suas Summulas explicare non posse sibi persuadeant. Scilicet in re omni diligenter cavent, ne quid ignorare videantur. Attamen ita sunt multa huius generis in orbe disciplinarum , ut hinc potissimum occasionem Sceptici sumpserint assensionis sustinendae ; atque his tamquam parietibus sese adversus aliarum Sectarum impetum munierint. No- δε δ' men ut ab eo incipiam Ciceroni debemus; vi '' 'sumque est Latinis hominibus satis commode exis primere griphos illos perplexos & flexuosos, quibus ita se veteres Eristici disputando implicabant, ut nulla appareret exeundi via . Controversa parum eo flens inquit Gellius lib. 9. c. I s. 9 quod

genus Graeci ἁπορον vocant, Latine id non nimis in-eommode inexplicabile dici potes. Duo sunt autem inter inexplicabilia , quae maxime celebrant Graeci Latinique Scriptores , & ad exemplum asserunt ceterorum, Pseudomenos, & Sorites. Ab his tamquam capitibus nos quoque incipiemus . Ac Sorites quidem, in quo uno tota hujus diei disputatio versabitur, interdum utilis argumentatio est, certis ac perspicuis legibus constans, non secus ac simplex syllogismus ; quas si v s violet, facili negotio refellitur: ut postea demor, strabo.Qus fallax & inexplicabilis est, Chrysippeus appellaur ; sive quod a Chrysippo sit inventus c nam

ipsi contra se Stoici has plagas texuerunt, & Carneadem armarunt , ut scribit Cicero θ sive quod Acad. ab eo magna contentions oppugnatus. Plures cer- 'ς::λ' te Chrysippi libros de Sori te recenset Laerr us in ue' 'ejus vita . Hinc Persius v. ult. Inventus, Cm 'pe, tui finitor acerm. Dicisur ia Graeca Vo C σωρος, tamquam ab acerin ιritici ; atque iccirco ace=υ fienominatus est a erone l. 2. de Divm. c. qautem ratiocinatio , in qua minutis addi 'ni-

SEARCH

MENU NAVIGATION