Jacobi Facciolati Locicae tomus primus tertius .. singulæ ad singulorum annorum studia instauranda

발행: 1772년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

bus, aut detractionibus ab eo, quod perspicue verum est , ad id , quod est perspicue falsium , dita putantem adducimus. Ea est inquit Iulianus Iurisconsultus de reg. jur. leg. 63. natura caviVarronis , quam Graeci σωρείτιά appellant, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes, disputatio ad ea, quae evidenter fama sunt, perducatur . Itaque Lucullus apud Ciceronem i. q. Academ . quaest. c. r6. captiosissimum interrogationis genus appellat , quod minime in Philosophia probari solet, cum aliquid minutatim & gradatim additur, aut demitur. Fit per interrogationem veteri Dialecticorum more hoc serme pacto: Decem grana paucane sunt, an multa si pauca respondes , Dialecticus reponit : Ouid si unum 1ddidero Z quid si alterum, rertium , quartum Z donec exprimat unum illud, quod multa essicit; cujus sane nobis cognitionem natura non est impertita . Quod si respondeas , decem esse multa , Dialecticus telam retexit, atque ita rogat: uuid si unum exemero quid si aD rerum, tertium, quartumst Quo te interrogationis genere in angustias adducit, non invenientem ubi sit consistendum . Hujusmodi Sori te in re seria usus est M. Tullius, ut ostenderet, nullum esse furtum tam ex iis guum , in quod non sit animadvertendum. Videte , Iudices cinquit lib. in Verr. cap. 94 quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum reciapiendarum daturi. Si ternos denarios qui coegit, erit absolutus, quaternos , quinos, denos denique, aut v cenos coget alius. Quae erit reprehensio e In quo primum injuriae gradu resistere incipiet severitas 1udicis uotus erit iste denarius, qui non fit ferendus P Hunc argumentandi modum inexplebilem Seneca dixit

lib. 1. de Benef. c. I9. cui similia multa re in rem, ex Omni antiquitate deprompta, si in re tam perspicua opus esset auctoritatibus . Sex. Empiricus eo utitur advers. Grammat. l. I. c. I. ubi contendit , nullam esse Grammaticam artem a quod qui eam profitetur, nec Omnia tenere pos- sti

22쪽

DE SORITE. Is

sit , . quae pertinent ad Poetarum &. reliquorum Scriptorum i terpretationem , quia sunt infinita ;nec sane plurima , quia plurimorum numerus definiri non potest ob acervalem dubitationem . Etenim texendo ac retexendo , quemadmodum nos

paullo ante multa cum paucis , ita ille plurima cum paucissimis confundit. Ex quo si, ut Grammaticus ab eo non disserat , qui Grammaticus non est . Callide pro Scepticorum instituto . Et vero si haec concludendi ratio valeret , j a m non Grammatica solum , sed omnis prorsus disciplina

corrueret.

Sed redeamus ad Ciceronem , qui sortiem magnopere roboravit in Academica quarta ex doctrina Carneadis , ut Lucullo improbanti resisteret. Non omnia persequar, quia sunt nimis multa. , atque ita abstrusa , ut vix legendo ac meditando in otio domestico capi possint. Illud paucis dicam , istiusmodi interrogationes, quae paullatim subrepunt, & numquam desinunt, revera ine li-cabios esse Fatendum est: enim . Fallunt certe quidem , quia pariunt absurda ; sed infirmitate numanae rationis fit , ut nequeant dissolvi . Infirmitas autem in eo est , quod supremos atque infimos rerhm gradus definire non possimus . Quo in loco obiter animadverto, id potissimum caussae fuisse Zenoni Stoicorum principi, ut doceret peccata esse paria. Videbat enim , modum rebus s-gi non posse . placet ipsa Ciceronis verba recitare , quae sunt in eadem Academ. q. c. 29. Rerit natura nullam nobis dedis cognitionem finium, ut uiala in re fatuere possimus quatenus. Neque hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interroganti, dives pauper, cla-σκs obscurus, multa pauca, magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito, aut de to , certo respondeamus, non habemus. At vitio sunt Soritae. Ita enim Lucullus eos appellaverat, & hoc nomine a Philosophia excluserat Frangite igitur

eos, inquit Tullius, si potestis, ne molesi simi. E

23쪽

νunt enitn, nisi cavetis . Cautum est, inquit Lueu us . Placet enim Chrysippo, gradatim interrogetur, gratia tria pauca sint, , aliquanto prius , quam ad multa perveniat, quiescere, idest quod ab iis dieitur, Q. Per me vel stertas Itacet , inquit Carneades I non modo quiescas . proficit Z Sequitur enim , qui te ex somno excitet , θ' -ο interroget: Quo in numero conticuisr , si ad eum numerum unum addidero, multane erunt Progredere rursus, quoad videbitur Quid plura me fateris, multimum te paucorum , neque primum multorum respoadere posse.

Simile est illud Horatii l. a. epist. I. ubi queritur de moribus saeculi sui , Poetas non merito , sed vetustate aestimantis . Ait enim , nullos esse certos vetustatis fines, quibus judicia haec circumscri hantur, temere ac per invidiam fusa. Si meliora dies, ut vina , poemata reddit,

Scire velim pretium chartis quotus arroget annus ,

Scri'tor abhinc annos centum qui decidit, inter , Perfectos veteresque referri debet, an inter Viles atque novos e Exeludat iurgia sinis. Est vetus atque probus, centum qui conficit annos. 2uid Z Qui deperiit minor uno mense , vel anno ,

Inter quos referendus erit veteresne Poetas,

An quos is praesens, ἐν postera respuet aetas Ise quidem veteret inter referetur honeste, cui vel mense brevi, vel toto est iunior anno. Utor permisso , caudaeque pilos ut equinae Paullatim velA , demo unum, demo is item

unum , Dum eadat elusus ratione ruentis acervi,

Qui redit ad fastos, virtutem aestimat annis . Quod autem pilis caudae equinae utitur ad explicandum Soritem , ex eo petitum est , quod Sertorius secit , cum jussit, quemdam ex suis militibus caudam equinam uno impetu vellere, alterum vero paullatim depilare . Quam rem totam

dabimus , cum erit nobis de Inductionis fallaciis

disputandum .

24쪽

Hoc ipsum monet me, ut ad Soritem revocem modum illum concludendi , quem Graeci dicunt φαλακρον, idest castum , de quo Diogenes Laertius in vita Eubulidis . Menagius vir admodum eruditus, & omnium Diogenis Interpretum longe princeps , fatetur, se non nosse , quod genus fallaciae sit hoc , & unde dicatur. Fortasse , inquit, ab hoc exemplo: Qui non habet pilos in capite , calvus es ; rasus non habet pilos in capite ; ergo rasus calvus es. Ego vero neminem Dialecticum fuisse puto posteritatis memoria dignum , qui tam frigida cavillatione usus sit. Vix pueri Dialecticas Institutiones attigerunt , cum talia contemnunt.

Boni , quaeso, consule, doctissime Menagi. Caisus

est acervatis argumentatio , per quam efficitur , non esse ealvum, qui calvus est; aut esse jam calvum , qui nondum est; quod certo definiri nequeat, quot numero pili calvitium constituant . Non temere hoc dico : sed praeeuntem Themistium seis quor, qui ad septimum Physicum Aristotelis, cap. . Iam, inquit, hoc loco se se ofert, caputque exerit acervatis ilia cavillatio , quam Soritem appellant , qualis ex accessu teruntii in eumulo divitiarum , is in finitione calvitii solet asserri . Totus

porro ille Aristotelis locus cognoscendus est de cernere volenti, quibus gradibus vires & pondera societate multiplicentur ; & in quo tandem consistat arcanum illud caudae equinae , cujus partes modo valent, modo non valent ad resistendum . Omnia scilicet per δαυαριιν & ενεργεια , potesaremis actum. Quid enim potius Sed quaedam tamen sunt , quae cum acervum fecere, nescio quid virium ac virtutis ex ipsa conjunctione capiunt ; quod certe nequit per Arist telicam δἀυαμιν & ενεργειαν explicari . Quid enim dicam inesse judicio rusticae plebeculae , quae cum in unum locum convenit ad Oratorem audiem dum , eum terret Cur singuli contemnuntur , universi contemni non possunt Scilicet cum eo

venere , concionem faciunt ι singuli concionem B si nou Ad

Laerti P.

25쪽

12 ACROASIS H.

non faciunt. Est aliquid in hoc toto, quod a eu-1usqucti natura sentitur; quid sit, non cognoscitur. Itaque nihil ab enexplicabili differt argumentatio illa apud AElianum de varia histor. l. a. c. I. qua Socrates dicitur excitasse Alcibiadem , qui popularium concionum iudicia nimis verebatur . uuae-Ρ inquit, homuncionem ostendens e media turba annon sutorem inum contemnis 3 Annuit Alcibiades. Quid Z nonne illum ostenditque eiusdem sellulae cerdonem, atque alios deinceps. Cum adolescens fateretur : Age, inquit Socrates , brsunt, ex quibus constat populus Atheniensis. Quare

fingulos contemnis, non debes universos reformidare .

Satis ingeniose ad disputandum ; non satis vere ad vincendum naturae sensum : quamvis & a Cicerone probetur in Tuscul. s. c. 36. An quidquam sultius, quam quos singulos sicut operarios barbaroseque contemnas, eos esse aliquid putare universosqVerum de Sori te inexplicabili hactenus satis. Alius est, ut initio dixi, qui inter idoneas argumentationes refertur , & facile solvitur , siquando fallat. Est autem acervus quidam enunciationum , in quo attributum primae sit subjectum secundae, attributum secundae fit subsectum itertiae , atque ita deinceps, donec tandem in complexione ultimae attributum cum primae subjecto conjungatur. Gradatio haec , quae nihil differt a simplici syllogismo, eo spectat ut tota vis argumenti, quod assumitur ad concilianda quaestionis extrema , dilucide appareat . Hujusmodi est Sorites , quem in exemplum perfectissimae demonstrationis affert Le-ibnitius ad Marii Nietolii lib. q. cap. 3. de veris

princi p. suodlibet corpus est in spatio ; quod es in spatio , potest esse in alio statis; quod potes esse in

alio 1'atio , potes mutare spatium ; quod potes murare spatium , est mobile: ergo quodlibet corpus est mobile e Qui ita disputat , idem facit , ac si diceret : Unum est in duobus : duo sunt in tribus; tria sunt in quatuor ; quatuor sunt in quinque ergo unum, est in quinque.

26쪽

DE SORITE. 23

Effertur porro Sorites hic, non secus ac prior, etiam per interrogationem. Exemplum peti potest a Plutarcho de anim. tranquill . ubi cum Stilponi , laetissime viventi, filiae impudicitiam objecis-1et Metrocles, mecine igitur inquit Stilpo ) meum peccatum es, an filiae 3 Cui cum ille respondisset, esse peccatum filiae, sed in sortunium patris , tum Stilpo ita interrogavit: Oui fieri hoc potes Nonne peccata sunt lapsus quidam 3 Assensit Metrocles .

lapsus nonne funt aberrationes eorum , quorum

Iunt lapsus t Omnino , inquit ille auid aberratio tares ὶ Nonne eorum sunt infortunia , quorum sunt aberrationest Quo quidem Cynicus belle inclusus,& ad silentium compulsus est . Praeterin quemadmodum Sorites Chrysippeus

texitur ac retexitur , ita hic quoque retro commeat & reciprocatur. Exemplum nobis suppeditat Lactantius de fals relig. e. I 6. ubi Gentium Dii in mares ac fae minas divisi impugnantur his fere verbis : Si duo sunt sexus Deorum , sequitur concubitus : si coeunt , Θ domos habent , ne in propa tuo faetant: si domos habent , consequens est , uris urbes habeant: si urbes habent , is agros igitur habent , eosque arant ἐν colunt, quod fit victus caussa: ergo mortales sunt ; ideoque Dii non sunt. Guod si agros non habeant , ne urbes quidem : si urbes non habent , ne domos quidem : si domibus

carent , ergo concubitu : si concubitus ab iis

abest , O sexus igitur foemineus e ergo sarminae ro

Diis non sunt: ergo omnino Dii non sunt. Ad genus hoc reciprocum accedere videtur

aliud, quod mixtum appellari potest. Est autem ejusmodi , ut aliter explicari nequeat , quam per exemplum . Sumam ab Arcesila . Tollebat Philosophus hic , cum disputaret adversus Stoicos , comprehensibilia & comprehensionemr ex quo effici volebat , ut scientia quoque periret ;l ct sapiensi in rebus omnibus assensum sustineret. Non est , hujus loci doctrinam hanc totam , subtilissi, misi involutam rationibus, aperire . Quol attinet

27쪽

24 ACROASIS II.

ad rem praesentem, ejus haec erat argumentatior

ΜιEa es comprehensio : ergo nullus est , qui comprehendat. Si nullus est, qui comprehendat, nihil est , quod comprehendatur: si nihil est, quod comprehenda rur, quoties sapiens assentitur , assentitur rei, quam non comprehendit: fi assentitur rei, quam non comprehendit, opinatur: est igitur sapiens inter eos, qui opinantur. Atqui inter eos, qui opinantur, non debet

esse sapiens ex doctrina Stoicorum: nulli igitur rei sapiens risentitur. Sed qui nulli rei assentitur, semis per assensum sustinet: ergo sapiens semper assensum sustinet. Ita colligi videtur ex Cicerone , & Em L pirico, qui nobis quasi filum praebuerunt , ut in

haec Arcesilae adyta ingrederemur. Universe autem ut modus hic argumentationis sive simplex, sive reciprocus , sive mixtus, recte procedat , firmiterque concludat, ante oculos habere oportet , quod docet Aristoteles initio c.

tribuitur tamquam subjecto, quot sunt ea , quae de attributo dicuntur , totidem etiam, de subiecto dicentur . Hoc tamquam fundamento nititur Sorites.

Itaque cum dico, Justitia es virtus, quidquid vim tuti convenit , justitiae quoque convenire debet; ac proinde ita disputari potest: Iustitia est virtus ;virtus est habitus bonus; habitus bonus mediocrit te regitur , erro Jusitia mediocritate regitur . Sed quia in gradationem hanc , praesertim si sit longior, facile ireepunt vitia & captiones ,.quae . nexum latenter infringunt , & conclusionem impediunt , iccirco quaedam monere volumus partim omnibus argumentationibus communia , pati imnostrae hujus propria. Et primum quidem cavere oportet, ne ullum sit verbum ambiguum. Ambiguitas enim geminat vocis significationem , dc ex uno duo facit , quaesbi inter se non cohaerent . Hinc serie intercisa,

recte descendi ad concludendum nequit . H et in

28쪽

DE SOR TE. a parte defiesebat Gorgiae Leontini Sorites . quo conabatur ostendere , quod est aeternum , Omnino non esse, ut refert Sex. Empiricus adverL Logic. lib. I. n. 69. Quod est aeternum , caret principio ;quod earet principio, es infinitum; quod es in i-rum , nusquam est ἱ quod nusquam est , omnino non es; ergo quod aeternum es, omnino non est. Porro infinitum nusquam esse , ex eo probabat; quia si alicubi esset , in loco esset, eoque contineretur, quod autem continetur in alio, est angustius illo, ideoque infinitum esse non potest . Scilicet nouvidit, aut videre noluit ambiguam infiniti significationem ς quae vox primum quidem refertur ad ea, quae sempiterna successione constant, cujus modi est tempus & motus apud veteres Philosophos ; deinde vero ad magnitudinem nullis ter minis circumscriptam . Si idem Valeret, sempesesse, & ubique esse, aut eκ ancipiti argumentum

duci posset , Gorgias dixisset aliquid . Non urge mus haec pluribus , quippe satis nota in scholis Peripateticis ex iis , quae Aristoteles disputat adversus Xenophanem , Anaxagoram , Anaximan

drum , & abos infiniti patronos, qui in hac ambiguitate ludebant.

Interdum autem fit, ut non unum aut alterum verbum, sed tota enunciatio ambigua sit, ince ta , & minus Vera: ex quo videtis , quid sequatur. Huius generis erat Sorites, quo Diophantus

Themistoclis filius dictitabat, quae sibi probarentur, probari Atheniensibus omnibuρ, ut est apud Plutarchum de pueror. institui. Quod placet mihi, placet matri meae : quod placet matri meae , placer Themistocli: quod placet Themistocli , placet omniabus Athemensibus t ergo quod placet mihi, placet omnibus Atheniensibus . Quasi vero dc ipse apud matrem , & mater apud Themistoclem, & Themistocles apud cives suos revera tantum possent, quantum vellent. In hanc eamdem regulam peccat Stoicorum conclusio, quae reprehenditur a Cicerone lib. q. de Fin. c. I 8. Guod bonum sit , id

29쪽

6se Ostabile; quod optabile, id esse expetendum; quod eκoetendum , laudabile, igitur quod bonum sit , id esse laudabile . Negat enim Aristoteles & Xenocrates , quod est bonum & optabile , idem esse laudabile, nisi sit eum virtute conjunctum : quia laus soli virtuti debetur ; in bonis autem & optabilibus non sola est virtus . Hinc colligere potestis, quo vitio laboret Sori tes Chrysippeus, & quare sit fallax. Scilicet mulis

ra , pauca , uno verbo relata omnia, sunt ambigua ; & aliter alio tempore , aliisque comparata significant: quo fit , ut certis finibus absolutisque eorum gradus comprehendi non possint. Deinde in eo summa cautio atque provisio ad. hibenda est, ut inter enunciationes ajentes nulla sit negans. Siqua enim hujusmodi inseratur , rem liquarum nexum & conjunctionem abrumpet. Itaque nihil efficit , qui ita disputat: Virtus est habitus ; habitus est quasitas; qualitas non est substan-ria ς sub antia per se constat , ergo virtus per se

constat. Vitium est in enunciatione tertia . Attamen quae proxime antecedit conclusionem , potest esse negans , modo ipsa quoque conclusio negans sit : cujus exemplum habemus, quamvis non ita clare expressunti, apud Ciceronem de Ossic. l. 3. c. 6. Si hominis es hominem Juvare , omnium utilitas est communis: si omnium utilitas est communis, una continemur omnes Iere naturae: fi una continemur omnes lege naturae , alter alterum Uiolare non debet: ergo homo hominem violare non debet.

Non inficior, Soritem interdum fieri ex omnibus negantibus posse , si a summis generibus de scendatur ad ima : veluti si dicam: Quod non est substantia , neque corpus , neque spiritus est ; quod neque corpus , neque spiritus es , vivens non est ;quod vivens non est, animal non est ; quod animal non es , homo esse non potes . Hic tamen studio omni fallacias cavere oportet: nam quae negant, facilius fallunt . Iam vero illud quosve cognoscere . necesse est ,

30쪽

DE SORITE. 2

num ea, quae in Soritem conseruntur, ex se apta sint, & per gradus recte congruentes ad conclutiois nem ducantur. In quo celebris est locus apud Ciceronem lib. I. de nat. Deor. c. 32. ubi Cotta reprehendit soritem Velleji, quo volebat ostendere , Deos hominum si miles esse , hoc serme pactor Dii beati sunt i nemo beatus es Me virtute: virtus esse non potes sine ratione . , ratio non es nisi in hominis figura: ergo Dii humana figura constant. Audiamus Cottam ipsum istius argumentationis vitium detegentem. Beatos esse Deos sumpsisti . Concedimus. Beatum autem De virtute ηeminem esse posse . Id quoque damus, is libenter quidem. Virtutem autem fine ratione constare non posse. Conveniat id quoque necesse est. Adiungis , nec rationem esse, η; si in hominis figura. Quem tibi boe daturum putas e Si enim ita esset, quid opus erat, te gradatim i huc pervenire ' Sumpsisses tuo Jure . Quid autem essi bue gradatim δ Nam a beatis ad virtutem , a

virtute ad rationem video te venisse gradibus . Acratione ad humanam figuram quomodo accedis P. Traecipitare sud quidem est, non descendere. Hic vero sperare juvat, Tullianos homines non

moleste laturos, me membrum illud , sumpsisses' tuo iure, loco movisse, & eo restituisse, ubi 'non dubito quin fuerit a Cicerone collocatum 9 quamvis postea nescio quo pacto demigrarit. Eiusdem rationis est illud Academicorum contendentium , inter vera visa & falsa nihil esse discriminis , quia falsa multa probabilia sint, atque adeo similia veri, ut vix, aut ne vix quidem internosci possint. Quod quidem eodem modo solvitur a Lucullo apud Ciceronem l. 4. Academ. quaest. c. I 6. Vitiosum Iane θ' captio'm genus . Sic enim ascendit s. Si tale visum objectum es a Deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam Ut valde verisimile e Cur deinde non ut d Piliter a vero internoscatur Deinde ut ne internoscatur quidem 3 Fo

perveneris, me tibi primum quodque concedente, --

SEARCH

MENU NAVIGATION