장음표시 사용
31쪽
tim vitium fuerit . Sin ipse tua sponte proe erli, suum. Ipsi per vos intelligitis, qua in parte desciat consectarium hoc . Neque enim , siquid est
alteri simile, continuo sequitur , ut si idem . Postremum , quod monemus, ex ipso Peripateticorum sinu, hoc est eκ Prioribus Anal tieis suis inimus. Est autem , ne ulla sit enunciatio particularis, nisi sorte prima. Etenim cuiuslibet subsectum sumitur tamquam medium , ut scholae vocant , peculiaris syllogismi. Satis autem manifestum est, syllogismum fore ineptum, qui medio nitatur particulari. Ad haec , sorites resolvitur in tot syllogismos primae figurae, quot sunt enuncia. t iones inter primam & ultimam, quarum quaelibet propositionis locum tenet . In prima autem figura propositio semper debet esse universalis, quod in arte hac nostra tritum est, atque omnibus notum. Porro dixi nisi forte prima et quia cum Sorites resolvitur in syllogismos , enunciatio ejus prima assumptionis loco ponitur; neque repugnat, assumptionem esse particularem, modo aiat. Subtilia sunt haec; neque inseri animis possunt, nisi per industriam privatae scholae , in qua & sche
anata ob oculos ponuntur , & saepius iterantur, de interrogando ac respondendo planissima fiunt. Utcumque se habeant, praeteriri non debent, quia sunt necessaria ad roborandam adversus cavillati nes Philosophiam. Quoniam vero in has salebras venimus, pergamus eκ arte, & quam suscepimus personam, na viter sustineamus . Resolvitur Sorites , ut modo dicebam, in tot syllogismos primae figurae , quot sunt media assumpta ad probandum in enunciationibus, quae praecedunt conclusionem. Itaque ille, quem initio hujus partis memoravimus ex Leibnitio,. tres continet syllogismos; quorum media sunt
esse in spatis, posse esse in alio spatio , mutare sp
rium. Ducitur autem initium ab e nunciatione secunda, cui subjicitur prima, hoc modo: Quod ess
o spatio, potest esse in alio spatio i quodlibet corpus
32쪽
est in spatio ; ergo quodlibet eo us potest esse in Hio spatio . Tum incipitur a tertia: Quod potes esse in alio spatio , potest mutare spatium ; quod bet eorpus potest esse in alio spatio ; ergo quodlibet corpus potes mutare spatium . Postea incipitur aquarta : Quod potes mutare spatium , est mobile ;quodlibet eo us potes mutare spatium; ergo quodlibet eorpus est mobile.
Alii aliter retexunt . Construunt enim primum' syllogismum ex complexione , & enunciatione , quae proxime antecedit : reliquos Vero , qui ex aliis enunciationibus fiunt, appellant Prosyllogismos ; quibus utitur disputator ad probandam aia sumptionem principis syllogismi. Eodem incidunt. Haec placuit ad vivum resecare , ut perspicue appareret , in quo vis sita sit argumentationis hujus , & quomodo refelli possit , cum captiose effertur : ne quis sibi persuadeat, cum audit, ' ritas inexplicabiles esse , genus esse unum latens in artificio Sophistarum, cujus nulla sit expediendi ratio . Proxima schola de Pseudomeno , quod est alterum inexplicabile , non minore diligentia disputabimus. Adeste frequentes ac benevoli, si
quid a nobis conferri judicatis ad res tam dimiles illustrandas.
33쪽
NON dubito , plerosque vestrum promim
mei expectatione commotos in hunc locum venisse, ut de Pseudomeno, quod est alterum inexplicabile , aliquid audiant; flagitaturos acerbe, si hanc argumentandi formam , quae mihi certe multo difficilior in ipsa tractatione visa est , quam initio putabam, in suis tenebris ae silentio relinquere velim . Quamquam , quod fieri in publici muneris promissione Ciceroicribit , ut ne populus quidem nisi concitatus flagitet, id multo magis in litteris usuvenit, in quibus nondum fortasse repertus est , qui tantdmpraestiterit, quantum promisit. Ita facti comparatique sumus, quicumque litterarum studiis operam damus quod nolim quispiam de se dictum putet ) sed certe ita facti comparatique sumus , ut multa identidem polliceamur, atque adeo parata jactemus ; submittamus, qui se vidisse dicant, ocrumores in vulgus spargant; cum librariis & glutinatoridus impensiarum rationem ineamus; principes viros fatigemus , ut sibi dicari patiantur; totum denique orbem moliminis admiratione suspensum per inania lactemus . Interim , ut sunt humana omnia, res in oblivionem abit , & fruimur fama sine experimento comparata . Quotus enim quisque in talia inquirit 3 Quis est unus ingenii tam difficilis , ut fidem publice datam sibi
34쪽
Inter omnes exsolvi curet Z Αlii ignorant, alii credunt . alii dissimulant; annus vortitur, satis est. Haec ego cum reputarem quotidianis exemplis explorata , ea schola , quae Soritae explicationem consecuta est, nonnulla de Pseudomeno dedi, & ea quidem ejusmodi , ut auribus hominum non indigna judicarem , sed oculorum judicio, pro ea, quae nunς ι est , reprehendendi libidine , committere non auderem. Excurrit spatium illud , & more vacavimus . Sed jam mihi studia repetenti redit in mentem pollicitatio. Et quamvis conatum Omnem adhibuerim , ut animum ab hac cogitatione averterem; ipse me tamen vincere nequivi, ut fidem fallerem in concione obstrictam : quae fides prosecto si a litterarum provincia repellitur , quid est reliquum nisi ut apud barbaros sedem quaerat de domicilium , in quo consistat 3 Quocumque igiturres cadat, rursus de Psevdomeno dicere aggredior, statuo emissurus , quae dixero , spinosa illa quidem , & pro saeculi more nimis arida, sed tamen ex ipsis disciplinae nostrae visceribus ducta, & cum illis , quae de Sorite disputavi , valde conjuncta. Video futuros esse aliquos , qui hanc ariditatem nobis objiciant ; quorum maledicta vitare numquam poterimus , nisi, quod tacite poscunt , nihil omnino scribamus . Nam Orationes cum haberemus , & pro illo popularis facultatis ingenio ubertatem & copiam sequeremur , isti ipsi, quasi nimia redundantia obruti, jejunitatem & famem a nobis requirebant . In quo sane illud significabant , quod ipsi quoque Ciceroni contigit ut est in prooemio secundae Tu seu lanae 9 se nihil probare velle , quod aemulari non possent. Quod igitur tunc adjutore populo fecimus , ut paucorum convicia ex abdito in nos jacta contemneremus ,
idem nunc multo alacrius publico judicio muni ifaciemus , illud reputantes , sati3 superque laudis Logico esse , si non omnibus liberaliter eruditis hac tempestate displiceat. Sed jam pro consuetudine nostra agamus quod instat.
35쪽
Pseudomenon , si Laertio credimus , Eubulides invenit , patria Milesius , Euclidis Dialectici di scipulus, & quod ad esus laudem in primis facit, Demosthenis Oratoris magister . Cicero de Divinat. l. a. c. q. Graecam hanc vocem interpretatur Mentientem, nomine ducto a materia , ex qua
fieri sylebae istiusmodi fallacia . Formula interrogationis est apud Gellium lib. I 8. c. 2. Cum mentior, is mentiri me dico , mentior, an verum dico Nullus est nodus in vulgari Dialectica , qui paucioribus egeat . Nam si quis ita rogetur ex turba ista, procul dubio respondebit: Cum mentiris, irmentiri te dieis , mentiris , O' verum dieis . E tenim qui mentitur, mentitur; idem tamen, cum dicit se mentiri , in hoc non mentitur. At si nihilo plus dicunt , non video, cur tam multi de Mentiente libri scripti fuerint , ut auctor est Seneca epist. 43. Ita ne vero tam levem captiunculam Chrysippus inexplicabilem vocat , & cum Sorite conjungit , tamquam cum Scylya Chary dim 3 Cur non poterat ipse quoque notissimis sormulis rem expedire Miseret me Philetae illius Coi , qui ob nimium in re tantula studium tabo correptus, fatis cessit. Quod certe non crederem , nisi & Hesychius traderet , dc Athenaeus in Dypnosoph. l. s. e. I 4. insculptu ejus monumento
epigramma reserret. Elisa, φιλητῶς ἀμι. λογων Ο με, η, νυκτων φρονῶδες ἐσπέροοι .Hoc est Hosper, Fbueras sum . Perdidit me pseudome
Et nocturnum studium essus caussa fusiceptum. Haec qui serio cogitare voluerit, facile sibi persuadebit, Summulisas nostros se enim ipsi se appellant minime intelligere , quid sibi velit Pseudomenos , unde oriatur, aut quo spectet. Neque vero aliquid in illo est arcani , quo homines istitam acuti penetrare non possint , cum ego tam tardus verborum indagator mihi potuisse videar
36쪽
sed in hac ignoratione versantur , quia Cicero. nem , qui ista unus sei ne explicat, vel contemnunt tamquam Grammaticum , vel non intelligunt, quod latine loquatur. Tota igitur Pseudomeni difficultas , ut ex ejus libro de Fato, & ex Academiea quarta colligitur , in eo posita erat , quos veteres Dialectici ex schola Euclidis , atque adeo etiam novi ex Zenonis. Cittieii disciplina ,
ratum decretumque haberent, pronunciatum Omne aut verum esse , aut falsum ; nihilque admitterent, quod esset αδιιοορον, & in partem utram
que verti posset. Nam si aliquid aiebant) in lo
quendo nec verum, nec falsum es, certe id verum non es : quod autem verssm non est , qui potes non
falsum esse ' aut quod falsum non est , qui pares non
esse verum Contra Academici, ut totum hoc Dialecticae sundamentum convellerent , ex formula interrogantes , quam paullo ante recitavi , quaedam enunciata colligebant , quae nec accipi possent tamquam vera , nec rejici tamquam falsa . Hujusmodi erat istud ; Si te mentiri dicis, vereque dicis te mentiri, verum dieis. Siquis enim, quod ita esset pronunciatum , verum dixisset , ita repellebatur : Si dicis nunc lucere , verumque dicis, lucet; ergo si dicis te mentiri, verumque dicis , mentiris. Quo modo verum est unum , alterum quoque debet esse verum. Ex primo enim sit haec conclusio r si lucet , lucet; lucet autem; lucet igitur . Ex altero fit illar si mentiris, mentiris ἱ mentiris autem ; mentiris igitur . Ipsa ratio connexi cum concesseris superius, cogit inferius concedere de si vis conclusionis valet , in utroque valet. Quod si Dialecticus ex hac parte dejectus , in alteram migrasset , suumque illud enunciatum falsum dixisset, statim Carneades io eum ab illo desertum occupabat, dc connexo aeque firmo defendebat . ita serme: Si quis se mentiri dicit, cum revera mentiatur , verum diciti tu autem te mentiri dicis , cum revera mentiaris; verum igitur dicis. Aut omnis tollenda erat con-C cluin
37쪽
eludendi ars, aut quod ita conclusum esset; eonis cedendum . Quapropter ad incitas redacti Dialectici, nihil affirmate in re tam ancipiti pronunciare audebant; sed postolabant , ut haec exciperentur tamquam inexplica silia . Accipite ipsa CL.ceronis verba , quae sunt in Academ. q. c.
Nempe fundamentum Dialecticae est e quidquid enun- cietur , aut verum esse, aut falsum. Quid igitur e Haec vera , an falsa sunt 3 Si te mentiri dicis , idque verum dicis, te mentiri; verum dicis. Haec
silicet inexplicabilia esse dicitis: quod es odisus, quam tua , quae nos incomprehensa , is non percepta dicimus . Sed haee omitto ; illud quaero , si ista e δε- cari non possunt, nec eorum ullum Judicium inveniarur , ut respondere possitis , vera ne , an falsa snt, tibi est illa definitio, effatum es id , quod aut verum, aut falsum fite Ecce vobis, Auditores, quidquid momenti in Pseudomeno est, in quo magnum praesidium Adademici ponebant disciplinae suae .
Nam uno convulso , nulla ratio esse videbatur , cur starent effata reliqua. Siquis a nobis petat , ex his angustiis qua ratione possit evadere , respondemus , dialecticam
verborum formam a rerum materia separandam
esse . Nam haec quidem ingenio non hebeti statim se manifestat; illa inexplicabilis est . Itaque ad eam disserendi legem , per quam vetabatur sex dialecticis repagulis exire , id quoque additum erat , ut scribit Gellius I. Iε. c. a. non esse bH modi interrogationi,ns respondendum. D. Hieronymus per haec aliquando tentatus, clavum clavo trusit: quod est laudabilius, quam silere & excipere . Contendebat videlicet , Episcopum Carterium unius uxoris virum dici debere , quamvis praeter illam , quacum vivebat , aliam habuisset ante baptismum . Sustinui , inquit epist. 83. ad
Oceanum , Romae a viro eloquentissimo cornutum, ut dicitur , θίZogismum, ut quocumque me verterem strictius tenerer . Uxorem , inquit, ducere peccatum
es , an non j Ego fimplex, ἐν qui insidias vitare ne
38쪽
irem, dixi non esse peccatum. Rκrsum aliud proinposuit. In baptismate bona opera dimittuntur , an mala st Et in hoc eadem simplieitate respondi, peccata dimitti. Cum me securum putarem , coeperunt mihi bine iκde cornua incresere, is abscondriae prius acies dilatari. Si, inquit, uxorem ducere non est peccatum, baptismus autem peccata dimittit, av d quid non dimittitur, reservatur. Illico mihi, quo a fr-tissimo pugile percussus essem, ante oculos caliga ob versari coepit; flatimque recordatus Chrs pei δε- ismatis , si te mentiri dicis, idque vere dicis . mentiris, is in memet reversus , converti in adversarium propositionis frσbam . Qitrio , inquam , tetit respondeas. Baptismus hominem facit novum , annone Vix dcdi, quod novum faceret, gradat m intuli e ex toto novum facit, an ex parte R Oondit ex toto. Deinceρs interrogavi: Nivit ergo veteris hominis in baptismate reservatur Movit caput. Coepi protinus texere. Si baptismus novum hominem facit, is ex toto novum facit, nihilque in eo veteris homianis reservatur , non potes novo imoutari , quod inveteri quondam fuit . Haec D. Hieronymus, qui nobis ansam praebet Pseudomeni long ras dilatandi . Hoc igitur nomine cavillationes illae omnes significari solent , ex quibus contrarium sequitur . Quo in numero est modus quidam , qui κυρι δειν a Graecis dicitur, a Latinis Dominans . Eius ulm& rationem magni quidam viri eum quaererent , Dominantem appellarunt fallaciam illam, qua ulus Diophantus contendebat quae sibi probarentur , probari Atheniensibus omnibus . Sed totum illud argumentationis genus ad speciem quamdam Sorserae pertinet, quam nos anno superiore dedimus,& explicabilem esse ostendimus. Aliis in mentem venit , appellationem ducere a Catonis M-nioris dicto , quod est apud Plutarchum in Ro
Omnes homines dominantur feminis, nos omnibus h
39쪽
Romanos dominari , dc non dominari; ob eam scilicet caussam , quod nimia esset in civitate seminarum auctoritas ; quam Cato cum serre non posset , cavillando castigabat. verum me assensum sustinere cogit Arrianus, qui ad Epitectum
lib. 2. c. I s. scribit , Dominantem ortum esse ex disputatione τι, ηῶν δυνα ,ν ς quamvis nec satis rem explicet, nec idoneam nominis caussam retaderat. Praeterquamquod non tantae sunt in Catonis dicto praestigiae , ut dc dissicillimae intelligentiae sophisma dici debeat , quemadmodum Dominans dicitur a Plutarcho non semel ; dc ea litterarum monumenta capere possit. quae a Philone& Heliodoro de Dominante retusta sunt, ut narrat Themistius in Orat. Iq. Sed erit nobis de re
hac gota disputandi locus in Acroasi de Ignava
Hactenus de fallaciis , quae ex eodem contrarium essiciunt. Proxime sequuntur illae , quae contrarium essiciunt ex contrario e cujusmodi genus Rhetores appellant ἀσυτατον , quasi flatum non comsistentem. Exemplum dabit taliantius libro Divin. Instit. 3. c. 6. Somniavit quidam , ne somniis cre deret . Si crediderit, tum sequitur , ut credenduin non fit: si non crediderit, tunc sequitur, ut credendum fit. Bene habet, quod aliae non desunt caussae , dar somniis neganda sit fides. Ceterum ipsa conclusio contorta dc perplexa est ; sed eadem tamen ita otiosa , dc frugis vacua, ut in gravi disciplina contemni possit, nisi porro pergat, re in. ipsas quoque sacras litteras impetum faciat. Nam eodem modo ludunt in Epimenidis dicto apud D. Paullum epist. ad Tit. c. I. κρῆ s-4 Cretenses semper mendaces . Cum enim ipse quoque Epimenides Cretensis fuerit , sequitur ipham quoque fuisse mendacem ; ac proinde falsum protulisse , cum dixit , Cretenses mendaces esse . Ex quo essicitur . Cretenses , si sunt mendaces, non
esse mendaces . Haud aliter illud , quod est in Psalm. D 3. Omnis bomo mendax, la ipsum Davia
40쪽
dem verti solet: Si enim omnis homo mendax inquit D. Gregorius i. aa. Moral. c. I 6.9 ergo tu ; falsaque iam erit sententia , quam mendax ipse protulisti . Si vero Ue non es mendax , vera jam sententia non erit. .Verum istiusmodi pronunciata moralia sunt , non naturalia & necessaria ; ideoque etiam mendax interdum vera loquitur, quamvis plerumque falsa. Hoc modo invidi, ut scribit Cicero in Tuscul. q. c. I a. di malevoli , livid; , , timidi , ἐν misericordes dicuntur, quia proclives ad eas perturbationes, non quia semper feruntur . Gregorius tamen aliter Prophetam de sendit , quem putat divino afflatum spiritu ita pro- huncia me . Notandum , inquit, quod praemittitur, Ego dixi in excessu mentis meae . In tantum igitur is ipse mendax in quantum home , in tantum autem omnino non mendax , in quantum per excessum mentis super hominem . Nunc si tam late vagatur Pseudomenos, ut neque D. Paullo, neque Davidi parcat, nemini mirum videri debet, si ipsos quoque Iurisperi'os implicare potest , & judicia turbare . Prodeat in medium Asrichnus , qui haec habet leg. 88. Dig. adleg. palcid. Qui quadringenta habebat, trecenta Dravim, deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hae conditione legavit, si legi Falcidiae in testamento
suo locus non erit. Quaeritur quid Juris. Dixi mων ἀπορων hane quaestionem esse, qui tractatus apud Dialecticos 4s 44 δομένου dieitur. Etenim quidnuid eonfli tuerimus verum esse, falsum reperietur. Namque si legatum tibi datum valere dicamus , legi Falcidiae locus erit ; ideoque deficiente eanditione, non debebitur . Rursus si quia conditis deficiat, legatum valiturum non fit, Legi Falcidiae locvs non erit; ideoque legatum debebitur , Tulerat enim legem P. Falcidius ut haeres praeter modum legatis Oneratus ea minueret, sibique partem quartam bonorum acciperet . Hinc Sophisticae technae : quarum vitium
cognoscebat quidem Africanus , sed quemadmodum praeritatorum ludibria cognoscuntur , qui-