장음표시 사용
41쪽
bus nos falli eerto scimus, ac quomodo fallamur ,
explicare non possumus. Itaque omissa verborum controversia , Cum voluntatem , inquit , testatoris eam fuisse appareat , ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nolui, magis est ut statuere debeamus , tui legati conditionem defecisse . Ad hune locum simile quippiam Cujacrius movet . Querit enim , utrum parendum sit rescripto Principis fine subscriptione , quo vetat, ne rescriptis e subIeriptione pareatur. Si respondes, parendum esse , sequitur non esse parendum ; quia damnat rescripta sine subscriptione. Sin autem dicis , nota esse parendum , jam pares ; quandoquidem hoc ipsum est , quod imperat , ne parratur . Uerum , inquit idem, rem explicat voluntas Principis , quae
es ut deinceps rescriptis non pareatur fine subscruptione , atque ideo huic pareatur . Alciatus etiam . eρενον ad Pseudomenon re orat.
Est autem ἁν cippa pον adversarii Dilemma, quod in ipsum rejicitur. Nam utrimque pariter valet, re ancipi rem affert respondendi curam . Latini non inscite Reeiproeum dicunt. Omnium liutem vulgatissimum est illud , quo ulum serunt Evathlum adolescentem adversus Protagoram magistrum suum , Sophistarum facile principem. Cum enim Euathlus decem millia cum eo pactus esset, dimidium hujus pecuniae statim dedit ; reliquum
vero se daturum promisit, quo primum die cauta iam orasset ac vicisset. Sed cum caussas numquam recipereo ; idque facere videretur Γ ne reliquam mercedem magistro solveret , eum Protagoras in
judicium rapuit . Cumque ante judices stitisset , litem contestaturus, Disce , inquit, stultissime adolescens, quicum tibi res sit : Sive enim hodie
contra te pronunciatum erit, sive pro te, . dabis quod peto. Nam si contra re, merces mihi ex sententia debebitur , quia ego vicero : Sin autem pro te, debebitur ex Pacto , quia .tu viceris. It que aut in damnationem, aut in conditionem inis
cides Ad haec Euathlus et Placet mihi , inquit,
42쪽
' victoriae omen capere ex hoc ipso argumento, in quo te vincam . Disce igitur tu quoque , Magister optime, quicum tibi res sit. Sive hodie contra me pronunciatum erit, sive pro me, non dabo , quod petis. Nam si pro me , nihil tibi ex sententia debebitur ,' quia ego vicero et sin autem contra me , nihil tibi debebitur ex pacto , quia non vicero. Tum 1udices inquit Gellius i. s. c. io. dubiosum hoc is inexplicabile esse, quos utrimque dicebatur, rati, ne sententia flua, utramcumsue In partem dicta esset, ipsa se rejcinderet, rem in udia catam reliquerunt uidas idem refert de Corace, ct Tifia ejus discipulo : aitque nihil aliud judices pronunc lasse, ni si κακου κορακος κακον δον , ivst ma-B eorvi malum ovum : quod postea in proverbium abiit. illud scilicet significare voluerunt, ex malo praeceptore malos prodire discipulos o Id ita verum est atque inκ ploratum , ut in sani ac furiosi habendi sint parentes illi, qui cum possint , optimos praeceptores non deligunt ac probatissimos , quibus pitnora committant sua. - . Aliam non dissimilis notae controversam ponit Gellius i. s. e. 16. sumptam ex Plinio secundo . Vir fortis praemio , quod optaverit, donetur. Qui fortiterfecerat, petiit alterius uxorem in matrimonium,aceepit. Is deinde, curus uxor fuerat, fortiter fecit . Repetit eamdem hoc argumento : si tibi placet lex , redde ; si non placet, redde . Nam si prior ille vir sortis legem probabat , reddere debebat uxorem posteriori , qui fortiter secerat. Si non pro babat , reddere nihilominus debebat , quia si caussa abstulerat . Animadvertit Gellius , repelli potuisse posteriorem virum sortem reciprocodilem male ita serme: Si tibi Hac et lex, non reddo ; fi non placet , non reddo. Nam si legem probas , rure quaesitam uxorem retineo ; fi ποα probas, non babes νepetendi caussam. Sed ne omnia soro teneri videantur, ex his finibus exeamus ; sitque exemoli loco di
43쪽
Bionis , ut Diogenes Laertius . Rogatus isturhic , quicumque tandem fuerit. num praestaret uxorem dacere, ita respondit: Autpustram duces, aut deformem . Si piacram , habebis communem ; si deformem, habebis invisam: Dicam Graece: nam
urbanitas multo maxima hujus sententiae in Verbis est. ἡτοι καλιώ εξειε, - ώσχραν. Ab ἀ καἰω, εγο κοινω ' ω δε πισχράν , ευ s ποινήν . Magnum sane caelibis vitae solatium. Sed ajunt , responsum holita fuisse reciprocatum ab eo, qui rogave at: mxor , quam ducere cogita , vel eritpulcra, deser-
menti in eo esse domi, quod tertium quiddam sie inter duo haec, uae disjunguntur; cujus rationem , qui ita pugnabant , perspectam non habuerunt . Nam inter pulcram seminam, d deformem media quaedam forma est, quae de a nimiae pulcrit dinis periculo, dc a summae deformitatis odio va cat. Formam hanc mediam Phavorinus non in pte appellat uxoriam; Ennius in Menalippae Tra-ἱoedia dixit satam. Scribit enim , eas fere feminas incolumem pudicitiam servare, quae stata somma sunt , Hinc habetis , non quodlibet recipr eum dilemma aeque intercludere respondentem sed esse nonnulla' , quae medium quoddam inter cornua , ut ita dicam , effugium praebent. Lucianus in Sectarum Auct. ad eamdem hane inexplicabilium classem referre videtur fabulam Egyptiacam , quam ipse -κοδω- voeat, Clemens
Alexandrinus lib. s. Strom. κροκοδειλινον λων, Qui ctilianus lib. i. Inst. cap. Io. Crocodilinam . Est
autem hujusmodi. Fingitur mulier ad Nili ripam blatum sbi filium petere a Crocodilo , cui ille se redditurum promittit , si recte divinet , num redditurus sit. Mulier igitur , non mihi, inquit, reddes. Tum et Crocodilus: Ut verum dicas, nouveddam ; neq*e reddere debeo, si dicis falsum , q*i non pares conditioi . At Mulier, ex contrario coib
44쪽
vertens argumentum, reponit: Si verum dixi , eis pacto reddere debes . Falpum autem me dixisse, evinocere non potes, nisi reddas. DOxipater Graecus Aphthonii enarrator docet , krmam hanc argumentandi vocari a Graecis πρίων- id est serram ; quod eam disputantes veluti serram inter se recipro
Verum de Pseudomena plura dixi, quam volebam . Quamquam res est ejusmodi, ut etiam qui nimium dicit , non omnia tamen dicat . Multae undique incurrunt eruditiones ex vetusta sapientia , quae si paucis Verbis comprehendantur , Obscurae sunt, minimeque delectant; si late suseque trahentur, temporis occupant plusquam satis. λ'o totum id temperare conatus sum , & modo quodam coercere I ne auditores tam benevolos
primo hoc die , in quo reliquorum omen est, ad fastidium detinerem.
45쪽
HABITA MENSE NAVEMBRI MDCCXXVIL PUblice docendi onus , quod mense Majo ad
reficiendas animi corporisque vires deposuimus ., nunc rursus , quod bono vestro fiat , alacres erectique subimus . Quamvis autem ipsa rei natura quodammodo poscat , ut per plana & facilia , tamquam per gradus quosdam , intermissa repetentes. ad altissimas conteminplationes paullatim ascendamus ; attamen doctorum virorum frequentia , qua locus hic auspicii gratia his diebus celebrari solet , non patitur, ut vulgare aliquid & commune asseramus. Ego enim cum praecetpta dicendi omnia magni facio, quantum per me licet, ubique retineo, tum nullum existimo perpetuum firmumque esse praeter illud , ut apte dicatur ad eos , qui audiunt . Video , quid postulet concio haec , quae certe non eonvenisset, si quid a nobis exiturum putasset eκ plebejo illo & exposito quaestionum Logicarum promptuario , quod jamdia studia haec nostra in magnum contemptum ac prope fastidium adduxit . Inceptam igitur abhinc biennio. de Inexplicabilibus disputationem persequimur ψ ut partem hanc totam in Graeca disserendi ratione latentem ad scholarum nostrarum usum producamus : si modo scholae nostiae rerum ac verborum πικυρο- λιαν superioribus annis susteptam absicere possunt, ec ad antiquum splendorem redire . Scio equidem,
46쪽
duo tantum esse sophismatum genera, quae nomi ne veluti proprie inexplicabilia a Cicerone & Gellio . vocantur , Soritem , dc Pseudomenon : si quis tamen orbem Philosophicum obire voluerit, multa insuper inveniet , quorum noli tam forma, quam mareria , idest non tam verborum , quam rerum ipsarum pugna explicari nullo modo posse videtur . & extra controversiam poni . Hujusmodi est in primis Achilles , quo argumento veteres Physici , Zenone auctore , ut est apud Diogenem
Laertium l. s. n. 29. motum tollere conabantur.
Ac nos ; quibus firmum decretumque est a Dialectica provincia numquam discedere, de Physica hac difficultate verbum nullum faceremus , nisi eam Dux ipse noster & dii putan4i Magi ster Aristoteles in libro Topicor. I. c. II. memorasset. inquit J λόγους ἐν-ντ ους ἔχοlae, τας δοσας, ους
κινεισθα, ὐδε το ς ἀδιον διελθένr idest multas habemus rationes eommunibus iudiciis oppositas, quas δε
vere dificio est: cui modi est ilia Zenonis, non esse motum , neque percurri stadium posse . Habetis, in quo hodierna schola versari velim : & licet, qua estis intelligentia , quanti hoc sit , ipsi per
Vos cognoscatas ; attamen nescio quid amplius polliceri ausim , quam conjicere cogitando possitis. Explicate atque excutite ingenia vestra; quid quid asseram, qualecumque sit, undecumque sit, diligenter expendite et ac si quid sorte a communi hominum sensu de experientia recedere vide-hitur, nolite antea condemnare, quam reputaveritis , viro sapienti nihil temere pronunciandum esse, praesertim adversus illos, qui in naturae contemplatione tota vita versati, ingentem doctrinae
famam sibi compararunt, di in illa totius sapientiae patria cGraeciam dico familiam duxerunt.' Achillas igitur , si nostros audimus , sephisma est , quod verborum ambiguitate ingenia minus prompta ludificat: at, si Zenonem coesulimus, firmissimum argumentum est , quod necessariadi com
47쪽
tonsecutione essicit , nihil moveri . Ego Ac instituto loci hujus, quadam quasi animi anticipatione Aristoteli addictus 'quod multi pro saeculi more sibi turpe putant non solum dico, dari in natura motum I sed hoc tamquam philosophandi
principium pono. Attamen non ausim, quod turba solet, Zenonem contemnere ut nugacem , tum ipsius caussa, tum maxime quod videam, Xeno
phanem , Parmen idem , 6c Melissum in eade triopinione fuisse ; quam deinde Stilpo , dc omnes Megarenses Philolophi secuti sunt . Habetis igitur non auctorem unum, sed multos, eosque noli
gregarios, sed principes , Ac magnarum sectarum ductores , qui conjunctis viribus defendunt, ut reis fert Aristocles apud Eusebium de praeparat . Ε-vangel. lib. I q. c. I 7 dc Aristoteles noster s. de Coel. c. I. quidquid est , unum tantum esse; generari nihil, nihil interire; moveri omnino nihil ; sed dumtaxat ita nobis videri. Ex hac ipsa doctrina, si recte conjicio, scepticorum familiae ortae sunt; quae cnm ex una parte sensibus omnibus motum 'perciperent, ex altera vero argumentis motum oppugnantibus respondere non possent, eo demum venerunt, ut nihil affirmarent. Cum enim apud eos, qui Dogmati
ci dicuntur, nihil certius sit , quam motus , si hie ipse labat , dc a fallaciis liberari non potest,
quid est reliquum , inquiunt , nisi ut in re omniassensum suspendamus Ergo s rationes conferre volumus, ex immenso illo sectarum numero, quae varias philosophandi rationes, inierunt , soli Peripatetici , Stoici , dc Epicurei motum admiserunt. Quod quidem iceirco praemittere volui , ne oscii antes tamquam in captiuncula , Zenonis disputationem adversus motum excipiatis i aut , quod Diogenes secit, abire incipiatis. Princeps igitur argumentatio , qua geno admotum labefactandum utebatur, cachuses dicta est, .
non tam quod validissima asset , quam quod ab Achillis velocitate ejus ratio di figura duceretur. - Ita
48쪽
ata enim disputabat: si motus est, velocissimus homo , cujusmodi Achilles fuisse fertur , comprehendere cursu testudinem nequit. Nam sit Achilles decuplo velocior testudine ; spatiumque decurrendum sit stadium : Achilles collocetur in principio , testudo in medio ; & ex suo uterque loco moveantur: quo tempore Achilles veniet ad medium , testudo decimam alterius dimidii partem conficiet , ideoque praeibit. Rursus movea atur: dum Achilles decimam hanc partem percurret , testudo alterius decimae decimam absolvet, eumque Praecedet ; atque ita deinceps in infinitum :quia, quae moventur, intervallis moventur; quae intervalla , quantumvis exigua , infinite dividi possunt. Achilles igitur, qui toties ποδαρκης ab Homero dicitur , numquam testudinem assequetur . Quod si hoc iam absurdum admitti non debet ,
oportet e Xcludere motum dc constituere , tale quippiam nobis apparere, quod revera non est. Multa praeterea lunt, quibus Zeno motum e ertere nitebatur , eaque inexplicabilia : at nos illa tantum persequi volumus, quae ad Achillis confirmationem spectant, eodemque revolvuntur . Addebat igitur Philosophus hic : si quid movetur , alicubi incipit , alicubi desinit ; sed cum spatium quodlibet sit infinite dividuum , nihil in eo primum , nihilque postremum reperiri potest; satius
est igitur ut dicamus, non esse in natura motum,
sed i pecie quadam & imagine falsa sensibus nostris illudi. Huic parum dissimile est illud: siquid movetur, pergere a termino in terminum ς , at in medio spatio infinitae sunt partes , infinitum autem finito tempore pertransiri nequit; nihil igitur movetur . Tota hujus argumentationis vis in eo sita est,
ut videtis, quia intervallum quodlibet infinite secari potest ; quod Stoici dc Peripatetici communi consensu docent . Epicurei , ut ex his Zenonis plagis se se expedirent, statuErunt, esse aliquid in natura minimum , in quo divisio conuitat, nec
49쪽
porro pergat. At aliunde capiuntur . Quia si minima haec extensione carent nihil umquam ex tensum facient ; sin autem extensione praedita sunt, procul dubio figuram aliquam partesque habent, ideoque dividi possunt. Haec ita multis rationibus explicari solent ac roborari , ut nullum Epicureis effugium relinquant . Praeterquam quod ne ita quidem Achilles evertitur . Nam , utcumque testudo tarda sit , certe unum ex minimis Epicureis quolibet momento decurret , quo nihil
potest minus : at ne Achilles quidem quolibet momento plus minimo decurrere potest ; aliter uno tempore esset in duobus locis : testudo igitur, si semel praecessit, semper praecedet. Reliqua philosophantium caterva libenter concedit, intervalla quaevis infinite secari posse; quamvis ne illud quidem neger, hanc ipsam opinionem in multas gravissimasque incidere difficultates, ex quibus vix exitum reperire .potest . Nos, qui ex his sumus , videamus oportet , quomodo
tueri motum in hae infinitate possimus, & A hil-
Iis incommoda superare. Arma nobis praeber Aristoteles in lib. Physicor. 6. c. s. unde ipsa Z nonis argumenta sumpsimus. Docet enim spatium , in quo aliquid movetur , esse infinitum non quantitate, sed divisione; idest non proprie & re ipsa ,
sed improprie & potestate quadam ; quatenus , qualibet divisione facta , rursus quod remanet , dividi potest. Et quia tempus ipsum , quo motus sit, eodem modo dividuum est, sequitur utrius. que partes sibi inter se respondere. In hoc Ariis stotelis responso nihil Aristotele dignum Zenonis
sectatores inveniunt . Nam primum quidem negant, tempus continere partes divisione infinitas rsiquidem temporis partes ita se habent, ut una sit praeterita, altera futura: quod autem praeteritum est , dividi ampi us nequit in id , quod erit; quod est futurum , dividi nequit in id, quod fuit. Deinde ad spatium quod attinet , si dividi , inquiunt , infinite potest, re ipsa partes habet infi-
50쪽
nitas; ideoque proprie infinitum est. Ut partes sine
partes, non est necesse ut divellantur; quemadmodum ut totum sit totum , necesse non est, ut par. tes sibi invicem admoveantur dc coalescant. Ita di cimus totum Philolophorum genus, quamvis Philosophi singuli locis ac temporibus distent. Si partes seorsum considerentur, partes dicuntur; si in summam colligantur, dicuntur totum. Nomina duo, res una atque eadem. Nugatur ergo, qui finitum quantitate dicit, infinitum divisione. Neque enim
divisio partes iacit , sed jam factas secando separat. Motus porro quasi dividendo procedit: quandoquidem partes Ordine metitur, neque secundam attingit, nisi primam attigerit. Haec vulgares disputatores per suas formulas eategorematise , oncategorematice tamdiu eludunt, donec concionem dimittant , officiis corrogatam, neque cogitantem quid dicant , modo dicant aliquid. At illi, qui sani sunt , di sucum aversantur , haec in naturae arcanis recensent , in quibus multa sunt inenodabilia; ideoque postulant ut excipiantur . Scilicet rerum paucissimarum notiones natura nobis dedit ; nec earum , quas dedit , ne- Num Omnem dc cognationem patefecit. Nos Aristotelis nostri doctrinam explicare dc sustinere conabimur ; non quod in re tam dissicili speremus aliquid , sed ne locum ante pugnam tamquam milites nimis ignavi deseramus. Atque illud quidem, quod de tempore adversarii dicunt, non esse dividuum , nisi in futurum , dc praeteritum, leve admodum est , neque nobis negotium exhibet. Nam cui illa omittam , quae adversus Chrysippeam hanc temporis divisionem Plutarchus scribit in libro de communibus notitiis contra Stoicos futurum in partes dividitur , quae prius , & quae posterius advenient; praeteritum in eas, quae an te, & quae postea praeterierunt : neque ullus dividendi finis est , quia numquam devenitur ad minima, quae div bi hoc modo nequeant: At partes istae sive temporis, sive motus, sive inter Vallis